Mostrando entradas con la etiqueta Fortea. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Fortea. Mostrar todas las entradas

domingo, 3 de julio de 2022

Tomo 4, apéndice 7, scriptura fundationis cappellaniae ecclesiâ Setabensis S. Felicis

VII.

(página bastante difícil de leer)

Scriptura fundationis cujusdam cappellaniae in ecclesiâ Setabensis S. Felicis M. ann. 1275.

EX. COD. MS. D. EMMANUELIS JORDAN.

Hoc est translatum bene et fideliter sumptum VI cal. Decem. anno Domini 1286 a quodam instrumento, cujus tenor talis est: Sit omnibus notum, tam praesentibus, quam futuris, quod ego Guillelmus Sentiu, et uxor mea Jordana uterque nostrum in solidum, per nos, et nostros ad honorem Domini nostri J. C. et B. Mariae ejus matris, et ad salutem animarum nostrarum damus et offerimus beneficium personale vobis Raymundo de Monte albo (Montalbán, Montblanc, monte blanco), presbytero: ducentos solidos regalium Valentiae, de quibus dabimus vobis annuatim omni tempore vitae vestrae centum solidos in festo S. Andreae, et alios centum solidos in Resurrectione Domini. Vos verò, dum vobis vita comes, celebretis in ecclesiâ S. Felicis Xativae, et intersitis omnibus horis diurnis, et nocturnis pro animabus nostris, et nostrorum fidelium defunctorum. Concedentes vobis quòd nisi in pace quolibet anno in praedictis terminis nos solverimus, quod recipiatis dictos ducentos solidos annuatim a Sancio Urgelles, seu a suis haeredibus, qui nobis eos facit perpetuò censuales pro triginta fanecatis terrae, et vineae in ortâ Xativae, contiguis honori (a) Petri de Carcasonâ, et Petri Andreae. Item por unâ jovata (b) vineae, quam habemus in Alcudia Xativae contigua vineae Joannis Martiniez de Heredia. Item... quibus domibus in Xativa VII botis (c) quae ibi sunt, quae domus afrontant cum aliis domibus nostris, et cum domibus Jordani, et cum duabus viis publicis. Et nos in diebus nostris paccabimus (d) omnes demandas, et actiones tam reales, quam vicinales quae in praedictia fuerint petitae. Praeterea gratis et ex certâ scientiâ volumus, constituimus * et ordinamus, et de praesenti tradimus in manibus archidiaconi, justitiae et juratorum Xativae, qui pro tempore fuerint, quod post dies nostros possint dare dictam cappellaniam alicui honestae personae, et facere representationem episcopo Valentino. 

(a) Honor hic pro territo rio et districtu usurpatur. 

(b) Jovata, jovada, jova (jugerum, seu modus agri) majoricensibus et olim valentinis voces familiares, ab arabibus utriusque regni incolis acceptae, à *árabe (diurnus). 

(c) Bota ab armorico bot, ager, seu tractus terrae. 

(d) Paccare, pacare, solvere. (pagar)

Et ex dictis CC. solidis, ille qui dictam cappellaniam serviet, solvat et donet omnia subsidia, tam regalia quam vicinalia: et haec subsidia tam regalia, quam vicinalia solvatis vos post dies nostros, dum vos dictam cappellaniam tenueritis. Praedictum vero posse archidiacono, justitiae, et juratis Xativae sub tali conditione, et retentione (concedimus), quod eum habeant in defectu haeredum nostrorum. Set si haeredes habuerimus, dictum dominium et posse dictis nostris haeredibus retinemus. Concedentes etiam vobis quòd nisi in obitu nostro fuerit aliquis presbyter de sanguine nostro, qui dictam cappellaniam habere velit, quod vos possitis dictam cappellaniam post obitum vestrum assignare alicui nepoti vestro, qui dictam cappellaniam habeat in vitâ suâ. Et ut haec donatio majorem optineat firmitatem, ego Jordana juro tactis Dei evangeliis me ipsam ratam et firmam perpetuò habere, et non contravenire ratione dotis, vet sponsalicii mei, vel aliquâ aliâ ratione. Actum est hoc in Xativâ XVI kalendas Julii anno Domini millesimo CC.LXX quinto. Signum Gullelmi (Guillelmus al principio) Sentiu. Signum Jordanae ejus uxor, qui hoc firmamus. Testes Ferrarius Dareys (Darenys), vicarius Xativae, Barquinonus de Robines, Berenguarius Ferrarii, praesbyter, et Bernardus de Monte albo. Sig+num: Petri de Fortea, notarii publici Xativae, qui haec scripsit.  

Signum Ferrarii de Cloquerio, justitiae Xativae, qui huic translato dedit apoitum (apositum) per manum mei Petri de Fortea, nott. Xativae; et hoc meum sig+num facio.

Sig+num Simonis de *Buxxi notarii publici Xativae, qui hoc translatum bene et fideliter translatavit, et cum suo originali firmiter comprovabit, die, et anno praefixis.