domingo, 5 de febrero de 2023

LX. Constitutiones Domini Fratris P. Barchinon. Episcopi edictae in plena synodo, VIII. idus novembris anno Domini M.CCXLIIII. et primo.

LX. 

Constitutiones Domini Fratris P. Barchinon. Episcopi edictae in plena synodo, VIII. idus novembris anno Domini M.CCXLIIII. et primo. (Vid. pág. 215.)

Ex cod. Barchin. apud FF. Carmel. excalc. 

Contra clericos lusores.

Si quis clericus beneficiatus nostrae diocesis aut in sacris ordinibus constitutus, civitatensis vel diocesanus, ad aliquem ludum taxillorum luserit, ex tunc noverit a suis beneficiis se suspensum.

De clericis venatoribus. (cazadores)

Si quis presbyter vel clericus curam animarum habens auscorem (azores) seu falconem (halcones) vel sparverium (esparvé, esparver; cernícalo) de coetero ad venandum portaverit, avem quam portaverit amitat, nobis vel cui mandaverimus applicandam, in elemosinam pauperibus erogandam. 

De clericis advocatis iterum.

Quia constitutio in praeterita synodo contra clericos advocantes a nobis edita non sit hactenus observata, de misericordia procedentes volumus et sub poena beneficii mandamus firmiter, quod quicumque presbyter vel curam animarum habens predictae constitutionis transgressor extiterit, non exeat civitatem, donec persolvant hoc Ferrario de Torrente malo in elemosinam erogandum quidquid de illicita advocatione perceperit a tempore constitutionis a nobis editae in synodo precedenti, praedicta constitutione de coetero in suo robore permanente.

Sub poenis affligendis vel a jure inflictis contra clericos sive laycos crimina vel transgressiones subsequentes, comprehensae sub compendio, committentes. Et primo contra addiscere renuentes.

Poena clericorum nolentium scientiam addiscere liberalem, et ad minus grammaticam, talis est qui debetur a beneficiis expelli a toto, ne suo fungantur Creatori sacerdotio indiscrete.

De publicis concubinaris.

Poena clericorum tenentium publice concubinas in domibus propriis, vel etiam alienis, talis est, qui sunt suspensi, et debent spoliari suis benefitiis, et deponi ab ordinibus jam susceptis, secundum constitutionem D. Sabinensis: Ed extirpandam.

De clericis exercentibus comertia. 

Poena clericorum exercentium comertia saecularia est suspensio omnium benefitiorum, et non beneficiatus quod ab ingressu ecclesiae arceatur omnino secundum constitutionem D. Sabinensis: A crapula.

De clericis ludentibus ad taxillos.

Poena illorum clericorum qui luserint ad aliquod ludum taxillorum ab ann. Domini 1244. 7. idus novembris talis est: quod sunt suspensi jure a beneficiis suis per constitutionem D. Fr. Petri Barchinon. Episcopi: Si quis clericus. 

De poena clericorum non residentium.

Poena clericorum qui personaliter non deserviunt in ecclesiis habentibus curam animarum, et qui non receperunt ordines quos ipsa cura requiret, haec est: quod ipso jure sunt privati a beneficiis suis per constitutionem Domini Sabinensis: Cum propter hominum. Adjicimus etiam quod de jure potest Episcopus ipsa beneficia utpote vacantia aliis conferre.

De contractibus matrimonii in gradu prohibito.

Poena illorum sive sint clerici sive layci qui contraxerunt matrimonia in gradu prohibito, talis est: quod sunt excommunicati ipso jure per constitutionem D. Sabinensis: Districte praecipimus. Qui vero clandestina contraxerunt, sunt tanquam excommunicati arctius evitandi.

De clericis recipientibus ecclesiastica beneficia sine consensu Episcopi.

Poena clericorum qui recipiunt beneficia ecclesiastica vel officiant in eisdem sine consensu Episcopi talis est: quod debent excommunicari, et amittere beneficium et deponi ab ordine, secundum constitutionem sacri Lateranensis concilii quondam Domini Alexandri De jure patronatus.

De clericis paciscentibus super benedictionibus ecclesiasticis conferendis.

Poena clericorum ex pacto aliquo aliquid recipientes pro benedictionibus nubentium, et exequiis mortuorum, et aliis sacramentis ecclesiasticis conferendis, talis est: quod debent suspendi ab officio per Episcopum. Sed ex post facto possunt recipere oportunior ex consuetudine approbata.

De clericis alienantibus possesiones ecclesiae sine consensu Episcopi.

Poena clericorum sive sint religiosi sive alii, qui alienant possesiones ecclesiae sine consensu Episcopi, talis est: quod debent removeri in perpetuum ab administratione qua funguntur secundum constitutionem Domini Sabinensis, et secundum constitutionem D. Barchinonensis Episcopi. Item de clericis obligantibus per peccuniam personatum vel dignitatem suam, hi ipso facto sint suspensi ab omni beneficio et officio, donech impetraverint gratiam a Sede Apostolica, secundum constitutionem dicti Sabinen: In ecclesiis cathedralibus.

De clericis qui committunt talia crimina, quae poenam merentur in laycis capitalem. 

De poena clericorum qui commisserint furtum, vel crimen alsi, vel rapinam, vel homicidium, vel raptum mulierum, vel cuderint falsam monetam vel alia crimina quae poenam capitalem merentur talis est: si publice fuerint deprehensi, quod debent degradari a suis ordinibus secundum constitutionem D. Sabinen: Ne clerici in opprobium inducantur. 

De clericis et laycis qui mittunt ferrum, arma et alia prohibita Sarracenis.

Poena illorum, sive sint clerici sive layci, qui mittunt Sarracenis vel Mauris arma, ferrum, lignamina navium, instrumenta, panem, equos, bestias, animalia ad comedendum vel colendum terram talis est: quod sunt excommunicati ipso jure secundum constitutionem Domini Innocentii quae sic incipit: Constitutionem Domini Alexandri ad memoriam, etc.

De Christianis qui vendunt Sarracenis Christianum.

Poena illorum, sive sint clerici sive layci, qui Christianum vel Christianam vendunt Sarracenis talis est: quod ipso jure sunt excommunicati, nec possunt absolvi nisi a Sede Apostolica, secundum constitutionem D. Sabinensis: Statuimus ut quicumque, etc.

De clericis sive laycis qui faciunt conspirationem, sive colligationem, illicitam, sive libellum famosum.

Poena illorum, sive sint clerici sive layci, qui conspirationem sive colligationem illicitam faciunt sive libellum famosum componunt vel componi faciunt, vel inventos non rumperint sine mora talis est: quod sunt excommunicati ipso jure per concilium Tarraconense.

De invasoribus rerum ecclesiasticorum. 

Poena illorum qui invaserint vel rapuerint res ecclesiasticas et locorum religiosorum per violentiam talis est: quod sunt excommunicati ipso jure per concilium Tarraconense.

De recipientibus et ementibus bona ecclesiastica habita per rapinam.

Poena fautorum et receptatorum vel emptorum scienter de maleficiis ecclesiarum vel locorum religiosorum haec est: quod sunt excommunicati ipso jure per concilium Tarraconense.

De clericis promulgantibus sententias excomunicationis, suspensionis, interdicti sine monitione legitima et sine scriptis.

Haec est quod sunt suspensi ipso jure ab ingressu ecclesiae per mensem; et si praesumpserint infra mensem celebrare divina, quod non poterunt habere dispensationem sine Apostolica Sede.

De clericis parrochialibus non habentibus constitutiones haec est.

Qui non habent constitutiones D. Sabinensis et D. Tarracon. Archiepiscopi in anno Domini M.CCXLIII. in festo Sancti Johannis Baptistae talis est: quod sunt suspensi a suis beneficiis ipso jure per constitutionem Domini Barchinonense Episcopi: Nos Fr. Petrus, etc.

De clericis non deferentibus coronam. 

Poena clericorum non deferentium coronam haec est: quod non deffendantur ab ecclesia secundum constitutionem D. Barchinon. Episcopi: Nos Fr. Petrus, etc.

Mandat D. Episcopus quod quilibet Christianus ultra XVIII. annum constitutus jejunent quadragessimam et alia jejunia ab ecclesia indicta, nec preter infirmitatem seu debilitatem seu aliam justam necessitatem de consilio medici et spetiali licentia D. Episcopi, vel sui Officialis sive clerici sui parrochialis pluries reficiantur. Qui autem contra fecerit, noverit se excommunicatum. Cives autem non possint habere licentiam nisi a D. Episcopo, vel in ejus absentia ab ejus Officiali, nisi in tantum esset infirmus vel debilis quod in mora petendi licentiam a D. Episcopo vel ejus Officiali possent huiusmodi personae periculum incurrere, in quo casu possunt licentiari a proprio clerico parrochiali. Quorum omnium absolutionem, si in sententiam inciderint, D. Episcopus sibi reservat. Item mandat D. Episcopus nautis, marinariis et omnibus aliis navigantibus, ne ad partes Sarracenorum baptizatos, sive quoscumque alios Christianos portare presumant praeter uxores proprias, nec illas etiam sine spetiali licentia Episcopi. Cum quidam quandoque fraudulenter dicant se esse conjuges qui non sunt, quos nautas, marinarios et alios qui contra huiusmodi mandatum veniant, jam D. Episcopus excommunicavit, et fecit eos excommunicatos publice nuntiari. Item quia non colere festivitates ab ecclesia indictas est magna et periculosa obedientiae transgressio, et qui propria auctoritate talia praesumunt, videntur claves ecclesiae contemnere, et omnem regulam christianitatis infringere, et in hiis omnibus servili opere sit cessandum, mandat D. Episcopus sub poena excommunicationis quod omnes barberil, marcellarii, molendinarii, ferrarii et piscatores, et qui omnes supradicti contra haec consueverunt delinquere in periculum (Desunt reliqua).