domingo, 18 de diciembre de 2022

XI. Facultas piscandi in stagno de Castilione Abbati S. Petri Rodensi concessa. an. DCCCCLIII. (953)

XI.

Facultas piscandi in stagno de Castilione Abbati S. Petri Rodensi concessa. an. DCCCCLIII. (953) (Vid. pág. 45). 

Ex cartor. S. Petri Roden. fol. 4. 

In nomine sanctae et individuae Trinitatis Ludovicus divina propitiante clementia Francorum Rex. Si locis Sanctorum divino cultui mancipatis aliquam nostri juvaminis, dignitatisque regiae opem conferimus, ab omnium summo Remuneratore id nobis recompensari pro certo confidimus. Quapropter omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium nostrorumve tam praesentium quam et futurorum noverit sollertia, quoniam nostrae dignitatis adiens presentiam Hildesindus, Abbas monasterii Sancti Petri, quod situm est in monte Rodas, reverenter expetiit quatinus quandam piscationem ex consensu et voluntate Gozfredi, illustris Comitis, ex cuius comitatu ad praesens esse videbatur nostrae regalitatis praecepto jam praephato monasterio largiri in perpetuum dignaremur: quod et fecimus. Est autem memorata piscatio in comitatu Petralatense posita, quae dicitur stagnum de Castilione cum tribus insulis sibi adiacentibus, quarum una vocatur Udvagro, altera vero Fonilaria, tertia autem Savarto. Exterminatur itaque praedictum stagnum in oriente in territorio Petreto, et in villa Aguti (Vilagut) et Torrizella et stagno Sanguinario, seu in Sancta Margarita, vel in ipsa arena. In meridie igitur usque in mare cum ipso gradu (grado, graó o grasó, Grao en Valencia). In occidente vero in territorio de villa Castilione cum ipso cannare usque in ipso Dedo, ac cum ipso Madalexo usque in Sancto Jhohanne. In circio et aquilone autem in territorio Monte maiore, que dicunt Muscario, vel in ipso territorio Sancti Petri. Unde hoc nostrae altitudinis decretum fieri ac praelibato Abbati Hildensindo dare praecepimus per quod praedictum stagnum cum omni integritate, veluti superius relatum est, tam ipse quam sui successores atque monachi praedicti coenobii habeant, teneat (teneant) ac perpetualiter possideant, atque secundum sui velle ut melius amodo voluerint per omnia disponere satagant. Regia denique auctoritate jubemus atque sanccimus quod nullus Comitum seu Vice-comitum vel vicariorum, aut aliqua prepotens persona aliquam exinde violentiam inferat, sed sicut disposuimus in Abbatis consistat. Et ut haec nostrae auctoritatis largitio inviolabiliter conservetur manu nostra eam subtus firmantes sigillo insigniri nostro mandavimus. = Signum Domni Ludovici + gloriosissimi Regis. = Oydilo regiae dignitatis cancellarius ad vicem... Archiepiscopi recognovit. Actum Lauduni Montis VI. idus septembris anno XVIII. inditione XI, regnante Ludovico glorioso.