domingo, 18 de diciembre de 2022

IX. Tassii et ejus uxoris donatio monasterii S. Petri Rodensis. an. DCCCCXLV. (945)

IX. 

Tassii et ejus uxoris donatio monasterii S. Petri Rodensis. an. DCCCCXLV. (945) (Vid. pág. 43) 

Ex autogr. in arch. S. Petri Roden. 

Scripturarum series declarat, ut quicunque enim vult eternum evadere supplicium de rebus istis transitoriis debet sibi praeparare viam salutis eternae. Ab hoc igitur ergo in Dei nomine ego Tassius et uxor mea Hisblanda consideramus pondus peccatorum nostrorum vel pertimescimus eterni Judicis iram ut ante tribunal Christi veniam mereamur adipisci de peccatis nostris propter remedium animas nostras et propter remedium animae genitori meo Heldesindi vel genitrice mea Levogode et uxori meae qui fuit condam nomine Amalvigia, et propter remedium animae filio meo nomine Sperandeo vel filia mea nomine Levogodo, et propter remedium animae filio meo nomine Heldesindo vel filios et filias quos mihi Deus dederit, sic concedimus vel condonamus ad monasterium qui est fundatus in onore Dei et Beatissimi Petri qui est clavigerus hetereus. Et est jam dictus monasterius situs in pago Petralatense in monte quae dicitur Rodas. Sic donamus vel tradimus alodem nostrum qui est in comitatu Petralatense infra terminos de villa Kabannas, ubi dicunt ad ipsa isola de Sancto Saturnino; et afrontat ipsa isola de parte orientis in ipso volono vel per ipsas *holiastras qui sunt latus ipsum domum Sancti Saturnini; et de parte meridie affrontat in ipso volono vel in ipsa isola de Wadaldo Episcopo, vel in ipsa riba qui est ultra fluvium Sambuga; de parte hoccidentis affrontat in ipsa riba qui est ultra fluvium Sambuga, et de parte vero circi affrontat in ipsa isola de Sperandeo vel de suos heredes vel in ipsa ripa. Et in jam dicto commitatu Petralatense in alio loco ubi dicunt ad ipsas artigas latus ipsa vinea velia de Sancto Petro Apostolo sic donamus vel tradimus domos, curtes, hortos, hortalibus, aquis aquarum, vieductibus vel reductibus. 

Et affrontat ipsos domos cum ipsas curtes, et cum ipsos hortos, et cum ipsas vineas, et cum ipsas terras, et cum ipso hermo qui ibidem est. De parte horientis affrontat in ipso torrente qui exinde discurrit ad castrum Miralias, (Miralles) et de parte meridie affrontat in ipsos domos vel in ipso semitario (semita : senda, sendero) qui discurrit de Sancto Petro ad ipsum villare qui fuit de condam Oderici; et de parte occidentis affrontat in vinea de Bligdario vel de Bellone, et de parte vero circi affrontat in ipsa terra herma de Hennegone vel inculta. Quantum infra istas affrontationes includunt quod superius... ipsa isola quam de ipsas artigas quae nobis advenit ex conparatione (comparatione : compra) tam cultum quam incultum, aquis aquarum, viaductibus vel reductibus omnia... donamus vel tradimus ad domum Sancti Petri qui est clavigerus hetthereus propter remedium animas nostras, sicut superius resonat, quantum ibidem hereditare debemus per ex conparatione exceptus ipsa parte de ipsos conplantationes, sicut in illorum scripturam hemptionis resonat. Ea scilicet ratione ipsos alodes cum omnia superius scripta sic donamus vel tradimus ad jam dicto monasterio in eadem ratione ut nullus Abba nullus monacus, nullusque minister de isto jam dicto monasterio non habeant licentiam nec vindere, nec permutare ad nullumque viventem hominem. Dum ego Tassius vixero, teneam ista omnia superius nominata et possideam, et post meum hobitum, si ego filium dimisero qui in isto jam dicto monasterio traditus fuerit, teneat et possideat ista omnia superius nominata in obedientia de jam dicto monasterio Sancti Petri. Et si quis quod habsit ad inrumpendum aut sustemptare voluerit iram Patris et Filii et Spiritus Sancti, sub anathema maranatha vinculo sit ligatus in perpetuum, et in isto presente tempore quod tenemus alligamus legique nostrae ut conponat solidos DCC et in antea ista karta donationis vel tradictionis firma et corroborata et stipulata adnixa sit confirmata. Facta karta donationis vel tradictionis II kalendas decembris anno IIII regnante Radulfo Rege. = Tassius qui hanc carta donationis vel tradictionis feci et firmare rogavi. + = Sig+num Hisblanda. = Sig+num Hiralius. = Sig+num Thidila. = Sig+num Wigila. = Sig+num Galindo. = Galindo presbiter ss. = Wimara presbiter ss. = Sargisus levita ss. = Argemirus presbiter ss. = Idoneus ss. = Leufredus presbiter qui hanc donatione vel tradiccione (: traditione) rogatus scripsi et sub+scripsi die et anno quo supra.