domingo, 18 de diciembre de 2022

VIII. Notitia reliquiarum ecclesiae S. Petri Rodensis.

VIII. 

Notitia reliquiarum ecclesiae S. Petri Rodensis. (Vid. pág. 39).

Ex pergam. ms. saec. XV. in arch. S. Petri Roden. 

Non inmerito hunc venerabilem sanctumque monasterium indulgentiis, privilegiis ac praerogativis Summorum Pontificum clarere vidimus, cum in eo tot tantisque Sanctorum corpora ac reliquiae persistant. Sunt etenim in primis decem et octo martirum corpora videlicet, Torcati, Acci, Cisephoni, Vergii, Secundi, Abulae, Indaletii, Urci, Cecilii, Eiberti, Esicii, Carcesi, Eufrasi, Eliturgi, Concordii, Lucii, Modorandii et Petri exorcistae, gloriossisimi martires qui quidem Petrus filius fuit Beatae Perpetuae et cuiusdam nomine Quocus-liberi: qui Quocus-liberi patrem habuit vocatum Barbarum, qui ob filii amorem urbem condidit quam a nomine filii appellare voluit Quocus-liberi, quae vulgariter Colliure nuncupatur. Item est etiam caput et brachium Beati Petri (N. E. y los restos de Antonio Machado). Omnia ista corpora Sanctorum et reliquiae sunt et requiescunt in quodam pulcra spelunca quae est infra altari Beati Pauli, Narbonensis Episcopi quod est subtus altare maiori Beati Petri Apostoli. Item cathena Beati Petri Apostoli cum qua fuit ligatus ab Herode (lligat per Herodes; atado, encadenado, cadena) in Jerusalem et ipsius cultellus (cuchillo; coltell). Item quedam capa pulcherrima cum stola et manipulo Beati Thomae Martiris, Canturiensis Archiepiscopi. (arzobispo de Canterbury, Thomas Becket

Item quaedam ampulla (ampolla) in qua est sanguis passionis imaginis Domini. Item de Ligno (leño, madero, cruz) Domini, de Sepulchro, de Sudario Domini nostri Jesuchristi. Item lapis (piedra) de columna ubi Christus fuit ligatus et verberatus (atado y azotado). 

Item unum os integrum brachii Sancti Justi (un hueso íntegro del brazo de San Justo), et unus nodus dorsi, et dimidia costa eiusdem. Unus nodus integer Sancti Castori. Os Sancti Agricolae, aliud Sancti Martini, aliud Sancti Geraldi. Item magnum os cum carne Sancti Florentii, os Sancti Tirci, aliud Sancti Felicis. Item ossa Sancti Stephani Protomartiris, et de lapide cum quo fuit lapidatus. Item unus magnus dens molaris Sancti Valerii (molar, muela grande de San Valero, que era grande él). Item ossa Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et Sancti Andreae, et Sancti Mathiae, et Sancti Bartholomaei. Item Sancti Laurentii, Sancti Vincentii, Sancti Eleuterii, Sancti Felicis Martiris, Sancti Semne, Sancti Nicolai Episcopi, Sancti Marciani, Sancti Blasii. Item reliquiae Sanctorum Apostolorum Philippi et Jacobi (Felipe y Jaime). De panno Sancti Martini. Item Sanctae Marcellinae virginis (santa Marcelina virgen), Sanctae Justinae (Justina) virginis. (N. E. yo no sé cómo hemos podido llegar los humanos cristianos hasta el año 2022, casi 2023, 18.12.2022 con tantos y tantas vírgenes)

Unus digitus (un dedo) Beatae Mariae Magdalenae cum carne. De tunica Sancti Ambrosi (Ambrosio). De petra alba de qua Dominus noster ascendit super asinam (la piedra blanca desde la que Jesús subió a la burra, asna, asinam, en textos mucho más antiguos que Jesús: Asna; Pedralbes). De terra rubea (tierra roja, roya, roja, roga, roija, rubia) ubi stetit, quando dixit Pax vobis. De oleo Sanctae Catherinae et Sanctae Demeriae, et multae lapides ipsorum sepulchrorum, et multa alia ossa Sanctorum, et multi pulveres et ampullae quorum Sanctorum nomina ignoramus.