martes, 13 de diciembre de 2022

Tomo 14. APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I.

I.

Notitia exulatus Episcopi Gerundensis. (Vid. pág. 7.)

Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerund. fol. 132 b.

Cum anno Domini MCCCXL primo (1341), die VII mensis januarii fuisset mandatum ex parte Domini Regis per venerabilem Berengarium de Monte Bovino, Vicarium Domini Regis Gerundae reverendo in Christo Patri Domino Arnaldo Dei gratia Gerundensi Episcopo quod infra III dies exisset terram Domini Regis; ideo dictus Dominus Episcopus et venerabile Capitulum Gerundense in volta Sancti Johannis ecclesiae Gerundensis more solito congregati, attendentes quod facta, et negotia ecclesiae per ipsum Dominum solum non possent fieri, ymmo ea habet cum canonicis et personis de Capitulo tractare et etiam ordinare, et quod ipsi canonici et personae de Capitulo ipsum Dominum Episcopum habent sequi et vocati habent ad eum venire pro praedictis, cum per eum fuerint requisiti, nec ipsi qui membra sunt bene sine capite ad utilitatem Ecclesiae esse possunt, nec ipse qui caput est etiam sine membris cum ipse Dominus Episcopus eos vocare voluerit et eos secum habere pro praedictis, consideratis omnibus supradictis dicti Dominus Episcopus et Capitulum concorditer ordinarunt quod quilibet de Capitulo ubicumque sint infra diocesim Gerundensem habeant et percipiant integre canonicas portiones et etiam extra diocesim existentes negotium Ecclesiae propter quod dictum mandatum ipsi Domino Episcopo factum est pro sequendo ac si in ecclesia residerent. Et similiter venerabiles Dominus Abbas Sancti Felicis, Dalmatius de Monte, Sacrista, et Bernardus de Camonibus, canonici Sancti Felicis recipiant portionem canonicam quam recipere debent in ecclesia Sancti Felicis Gerundae, sicut recipient portionem canonicam in ecclesia Gerundensi. Si autem contingeret quod Dominus Episcopus, canonici et personae de Capitulo haberent exire terram Domini Regis tunc ubicumque essent sive intra sive extra diocesim reciperent dictam canonicam portionem. Salvo semper quod si redditus praepositurarum per Dominum Regem occuparentur semper super ipsa occupatione ad servitium faciendum ratio haberetur. Et praedicta dicti Dominus Episcopus et Capitulum ordinarunt ex causa praedicta, et etiam hodie quae est dies martis VIII dies januarii anni praedicti cum tubis et voce praeconia ac ex parte Domini Regis a pace et treuga ipse Dominus Episcopus publice extitit eiectus et etiam nuntiatus. Quae fuerunt acta et ordinata VI. idus januarii anno praedicto in praesentia reverendi Domini Episcopi Arnaldi, Episcopi Gerundensis, et honorabilium Berengarii de Crudilis, Praecentoris, Vitalis de Blanis, Abbatis ecclesiae Sancti Felicis Gerundae, et Bernardi de Crudiliis, Archidiaconi Bisuldunensis in ecclesia supradicta, Jasperti Folcrandi, Sacristae secundi, et Anthonii de Galiana, Guillermi R. de Montecatheno, Guillermi de Turrillis, Dalmacii de Monte, Guillermi de Sancto Vincentio, Francisci de Fortiano et Hugatini de Crudiliis, canonicorum dictae ecclesiae, et Bernardi de Albis, Bernardi de Camonibus, Jacobi Ferrarii, Raymundi Alberti, Petri de Ripa, Jacobi Alberti, Arnaldi de Lacu, praesbiterorum de Capitulo Gerundensi. Qui omnes interfuerunt praedictis omnibus de quorum voluntate dicta omnia fuerunt acta et etiam ordinata anno et kalendario ut superius continetur in volta praedicta Sancti Johannis in ecclesia Gerundensi.

Apéndice II del tomo 14