domingo, 26 de febrero de 2023

XLIV. Alexandri IV. breve ad suffraganeos ecclesiae Tarraconensis

XLIV.

Alexandri IV. breve ad suffraganeos ecclesiae Tarraconensis directum super componendis litibus inter Archiepiscopum et Capitulum ipsius ecclesiae exortis, an. M.CC.LVI. (1256) (Vid. pág. 186).

Ex autogr. in arch. eccl. Tarracon.

Alexander Episcopus servus etc. Venerabilibus fratribus suffraganeis Terraconensis ecclesiae, salutem et Apostolicam benedictionem. Illam de nostra gerimus sinceritate fiduciam, ut preces nostras vobis porrectas libenter studeatis effectui mancipare. Cum igitur Nos super quaerelarum diversis generibus, quae inter venerabilem fratrem nostrum Archiepiscopum ex parte una (a), et Praepositum, Capitulum et capellanos Terraconensis ex altera sunt exortae, volentes paterna sollicitudine providere, dilectum filium nostrum Nicolaum de Terracina, subdiaconum et capellanum nostrum ad partes illas, confisi de sua prudentia, destinemus, ut bonum quod ex ipsius accesu speramus, suum efectum facilius auctore Deo, et vestro mediante suffragio consequatur, fraternitatem vestram rogamus et hortamur attente per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus ob reverentiam Apostolicae Sedis et nostram, cum a dicto capellano fueritis requisiti super hoc, impendatis consilium et auxilium oportunum. Ita quod a Deo exinde praemium consequi valeatis. Datum Anagniae V. id. aug. pontif. nostri anno secundo.

(a) Is erat D. Benedictus de Rocabertino, cuius cum Capitulo dissidia, et gravissima inde subsecuta scandala late persequitur Blanc in Archiepiscopologio eiusdem ecclesiae MSS.