Mostrando entradas con la etiqueta 1069. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1069. Mostrar todas las entradas

sábado, 3 de septiembre de 2022

XXXV. Scriptura satisfactionis episcopo Urgellensi exhibitae pro infractione treguae Domini, anno MLXIX. (1069)

XXXV.

Scriptura satisfactionis episcopo Urgellensi exhibitae pro infractione treguae Domini, anno MLXIX. (1069) (V. pág. 188.)

Ex arch. eccl. Urgell.

In nomine summae et individuae Trinitatis. Haec est carta donationis, quam Bernardus Ihoannis, et uxorem eius Adaledis nomine, et filius eius, idest, Petrus, et Eriballus, et Ugonem clericus, et Guillermus, nos simul in unum donatores sumus Domino Deo, et sanctae Mariae matris eius, et canonicae eius genitricis. Pro hac causa quia ego Bernardus fui inpeditus in causa homicidae in treguam Domini, et pro hac culpa secundum canonicae regulae a proprio meo episcopo fui deputatus in exilio. Et quia ego Bernardus maria non possum transire, nec omnia quae possideo derelinquere, quaesivi misericordiam a pontifice meo Guillermo, et ad suos archidiachonos, et ad suis clericis. Et ego Willelmus episcopus recogitavi misericordiam Domini, quam dixit discipulo suo Petro: si peccaverit in te frater tuus, dimitte ei usque septies; et non dixit Dominus septies, sed usque septuagies septies. Et ego Bernardus, quia maiora non possum facere, pergi ad sanctum Petrum, et ad sanctum Iacobum; et hoc ex paenitentia, quod potui facere, feci. feci. Et quia ego secundum canones non potui quod facere deberem per iussionem pontifici mei domni Guillermi, et sui archidiachones, et suis clericis, dono de meo alodio, id sunt, terras, et vineas, simul cum uxore mea, et cum filiis meis supra dictis, nos simul in unum donatores sumus exponte et bona voluntate Domino Deo, et matris eius Ienitrici, et suae canonicae, modiatas duas de vineas, qui nobis advenerunt per parentorum nostrorum, aut per comparacione, vel per ullasque voces; et sunt ipsas vineas in fines Cardona, in locum que vocant Nitols. Et afrontat ipsas vineas, modiata I. de parte orientis in ipsa strada publica, et in terra et in vinea de nos donatores, de meridie in ipso torrent, qui discurrit per tempus pluviarum, de occiduo in terra et in vinea de nos donatores, a parte vero circi ¡n vinea de Mir Seniol; et alia modiata de parte orientis in terra et in vinea de nos donatores, de meridie in terra et in vinea de nos donatores, de occiduo in terra et in vinea de nos donatores, a parte vero circi in ipso torrent. Quantum infra istas afrontaciones includunt, et isti termini ambiunt, sic donamus Domino Deo et sanctae Mariae, propter hoc quod superius scriptum est, cum exiis vel regresiis earum, et est manifestum. Quem vero praedicta omnia, quod superius resonat, de nostro iure in suo tradimus dominio et potestate. Quod si nos donatores, aut ullus aut ullusque homo vel faemina, qui contra ista donatione venerit pro inrumpendum, non hoc valeat vindicare, sed componat haec omnia in duplo cum sua inmelioratione, et in antea ista donatione firma permaneat modo, vel omni tempore. Facta ista donatione III. Idus Madii, anno VIIII. regni Philippo rege. = Sig+num Bernardi Ioani. Sig+num Adaleiz. = Sig+num Petrus. = Sig+num Eriballi. = Sig+num Ugo Bernardus. = Sig+num Guillermus, qui ista donatione fecimus scribere et firmavimus, et testes firmare rogavimus. = Fulchone archidiachonus +. = Bernardus abba +. = Gerallus sacerdos subscribo. = Mironis sacrichustus. = Reymundus. = … scriptor qui hoc scripsit et subscripsit die et anno quo supra.

domingo, 21 de agosto de 2022

VIII. Narratio miraculorum, quae contigerunt cum primum ecclesia Celsonensis, 1069

VIII. 

Narratio miraculorum, quae contigerunt cum primum ecclesia Celsonensis consecrata fuit, anno MLXIX. (1069) (V. pág. 52.)

Ex cod. lection. eiusd. eccle. MS. sec. XV. 

In capite octavarum dedicationis eccl. Celsonen. 

De miraculis secutis hac die in presenti ecclesia. 

Lect. I. Anno Incarnationis Domini nostri Ihesu Christi millesimo sexagesimo nono, feria VI. (1: Brev. editum anno 1514, fer. VII. Veruntamen anno 1069 dies VIII. Kal. Septemb. nec in feriam VI. nec in VII. incidit, sed in III; littera enim D. dominicalis erat eo anno.) 

octavo Kalendas Septembris, tempore Guillermi Urgellensium praesulis, qui nobilibus natalibus ortus, fuit enim Guiffredi Cerdaniensis comitis filius, omnibus viciis contrarius, doctrinis ecclesiasticis imbutus, qui ecclesiam ac filios ecclesiae ordinans rectissime, nutriensque honorifice, lenissime terribilis erat, et iocundissime lenis. Tempore huius Urgellensis ecclesia omnino periclitaretur, nisi eius fuisset prudentia. Fuerunt enim eo episcopante potestates multo prioribus peiores, qui ea quae suae ecclesiae erant cupientes dirimere, et omnino eius episcopatum debilitare: quibus non tantum ut clericus, sed etiam ut miles contradixit firmissimus. Tu aut.

Lect. II. Is in Dei honore ac virginis Mariae cum incolarum adiutorio in loco qui dicitur Celsona, sedes, ut vetustiores dicunt, ab Urgellensi sede secunda, construxit ecclesiam quadro lapide edificatam. Ut autem dies in qua opus ecclesiae ad unguem debuit deduci, multi maiorum gaudentes ad ecclesiam venerunt festinanter. Anno predicto, ac die prenotata murali opere basilica satis honorifice, vicinis, qui affuerunt boni testimonii, cernentibus, fuit completa. Postquam vero cementarii suum compleverunt opus, congratulantes de ecclesia descendentes, intra basilicam intrantes, expansis manibus ac curvis poplitibus, humilique vultu ad terram ante altare virginis Mariae prostrati, digne Deo laudes referentes dixerunt. Tu aut.

Lect. III. O Domine, pater omnipotens, qui in honore virginis Mariae matris filii tui Domini nostri Ihesu Christi domum orationis fabricari voluisti, tibi laudes nos indigni referimus inmensas. Quia cuiuscumque fuerunt impensae, quibus nos sumus conducti, nos tamen te volente implevimus opus. Et ideo quia tu in omnibus operibus tuis es mirabilis, nos humiles quanquam indigni tuam deprecamur clementiam, quod ex innumerabilibus miraculis hoc opus, quamvis luteum, tuae dignitati tamen completum, dignare ex aliquo perlustrare miraculo, unde cernentes certiores fiant, et audientes firmius credant. Tu aut.

Lect. IIII. Exaudi, quaesumus, Domine, preces, quas nos quamquam infimi ante conspectum divinae magestatis tuae fundimus, quod peccata eorum oblitterentur, qui huc causâ orationis venerint, et scelera sua tibi tuisque sacerdotibus propalaverint. Infra istorum verba, fragor terribilis fortiterque magnus intonuit, in tantum ut unus illorum sensum perdidit, alter vero vix memoriam retinuit. Homines vero qui ante fores morabantur ecclesiae, audientes fragorem valde mirati, et ultra modum obstupefacti, tamen dixerunt quod pars vetusti edificii, quae ibi erat, cecidisset. Tu aut.

Lect. V. Quaedam autem mulier suum veientanum trahebat. Audito sonitu stupefacta cecidit, ita quod spinam perdidit, ac eum exire permisit, tamdiu quod infra semetipsam sensum recuperavit, et phalerno spinam apposuit. Clericus quoque, qui aeris cordam trahebat, basilicae parietem apertum, ac rimularum conspexit foramina; flamamque per rimas egredientem, quae inde cunctis cernentibus ad cordam, qua lampas pendebat, pervenit, et pedetentim omnibus qui aderant prospicientibus ad lampadem descendit, et inde tres summitates flamarum in modum linguarum ex semetipsa emisit. Tu aut.

Lect. VI Quae flammae predictae virgulas ferreas, quibus corda iungebatur, transcendentes, et stupeam cordam in suarum medio involventes, tamen nil ustionis stupeae cordae inferentes. Ecce Dei miraculum, miraculo simile antiquo, quando Dominus Moysi olim in rubo cum ignis flamma apparuit, frutex virgulti iunctus calori vivens, laesionis damna non sustinens, cum videbatur ardere non ardens, sed potius illuminans, et hic ignis invisibilis visibiliter oculis hominum apparens, tamen invisibilia consumens. Tu aut.

Lect. VII. et VIII. de evangelio: Non est arbor bona quae &c.

Lect. IX. Non solum his miraculis duobus supra scriptis oculos omnium perstringere voluit, sed his addens etiam et tertium, quod nebula ecclesiae implevit domum, in tantum quod illi, qui aderant, vix inter se mutuo minime conspicere poterant. Et satis est credendum, quod Domini gloria affuit presens. Ipse enim Moysi dixit: In nebula habitabo. Et ecce aliud Salomonis templum in Dei ecclesia transfiguratum, de quo sacerdotes egredientes nebula implevit domum Domini, ita ut non poterant sacerdotes intrare et ministrare propter nebulam. Tu aut.

jueves, 11 de agosto de 2022

XXIV. Donatio ad monasterium S. Petri de Portella, anno MLXIX.

XXIV.

Donatio ad monasterium S. Petri de Portella, anno MLXIX. (1069) (V. pág. 117.)

Ibid. ex exempl. coaevo.

In Dei eterni nomine. Ego Bernardus Guifredi, senior castrum Portellensi, coniuxque mea (y mi cónyuge) nomine Migdonia. Manifestum est enim quia placuit animis nostris, et placet nullisque cogentis imperio vel suadentis ingenio, sed propria et spontanea hoc nobis elegit bona voluntas, ut karta donationis fecimus Domino Deo, et apostolo eius beato Petro cenobii Frontanianensis de nostra comparacione, sicuti et facimus. Donamus namque ipsam eclesiam de Sancta Maria de Quarr cum cimiteriis, et capellania, et presbiteratum, et omnem dominationem, et cum primiciis vel ipsam porcionem de omne decimum, quod ad ipsam eclesiam pertinent, qui nobis advenit per comparationem quem comparavimus de Bernardo de Seniofredi vicecomite Cerritaniensi (vizconde de Cerdaña, Cerdanya), coniuxque sua nomine Guilla. Et sunt ipsa hec omnia in comitatu Bisullunensi, in apendicio de ipso castro Portellensi, in locum quem vocant ad ipsa Quarr. Et affrontat hec omnia de I parte in flumen Adest, et de II in Sagass, et de III in serra de Mascharó, et de IIII in rivo Borresdane. Quantum infra istas IIII.or affrontaciones includunt, et isti termini ambiunt, sic donamus nos vobis ipsam nostram eclesiam cum primiciis, et porcionem de decimum ex omnibus rebus, qui est nostra comparatione, quem ego Migdonia comparavi cum viro meo Bernardo Wiffredi (sic) de iam dicto vicecomite, de meo exovare (exovar; ajuar); et fuit precium quod inter nos et illis supra dictis complacuit, scilicet XXV uncias de auro optimo probato, quem dicunt henes. Et ad me Bernardo vocitato advenit per donum mulieris meae Migdonie, sive per comparatione vel per ullasque voces. Et hoc totum quod superius insertum est, sic donamus ego Bernardus et uxoris meae Migdoniae ad iam dicto cenobio, et tradimus in dominio et potestate de dompno Poncii abbatis, et abitatoribus huius loci, qui modo sunt vel futuri erunt, totum ab integrum sine ulla reservacione cum exiis et regressiis earum. Et est manifestum. Quod si nos donatores aut ullusque homo vel femina, qui contra hanch ista carta donationis dirrumpere aut frangere voluerit, excommunicatus permaneat de Domino Deo et beato Petro et omnibus Sanctis, et cum illis porcionem abeat qui dixerunt Domino Deo; recede a nobis, (scientiam) viarum tuarum nolumus; et in antea ista carta donationis firma et stabilis permaneat modo vel omnique tempore. Facta ista carta donationis III Cal. Iulii, anno VIIII regnante Phillippo rege. Sig+num Bernardus Guiffredi. = Sig+num Migdonia, qui ista carta donationis fecimus scribere, et firmavimus, et testes firmare rogamus. = Sig+num Petrus Bernardi. = Sig+num Guilermus Bernardi. = Sig+num Ugbert. = Sig+num Wiffre Geral. = Sig+num Ardman (Armando, Armand). = Bernardus gratiâ Dei epus Orgellensis, qui haec laudat et firmat +. = Arnaldus presbiter, qui karta donationis scripsit subscripsit die anno quo supra.

Entradas más vistas