sábado, 24 de diciembre de 2022

XLIII. Charta consecrationis ecclesiae S. Mariae de Tolva: an. MCXXX. (1130)

XLIII. 

Charta consecrationis ecclesiae S. Mariae de Tolva: an. MCXXX. (1130) (Vid. pág. 128). 

Ego Petrus Dei gratia Barbastrensis et Rotensis ecclesiae Episcopus cum consilio clericorum meorum Jhesu annuente ecclesiam Sanctae Mariae Tolbensis dedicavi, ad quam dedicationem Dompnum Ollegarium, Terraconensem Archiepiscopum invitavi, qui peticionibus nostris obaudiens, libenter advenit, et nobis cum Deo gratias praedictam dedicationem honorifice peregit. Qua dedicatione peracta cum praefato Archiepiscopo et Raimundo, Ausonensi Episcopo qui in eadem dedicatione adiutor et consecrator similiter fuit, atque Archidiachonibus ac Sancti Vincencii canonicis de dignitate et statu ipsius Sanctae Mariae ecclesiae tractare convenienter disposui, ut sicut ceterae ecclesiae in die dedicationis suae secundum statuta sacrorum canonum cimiterio et baptisterio honorantur ac legitime corroborantur, haec pari modo a nobis corroboraretur et dote, cimiterio, hac baptisterio honoraretur. Decimas quoque sui juris vel quorumcumque aliorum quas usque in diem dedicationis accipere consueverat vel illarum possesionum quae a quibuslibet fidelibus personis presenti consecracionis vel subsequenti altera die pro dote praedictae Tolbensi ecclesiae concessae vel donatae fuerint, liberas et ingenuas habeat, et deinceps ecclesiastico jure possideat et accipiat. Si quid vero deinde ampliare quocumque modo in termino de Falcibus vel adquirere potuerit, decimam Beati Justi ecclesia habeat. Quod verbum Archiepiscopus et Ausonensis Episcopus dignum esse laudaverunt, et ut fieret annuerunt, cum quibus ego annuens praecibus Archidiachonorum et canonicorum hoc sponte laudavi, et ut ita facerem coram omnibus mandavi. Postea vero cum Dompno Arnaldo, Oscensi Episcopo, karissimo nostro, veniens Rotam de hac re cum eo provide consilium habui, qui ut superius praetitulatum est, laudavit et utile et valde bonum esse praefixit. Igitur auctoritate Dei et nostra et Oscensis Episcopi in Rotensi Capitulo coram fratribus nostris ecclesiam Tolbensem, veluti praenotatum est, cimiterio ac baptisterio ampliavi, et hoc tale moderamine ut qui illius ecclesiae Tolbensis hereditario jure homines sunt, in praefata ecclesia Tolbensi semper baptizentur ac sepeliantur. Alii vero homines nostri episcopatus sive nobiles seu ignobiles habeant licentiam sepeliendi in ecclesia Tolbensi si voluerint, facta primitus donatione rerum suarum parrochialibus ecclesiis suis, et sicut Domnus Ildefonsus Rex ecclesiam Tolbensem cum omnibus quae in praesenti habebat, et in futuro ubicumque juste adquirere posset, liberam et ingenuam per scripturam fecit et proprio signo firmavit, ita ego ipsam eandem libertatem ex parte Dei Omnipotentis et nostra corroboro et laudo. Insuper dono totum quartum et quicquid est juris Episcopi Falcensis ecclesia, excepta coena et praecaria, Deo et eius Genitrici et Beato Vincencio Rotensi, et canonicis ibidem Deo servientibus pro meorum remissione delictorum, el perpetuo firmo, ita quod nulli Episcoporum liceat hanc donacionem irrumpere, sed semper firma valeat permanere. Facta carta kalendis marcii anno Incarnacionis Domini M.C.XXX. era M.C.LX.VIII. = Sig+num Arnaldi Oscensis Episcopi. = Sig+num Guillermi Bonifilii, Rotensis Prioris. = Sig+num Fortonis Prioris. = Sig+num Petri Archidiachoni. = Sig+num Guillermi Petri. = Sig+num Guillermi Sacristae. Sig+num Garsiae Camerarii. = Sig+num Stephani. = Sig+num Garsiae Barbastri. = Sig+num Raimundi Ennechonis. = Sig+num Garsiae Castellazoli. = Sig+num Martini Galindonis. = Sig+num Bertrandi Capellani. = Sig+num Ennechonis Helemosinarii. = Sig+num Ramon Oriol Archidiachoni. = Coeteri fratres visores et auditores fuerunt. = Ego Petrus, Barbastrensis Episcopus laudo et confirmo hanc cartam et hoc + facio. = Ollegarius Archiepiscopus confirmo. = Ego Nicholaus, Rotensis ecclesiae diachonus et canonicus per iussionem Domini Petri Episcopi hanc cartam scripsi et hoc signum + feci.