domingo, 26 de febrero de 2023

XLVI. De reservatione ecclesiae Tarraconensis ad postulationem Jacobi II. Regis Aragonum facta sibi a Clemente V, anno M.CCC.IX. (1309)

XLVI.

De reservatione ecclesiae Tarraconensis ad postulationem Jacobi II. Regis Aragonum facta sibi a Clemente V, anno M.CCC.IX. (1309) (Vid. pág. 194).

Ex arch. reg. Barcin.

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio Jacobo, Regi Aragonum illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Circa filialis affectus intentum dirigentes animum more patris semper in votis gerimus, et habemus ut desideria tua, sicut filii praedilecti, votivis prosequamur affectibus, et personam regiam honoribus attollamus. Nuper siquidem tuae magnitudinis litteras affectione paterna recepimus, per quas nobis inter coetera supplicasti, ut provisionem faciendam ecclesiae Terraconensis Pastoris regimine destitutae dignaremur dispositioni nostrae ac Sedis Apostolicae reservare. Licet igitur, carissime fili, huiusmodi petitio tua, pro eo potissime, quod suffraganei eiusdem ecclesiae Terraconensis vocem in electione Terraconensis Archiepiscopi habere dicuntur, satis gravis nostris sensibus redderetur; considerantes tamen eximiae devotionis affectum, quem ad Nos et Apostolicam Sedem habere dinosceris, et propter hoc intendentes ut in Nobis, quae tua delectent precordia, et ex quibus honoris tibi cumulus augeatur, reperias per effectum, huiusmodi tuis supplicationibus benignius inclinati, provisionem ipsius ecclesiae in festo Epiphaniae Domini proxime praeterito de fratrum nostrorum consilio, qui tunc praesentes erant nobiscum ea vice dispositioni nostrae ac dictae Sedis, auctoritate Apostolica duximus reservandam. Datum Tholosae VII. idus januarii pontificatus nostri anno quarto.

(N. E. Epifanía: ¿Significaba en este texto de 1309 la adoración de los Reyes Magos? ¿O sólo manifestación, aparición, revelación?)