Mostrando las entradas para la consulta Ilerda ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Ilerda ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas

jueves, 23 de febrero de 2023

XXXIII. Eiusdem ad eumdem Archiep. litterae

XXXIII.

Eiusdem ad eumdem Archiep. litterae quibus quae Raymundus Berengarii IV., Comes Barchinon., Archiepiscopo Tarraconensi in Ilerda et Dertusa concesserat, confirmat, an. M.C.LXXIII. (1173) (Vid. pág. 161).

Ex autogr. in arch. eccl. Tarracon.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri W. Terracon. Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato, salutem et Apostolicam benedictionem. Inducit nos, et hortatur comissae nobis dignitatis auctoritas fratribus et Coepiscopis nostris gratiae nostrae plenitudinem exhibere, et super hiis, quae legitime possident, Apostolici favoris et patrocinii subsidium ministrare, ut tanto circa devotionem Beati Petri, ac nostram teneantur ferventiores existere, quanto se ampliori praerrogativa cognoverint confoveri. Inde est quod Nos tuis postulationibus benignius annuentes, honorem illum, quem bonae memoriae R. quondam Comes Barchinonen. in Illerda et Dertusa, tibi, quando captae fuerunt, concessit, sicut ipsum pacifice habere dinosceris, devotioni tuae auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam, etc... Datum Anagniae XVI. kalendas julii.

miércoles, 22 de febrero de 2023

XVIII. Testamentum D. Hugonis de Cervelló, lethali vulnere sauciati a Roberto Aquilone,

XVIII. 

Testamentum D. Hugonis de Cervelló, Archiepiscopi Tarraconensis, lethali vulnere sauciati a Roberto Aquilone, olim Comite Tarracon., an. MCLXXI. (1171) (Vid. pág. 106.).

Ex autogr. in arch. eccl. Tarrac.

Notum sit cunctis quoniam nos ecclesiae Tarraconensis canonici ad dominum nostrum Hugonem, Tarraconensem Archiepiscopum, Apostolicae Sedis Legatum accedentes post letale … (f. vulnus) sibi illatum, suscepimus ab eo in mandatis, et per obedientiam, qua ei astricti tenebamur, nobis iniunxit, ut secundum ordinationem suam, quam post mortem ipsius in hac carta inscripsimus, res suas distribueremus. Primum itaque mandavit dare pauperibus CCC. solidos: hospitali, quod ipse in Tarracona inceperat C. m.°: ad opus Populetensis ecclesiae XX. m.°: monasterio Sanctae Crucis C. solidos: hospitali Jerusalem pelles quas ei fratres dederant, reddi mandavit: fratribus miliciae C. solidos: item Sanciae de Rocha quendam anulum reddi mandavit: Petro Estirad X. m.°: domui S. Rufi Ilerdensi XX. m.°: item nepti suae, uxori A. de Anglerola C. solidos: Petro de Sancta Fide C. solidos: Gombaldo de Uluia C. solidos. Praeterea mandavit quod equs Guillermi de Camarasa redimeretur de CCC. solidis et XI m.°: Petro de Bagnariis C. solidos: Raimundo de Villanova C. solidos: item dimissit Guillermo de Claramonte totum quod habebat in terram, et palatio Morata. Mepti suae eius uxori Ermesendi pelles suas martinas dari mandavit. Item Guillermo de Camarasa fratri suo Gurmeranum cum fructibus suis dimissit, et unam mulam dedit. Geraldo Alaman, fratri suo duas mulas, et duos cifos argenteos dari mandavit. Episcopo Oscensi cupham suam, quam ei dederat, reddi mandavit. De annona autem et vino, quae habebat apud Barchinonam et in Tarrachona, mandavit primum accipere CC. solidos, de quibus mandavit dari monasterio S. Pauli. L. solidos: Leprosis, L. solidos: monasterio S. Petri L. solidos: monasterio S. Eulaliae L. solidos; reliqua vero omnia mandavit quod Episcopus et canonica haberent per medium. Quatuor ebdomadariis Barchin. dimisit VIII. m.°: coeteris vero praesbyteris eiusdem Sedis duos m.°: monasterio S. Cucuphatis X m.° Mandavit autem quod filio Guillermi daretur apparatus militiae, cui dedimus mandato … L. aureos, et equm (equum) brunum. Item mandavit reddi uxori Arnaldi vetuli, et filio suo Arnaldo XL. m.° Praeterea suae familiae dari mandavit, Raimundo, repostero primum CCC ... Petro de Quadres C. solidos, Bernardo Mancipio C. solidos, Arnaldo de Taga C. solidos, Petro de Molleto L. solidos, Petro de Lusia XL. solidos, Petro Sendredo XL. solidos, Petro Guielmi XL. solidos, Berengario Trepad XX. solidos, Johanni XX. solidos, Ponciolo de Villamaiori XX. solidos, Johanni de Ilerda X. solidos, Petro Cama XXX. solidos, Guillermo de Uluia X. m.°, Raymundo de Gaiano VII. m.°, Raymundo Urgellensi I. m.°, Geraldo Petasio IIII. m.°, Guillermo de Aragone III. m.°, magistro Joel III. m.°, mayoribus castri C.III. solidos, quos eis pro mercede debebat, Berengario Maltio de Muro CXIX solidos, et ... Cornardo II. solidos. Totum autem hoc paccari mandavit de DCC.XX.III. m.° quos habebat Raimundus reposter, et de mille CC. solidos jaccensis monetae, quos habebat Bernardus Mancipii, et de his quae habebat Bernardus, de Mogoda et Bonetus de Ilerda. Si qua superfuerint, operi ecclesiae dedit. Praeterea mandavit, quod mille m.°, quos tradiderat Poncio de Barberano, iturus Romam, ad opus ecclesiae incipiendum et ad officinas canonicae faciendas, in eodem opere, sicuti tunc ordinaverat, expenderentur; D. videlicet in opere ecclesiae, et D. in officinis canonicae. Nichilominus quoque mandavit, quod de duobus millibus XXXI. aureorum, quos habebant fratres Militiae Templi apud Montem pessulanum, quod CCCC. aurei curiae Romanae persolverentur; domino Papae videlicet C., domino Jacincto CC.LXXX. m.°, quos ei debebat, Hugoni de Bononia XX. m.°, quos ei promiserat, Guillermo de Teirico D. solidos persolverentur, et fratribus Militiae C. solidos, quos eis superius dimissit. Reliqua operi ecclesiae dari mandavit. Et si quis aliquid inde substraxerit, vinculo anathematis eum astrinxit: medietatem vero panis et vini quae habebat, et Sarracenos et ademulas suas et anulos suos minores quos in capella habebat, operi ecclesiae dedit: reliquam vero medietatem panis et vini et duas cuppas et duos cifos argenteos et quartam partem galee successori suo conservari mandavit. Annulum suum maiorem, et capellam in thesauro sacristiae reponi mandavit, et ibi perheniter conservari (a: Desunt quidem in hac carta subscriptiones; verum eo tempore scriptam caracterum forma et nexus ad evidentiam usque suadent. Unde pro autographa et authentica illam habere cogimur.)

domingo, 22 de enero de 2023

XIII. Ordinatio ecclesiae Illerdensis: an. MCLXVIII. (1168)

XIII. 

Ordinatio ecclesiae Illerdensis: an. MCLXVIII. (1168) (Vid. pág. 62.)

Ex autogr. in arch. eccl. Illerd. 

Vere laudabilis et misericors Dominus qui ecclesiam suam Ilerdensem gentili jugo diu oppressam in forti manu Raymundi Berengarii, gloriosi Comitis Barchinonensium, Aragonensium Principis nostris temporibus feliciter liberare dignatus est. Quia vero divina cohoperante gratia me Guillermum licet indignum Episcopum eidem ecclesiae simul et Rotensi praeesse concessum est, illius pristinam libertatem ac prerrogativam dignitatem attendens ipsam canonice comunicato consilio et assensu Archidiachonorum, canonicorum Illerdensium et Rotensium et Abbatum nostrae diocesis, proborum etiam virorum Ilerdensis civitatis et totius cleri et populi ad honorem Omnipotentis Dei et gloriosae Virginis Mariae et omnium Sanctorum et ad salutem vivorum et mortuorum fidelium disponere et ordinare desidero. Communi itaque deliberatione et consensu volumus et statuimus viginti quinque canonicos usque ad decem annos in ecclesia nostra esse, nec aliquem de coetero creari canonicum nisi aliquo vel aliquibus defuncto de numero illorum viginti quinque. Illi autem qui substituentur canonici nullo modo recipiantur nisi in habitu B. Augustini, et hoc in Assumptione B. Mariae habita comuni convenientia totius Capituli. Tempore vero procedente prout facultates ecclesiae Deo adjuvante adcreverint juxta communem mei providentia et successorum meorum et totius conventus numerus canonicorum augmentetur. Cum autem sine administracione temporalium divinis vacare misteriis humana non sustinet fragilitas, nos Spiritu Sancto inspirante caritatis largitione communi mensae illorum providere desiderantes donamus et libere tradimus ecclesiam S. Johannis de Segria cum ecclesiis de villa de Ratera, de Raesmat, et S. Salvatoris de Ilerda, ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae cum ecclesiis S. Egidii et S. Pauli, ecclesiam Sancti Johannis de platea cum ecclesiis de Zudanel, et S. Thomae cum cimiterio pauperum, ecclesiam S. Andreae, ecclesiam S. Ilarii, ecclesiam S. Laurencii cum ecclesiis S. Martini et de Villanova et de Palacio et cum decimis et primiciis vineae Regis et vineae Comitis Urgellensis et possesionum Judeorum et Sarracenorum quas modo habent in dominicatura Regis et Comitis in Rofea, ecclesias de Alcaraz (Alcarraz más abajo) et de Monteacuto (Montagut) et de Sosas (Soses) et de turribus (Turribus más abajo) cum hereditate quam habemus in Albares quae sit caput praepositurae, ecclesiam de Belloloco (Belloch) cum ecclesiis de Avinsellon et de Alamurs et de Alcolega (Alcolea) cum quarta parte decimarum castri et termini de Almenara. Has inquam ecclesias et omnes alias quae sunt vel erunt in civitate Ilerdensi et in terminis eius, donamus integre et libere tradimus praefatae comuni mensae canonicorum cum universis pertinentiis, redditibus, possesionibus quas habent seu habiturae sunt simul cum coenis, deffunctionibus, oblationibus, primiciis et decimis quas nos modo habemus vel habere debemus, vel Deo volente adquisituri sumus in parrochiis et terminis praedictarum ecclesiarum, salvis per omnia jure et dignitate episcopali. De decimis vero et primiciis ita decernimus unaquaque harum ecclesiarum ex integro accipiat decimas et primicias de possesionibus parrochianorum suorum quas ipsi excoluerint. Sin autem parrochiani unius ecclesiae possesiones parrochianorum alterius ecclesiae excoluerint, illarum possesionum decimae et primitiae inter duas ecclesias per medium dividantur. Si vero aliquis parrochianus de una parrochia in aliam se transtulerit, vel si possesiones suas parrochianus alterius ecclesiae donaverit, vendiderit, impignoraverit, sive aliquo modo alienaverit, ecclesia cuius parrochianus fuit eodem tenore quo prius illarum possesionum decimas et primicias possidebat in perpetuum habeat. De dominicaturis vero huius Sedis disponimus, ut decimas e primicias illa ecclesia habeat, cuius parrochianus est ille qui eas coluerit. Statuimus ergo ut ecclesia S. Johannis de Segria cum ecclesiis de villa de Ratera et de Raxmad (Raesmat más arriba; Raimat), et S. Salvatoris et cum universis quae sibi assignavimus, conventum nostrae Sedis por duos menses procuret. Similiter ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae cum ecclesiis S. Egidii et S. Pauli et universis sibi asignatis conventum per duos menses procuret. Eodem modo ecclesia S. Johannis de platea cum ecclesiis de Zudanel et S. Thomae et universis sibi asignatis per unum mensem procuret conventum. Ecclesia Sancti Laurentii cum ecclesiis Sancti Martini et de Villanova et de Palacio cum universis sibi assignatis per menses duos conventum procuret. Ecclesia de Belloloco cum ecclesiis de Avinsellon et de Alamurs et de Alcolega cum quarta parte omnium decimarum castri et termini de Almenara, et cum omnibus sibi assignatis per mensem unum conventum procuret. Per mensem unum vero hereditas de Albares cum ecclesiis de Alcarraz (Alcarrás), de Monteacuto et de Sosas et de Turribus cum universis sibi pertinentibus conventum procuret. Numerus autem canonicorum et eorum quibus a praepositis praedictarum ecclesiarum deinceps ministrari destinavimus ultra XL. duos per decennium non excedat. De administratione vero ciborum sic disponimus ut XXV. canonicis pauperibus et servientibus sicut a nobis deliberatum est, et scriptura constitutionis nostrae super hoc factae continetur, cibaria honeste ministrentur, quatinus divinis laudibus die noctuque sine offensa unanimiter vacare possint. Qui vero divinis misteriis interesse contempserint secundum censuram Prioris et Capituli corrigantur. Extra claustrum quidem nulli canonicorum vel serventium praebenda donetur, nisi causae manifestae necessitatis. Michi vero et successoribus meis, cum in refectorio seu in palatio nostro comedere placuerit, duae praebendae dentur in persona nostri, et capellano nostro una, et diacono una. Et quoniam elemosinae munus Deo acceptabile sacra scriptura testatur, nos affectu pietatis inducti donamus et concedimus helemosinae decimas omnium decimarum, primiciarum, defunctionum et fructuum omnium rerum quas nos habemus vel Deo propitio habituri sumus in Miquinenza (Mequinenza, Mequinença, Mequinensa), et in Tamarit (Tamarite de Litera, Llitera), et in Stupannano (Estopinyá, Estopiñán) et usque ad Balagarium (Balaguer), et in omnibus hiis eiusdem terminis et infra citra Sicorim (Segre) et ultra exceptis oblationibus quae in ecclesiis altari vel sacerdoti offerentur; insuper decimarum rerum movilium (: mobilium) vel sese moventium quas novitii huius ecclesiae obtulerint. Hac itaque parte primo data pauperibus retineo michi et successoribus meis quartam partem omnium decimarum et defunctionum integre quas praedictae ecclesiae sive praepositurae habent, vel Deo largiente habiturae sunt, cum quarta parte terrarum quas hodie habet ecclesia Ilerdensis preter hereditatem de Albares quas est caput praepositurae cum illis quae sibi assignavimus, et praeter vineas et ortos quos jam concessimus cum decimis et primiciis suis clericis nostris in vita sua: post mortem vero eorum quarta pars michi vel successoribus meis, tres autem communi mensae canonicorum cedant. Sed si aliquis ipsorum redditus vel possesiones aliquas sive ex patrimonio sive ex aliquo adquisierit, liceat illi pro salute animae suae cuilibet praepositurae vel obedientiae ecclesiae nostrae ex integro relinquere. Retineo etiam mihi et successoribus meis quartam partem censuum huius civitatis et termini eius quos in praesenti ecclesia ista habere dinoscitur, videlicet, aureorum denariorum et aliarum rerum censitarum cum tertia parte piperis. Omnem autem ceram censualem Sacristae concedimus ut tam ex ea quam ex candelis Sacrista mihi et successoribus meis et maiori prepositurae et comuni mensae canonicorum et collationi et infirmis, prout necesse fuerit, serviat. Tertia autem parte piperis retenta michi duas reliquas maiori praepositure assignamus. Tres partes aureorum denariorum et aliarum rerum censitarum michi quarta retenta inter maiorem praeposituram et cameram ex equo dividimus ubique et in omnibus, helemosinae decima salva. Insuper retineo mihi medietatem rerum mobilium vel se moventium, quas novitii huic ecclesiae et nobis obtulerint. Aliam vero medietatem communi mensae et camerae concedimus; pro inmobilibus vero quae novitii Deo et huic ecclesie obtulerint quoniam tres partes comuni mensae canonicorum quartam vero camerae in perpetuum assignavimus. Retineo michi et successoribus meis Almunia de Segriano cum terminis suis. Iterum retineo mihi et successoribus meis vineam de Sarradal et ortum minorem qui adheret columbario. Ortum autem maiorem et vineam maiorem cum ecclesia S. Ilarii et cum omnibus oblationibus huius Sedis, praeter denarios, thus et ceram et quaelibet ornamenta cum decimis et primiciis, defunctionibus illorum qui habitant vel habitaturi sunt in çuda Ilerdensi (Zuda de Lérida), exceptis clericis cum domibus etiam et turre Petri S. Vincentii quae sunt infra çudam et cum medietate almuniae de Arinor et cum donis etiam quae ecclesia ista consuevit habere de nuptiis et cum propria hereditate maiori praepositurae donamus et tradimus et in hiis nichil michi et successoribus meis retineo praeter quartam partem decimarum et deffunctionum illorum qui habitant vel habitaturi sunt infra muros zudae. Similiter et unicuique praepositurae vineam unam et campum et ortum absque ulla retentione donamus et tradimus. Coetera vero quae amodo in posterum Deo donante sive ego sive successores mei sive ecclesia nostra oblatione fidelium seu donatione adquisierimus quartam partem mihi et successoribus meis retineo. Tres vero partes communi mensae canonicorum concedo. Similiter si Deo propitio decimam passaticorum et leudarum recuperare poterimus, quam invictoriosus Comes Barchinonae ecclesiae nostrae pia mente obtulit, et scripto corroboravit, mihi quarta retenta aliam quartam camerae concedo: aliam vero quartam praepositurae maiori: ultimam quartam communi mensae canonicorum assigno, salva tamen in omnibus decima pauperum. Statuimus etiam ut praepositurae seu quaelibet aliae obedientiae Ilerdensis ecclesiae nulli alii de coetero comendentur nisi clericis eiusdem; qui ante quam illas suscipiant, fidelitatem in manu nostra et successorum nostrorum et totius Capituli promittant. Et ut nostrae piae devotionis affectus ratus et firmius perpetuis temporibus habeatur, consensu supra dictorum omnium statuo perempniter et confirmo me et successores meos suplere praedictis praeposituris, si forte de hiis quae illis superius assignata sunt sicut constitutum est procurationem facere non potuerint. Inde est quod nos addimus et donamus integre et absque ulla retentione ecclesiae Stae. Mariae Magdalenae et suis praeposituris tertiam partem omnium decimarum de Castro Asinorum, (castell de ases; castillo de asnos) et de omnibus suis terminis, et de Castellotis et terminis suis praeposituris S. Johannis de platea. Donamus similiter praeposituris S. Johannis de Sigriano (Segriano más arriba; Segriá, Segrià) tertiam partem omnium decimarum de Corbins et terminis eius. Donamus iterum praeposituris S. Laurentii ecclesiam de Calaterra, et ecclesiam de Valle magna (Val o Vall magna, Valmanya o Vallmanya), et ecclesiam de Gemenells et ecclesiam de Suchs cum omnibus earum pertinentiis, coenis et quartis mihi et successoribus meis integre retentis, salva etiam dignitate episcopali et jure Archidiaconi. Damus insuper et tradimus camerae ecclesiam de Jabud cum omnibus pertinentiis et quarto, michi et successoribus meis coena tantum retenta. Cui etiam donationi addimus aliam quartam partem omnium decimarum castri et termini de Almenara. Donamus similiter Sacristae ecclesiam de Albalat et ecclesiam de Calava., coenis et quartis nobis retentis et jure Archidiaconi salvo. Item donamus praeposituris S. Laurentii ecclesiam de Almacellas (Almacelles) cum decimis et primiciis et oblationibus, et cum omnibus suis pertinentiis, salvo quarto et coena et dignitati episcopali et jure Archidiaconi. Iterum Sacristtae donamus et concedimus ecclesiam de Montmenet, ecclesiam de Çaydin, (Çaidí, Zaidín) salva dignitate episcopali, coenis et quartis et jure Archidiaconi. Et quoniam universa hominis actio eiusque felicitas benefficiis debent respondere Creatoris, ego Guillermus per Dei gratiam jam dictae Ilerdensis ecclesiae Episcopus de eius largitione confisus haec omnia superius scripta rata et inconcussa et cum omni melioratione firma perpetim habenda et possidenda vel omnibus fratribus et filiis meis Ilerdensis Sedis clericis, praesentibus et futuris dono, concedo et firmiter trado ad servitium et honorem Omnipotentis Dei et Genitricis eius Beatae Virginis Mariae et omnium Sanctorum. Ut autem haec nostrae constitutionis pagina canonicis subscriptionibus munita firma in perpetuum stabilisque permaneat, ac nulli Episcoporum, clericorum sive laycorum liceat ex ea aliquid diminuere, auferre vel in deterius mutare, ego verbo veritatis ac fidei confirmo et corroboro statuens in perpetuum ut quicumque in Sede Ilerdensi substituetur Episcopus, antequam in ea intronizetur, hanc nostram ordinationem ad honorem Dei et gloriosae virginis Mariae, omniumque Sanctorum, ad utilitatem ecclesiae nostrae factam, sacramento super altare Beatae Mariae huius Sedis prestito confirmet. Si quis vero eandem ordinationem infringere vel in deterius permutare praesumpserit, nisi canonicae comonitus debita satisfactione emendaverit, Omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti Beatorumque Apostolorum Petri et Pauli auctoritate et nostra eum a divinis separamus officiis et beneficiis, donec resipiscat, et digne satisfaciat. Quod nisi satisfaciat, anathema sit in die judicii. = Sig+num Guillermi Illerdensis. = Ego Ugo Sanctae Tarraconensis ecclesiae Archiepiscopus Apostolicae Sedis Legatus. = Sig+num Berengarii Tarraconensis Archiepiscopi. = Sig+num Raimundi Illerdensis Archidiaconi et Prioris. = Sig+num Petri Rotensis Prioris. = Sig+num Raymundi de Benavento Archidiaconi. = Sig+num Raymundi Agerensis Abbatis. = Sig+num Pontii Alaonensis Abbatis. = Sig+num Petri Lavacensis Abbatis. =  Sig+num Raymundi de Stata Archidiaconi. = Sig+num Petri de Tonaria Archidiaconi. = Sig+num Petri Claustrensis Prioris. = Sig+num Guillermi Claustrensis Prioris. = Sig+num Guillermi Rotensis Sacristae. = Sig+num Odonis Eleemosinarii. (limosnero; almoyner) =  Sig+num Berengarii Camerarii. = Sig+num Magistri Seguini. = Sig+num Petri de Aura. = Sig+num Guillermi de Medietate. = Sig+num Olivarii. = Sig+num Boneti de Avellana. =  Sig+num Martini Guillermi. = Sig+num Bernardi de Claromonte. = Sig+num Raymundi Rotensis Capellani. = Sig+num Arnaldi de Barrabes. = Sig+num Raymundi Petri. = Sig+num Bernardi de Gudel. = Sig+num Durandi. = Sig+num Petri Bernardi. = Sig+num Adan. = Sig+num Raymundi de Benasch. = Sig+num Arnaldi de Colle. = Sig+num Petri de Gabalda. = Sig+num Petri de Tudela. = Sig+num Petri de Fita. Sig+num Raymundi de Barrabes. = Sig+num Bernardi de Cornutella. = Sig+num Petri de Alasguarre. (Alasquarre, Alasquarr) = Sig+num Raymundi de Pelestar (: quizás Belestar). = Sig+num Bernardi de Abellana (con b; Abin, Bin, Ben “llana” ?, Avellana). = Sig+num Raymundi de Tudela. = Sig+num Bernardi de Podio alto. = Sig+num Raymundi Illerdensis Capellani. = Sig+num Magistri Guillermi. = Sig+num Gombaldi. = Sig+num Petri de Tallatello (Talliatello). = Sig+num Bernardi de Acuta. = Sig+num Petri de Gallinario. = Signum Magistri Guidonis. = Sig+num Petri Sancti Vincentii. = Sig+num Arnaldi Petri. = Sig+num Guillermi Repositarii. = Sig+num Raymundi Sancti Andreae. = Sig+num Petri de Sagarra. = Sig+num Johannis Sanctae Mariae Magdalenae. = Sig+num Petri de Matrona. = Sig+num Guillermi de Segarra. = Sig+num Nicolai Hospitalarii. = Sig+num Gullermi (: Guillermi, Guilermi) de Cervaria. = Sig+num Berengarii de Boixadors. = Sig+num Geraldi de Jorba. = Actum est hoc Dominicae Incarnationis anno CLXVIII. post millesimum ordinante venerabili ac liberali Guilelmo praenominatae Sedis Episcopo, ilustri Ildefonso Rege Aragonensium (Alfonso II) in Aragone, Barchinona, Dertosa, Ilerda et in Provintia regnante III. kalendas maii, inditione II. era MCCVI. (1206 - 38 = 1168) = Guillermus Archidiaconus, P. de Falcibus, P. de Aura, A. de Cornutella, B. de Avellana, M. Guillermi, R. Archidiaconus, G. de Benavent, G. de Camporrellis, A. de Acuta, P. de Talliatello, R. de Polaçano, A (.) de Lilet, P. de Gallinario, Olivarius, G. Repost, P. de Segarra, P. Sancti Vincentii, M. Raynaldus, M. Guido, P. de Cubels, P. Guillermi, B. de Avellana, R. Abbas. = Ego Arnaldus canonicus et sacerdos mandato Domini Episcopi praenominati, die et anno quo supra hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci.

viernes, 13 de enero de 2023

IV. Prohibitio de erectione scolarum in terris Aragonum alibi praeter quam in Ilerda, an. MCCC.

IV. 

Prohibitio de erectione scolarum in terris Aragonum alibi praeter quam in Ilerda, an. MCCC. (Vid. pág. 27.) 

Ex arch. reg. Barcin. 

Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae et Murciae, ac Comes Barchinone dilecto suo vicario Barchinonensi, vel eius locum tenenti, salutem et dilectionem. Cum nuper in civitate Ilerdae generale studium in utroque iure, medicina et philosophia, et aliis quibuslibet artibus et scientiis tam auctoritate Apostolica nobis in hac parte concessa quam nostra, duxerimus ordinandum; et ut idem studium magis proficiat incrementum statuerimus firmiter et districte ne in aliquo loco terrae aut dominationis nostrae habitae vel habendae, praeterquam in studio Ilerdensi, aliquis audeat jura, medicinam vel philosophiam legere seu docere, neve quis a quocumque lectionis causa praesumat audire, sub pena mille morabatinorum, quam transgressores incurrere volumus ipso facto; idcirco vobis dicimus, et mandamus quatenus in civitate Barchinonae, villis et locis insignibus infra iuredictionem vobis commissam constitutis, faciatis hoc edictum et ordinationem nostram solempniter publicari; et ne contra prohibitionem nostram praedictam ab aliquo cuiuscumque praeheminentiae, dignitatis, conditionis, legis aut status exsistat aliquid attemptetur, curetis arcius evitare, si de nostra confiditis gratia vel amore. Datum Caesaraugustae nonis septembris anno Domini MCCC. (a: Sub eadem forma et tenore datae sunt litterae officialibus Valentiae, Murciae, Dertusiae, Terrachonae, Gerundae, Oscae, etc. Similiter datae sunt in commendationem eiusdem studii ad Episc. Eximinum Caesaraugustanum, P. Tirasonen., Martinum electum Oscen., Poncium electum confirmatum Barchin., G. Urgellen., Bng. Vicen.(,) A. Dertusen., Rodericum Terraconem., Bn. Gerunden.

Sigue el V

viernes, 30 de diciembre de 2022

LXX. Decretum Petri Aragonum Regis circa ordinationem ecclesiae Barbastrensis, an. MCI. (1101)

LXX.

Decretum Petri Aragonum Regis circa ordinationem ecclesiae Barbastrensis, an. MCI. (1101) (Vid. pág. 198.)

Ex archiv. eccl. Rotensis. 

In nomine Sanctae et individuae Trinitatis hoc est testamentum firmum et ratum quod facio ego Petrus Dei gratia Rex Aragonensium et Pampilonensium de constituenda et ordinanda episcopali Sede apud Barbastrum. Inmensas Domino Deo nostro gratias agere debemus quod post multa annorum curricula christianitate in Spania magna ex parte delecta tandem bonae memoriae studio genitoris mei Regis Santii partim ad pristinum statum suam sanctam Ecclesiam reintegravit. Quam benignus enim, quamque pius et misericors pater meus in restaurandis episcopus, monasteriis et ecclesiis fuerit, et quanto studio piae intentionis lites quae erant inter ecclesias et earum rectores diremerit, ac non solum lites sed etiam litigandi occasiones multi boni peribent ei testimonium. Ipse enim Jaccensi Episcopo dedit Oscham in Sedem cum Deus liberaret eam. Rottensi vero Barbastrum et posuit inter eos terminum Archanatre (: Alcanadre) fluvium. Preterea nos consilio religiosorum virorum Domno ac venerabili Pontio Rotensi Episcopo ex superiori parte Pireneorum montium conservatis nimirum per circuitum antiquis terminis suis ex inferiori parte pro parvitate sui episcopatus fines et terminos Hylerdae (Ilerda, Lérida) adicere statuimus, quamvis adhuc maxima ex parte detineatur a Barbaris. Anno igitur ab Incarnatione Domini M.C.I. quia Deus tradidit in manus nostras Barbastrum secundum statutum testamenti piae recordationis praedicti genitoris mei sive decretum et privilegium Pontificum Romanorum Domni videlicet Papae Urbanii II, necnon Domni Paschalis Papae II. Sedem episcopalem apud ipsum Barbastrum constituimus et regalibus apicibus nostris confirmamus. Donantes in die consecrationis eiusdem Sanctae Sedis gloriosae Sanctae Dei Genitrici Mariae, et Sancto Vincentio levitae et martiri, et Sanctis martiribus Cornelio, Stephano, Calixto, Cosme et Damiano, in quorum nomine ipsa ecclesia dedicata est, atque jam pronominato (prenominato) Domno Pontio Episcopo, sive clericis ibidem Deo servituris castrum videlicet ab integro, quod vocatur Fornells cum omnibus terminis suis ab integro libere ingenue sicut hodie teneo et possideo tali tenore ut ipsum castrum Exemeno Santii ad servitium Sanctae Mariae et Episcopi teneat sicut per me ipsa die tenebat, donec ego et posteritas mea concammium sibi faciamus aut eius successoribus quod ipse libere et ingenue totum ipsum castrum Sanctae Mariae relinquad. Dono etiam molendina quae fuerunt Avinhaabz et de Moderaf. Furnum quem prius Sanctae Mariae non absolute dederam, modo absolute concedo; aut si voluerit Episcopus transmutare, faciat secundum quod bonum visum fuerit, de coetero omnes decimas de Barbastro praefato Episcopo attribuendo confirmamus ut secundum cannonum institutiones ipse eas distribuat juxta quod melius sibi visum fuerit ad honorem et gloriam Domini nostri Jhesu Christi. Confirmo insuper illi illam almuniam et illam terram, et illos ortos, et illas vineas quae prius donaveram. Concedo insuper huic praedictae ecclesiae pro remedio animae meae hac parentum meorum condolens paupertati eius, ut quicquid infra terminos civitatis emere aut juste poterit adquirire, sive a potestatibus sive a militibus, vel etiam a francis exceptis Regis fevalibus liberam habeat potestatem. Dono etiam quod clerici venientes ad sinodum, et ad festivitates maiores, et ad confitenciendum xrisma, ut nullum tributum donent in Alchantara (Alcántara) nec ipsi, nec jumenta eorum in quibus portabunt victum et vestitum. Hoc pacto ut in sinodis Episcopus et praesbiteri pro animabus patris et matris meae, et mea et posteritatis meae missas cantent. Si qua igitur persona contra hanc donacionem quam legitime sub hostipulatione Episcoporum Domni Petri, Pampilonensi Episcopi, Domni Berengarii, Barchinonensis Episcopi, Domni Stephani, Oscensis Episcopi, Domni Pontii, supra dictae Sedis Episcopi, et Abatum Petri Tomeriensis, Raimundi Ligerensis, Pontii Sancti Victoriani, Galindonis Sancti Johannis, Simeonis Jhesu Nazareni, et Petri Agerensis et Principum regni mei Exemeni Garzez de Montione et Calveti de civitate, et Fertunii Ati de Calasanz, et Barba torta et Santii Exemeni Martin et aliorum multorum temere ad inrumpendum vel contrariandum venire temptaverit, secundo vel tertio ammonita si non congrue emendaverit, careat dignitate honoris sui et insuper II libras auri componat. Facta est haec consecratio et Regis donatio et confirmatio Dominica II post Pascha anno Incarnationis Domini millesimo centesimo I regnante glorioso Rege Petro in Pampilona, in Aragone, in Superarbio, in Ripacurcia.

jueves, 29 de diciembre de 2022

LX. Alterum Chronicon Rotense.

LX. 

Alterum Chronicon Rotense. (Vid. pág. 178). 

Ex eodem Breviario. 

Era XXXVIII. Jhesus Christus Filius Dei natus est. 

Era XLII. Herodes infantes occidit.

Era LX.VIIII. Johannes Babtista decollatur.

Era LXX. Jhesus Christus passus est ante Tibr. - XVIII.

Era ipsa LXX.I. post Ascensionem Domini, VIII. kalendas augusti (pone agusti), Jacobus Apostolus, frater Johannis Apostoli decollatus est. 

Era C.VIII. Petrus et Paulus passi sunt Romae.

Era C.XXX.VIII. Johannes Apostolus assumptus est.

Era C.L.VII. passa est Sapientia cum filiabus, et Eleuterius Episcopus sub Adriano Imperatore.

Era CC.VII. passus est Felix, Nolensis Episcopus, et Beata Felicitas cum VII. filiis suis sub Marcho et Antonino.

Era CC.XVIII. conversa est Sancta Eugenia sub Comodo Imperatore.

Era CC.LX. passi sunt Sancti Primitivus et Facundus sub Atico et Pretextato Consulibus.

Era CC.LXVI. passa est Sancta Cecilia sub Alexandro Imperatore et Almachio Prefecto.

Era CC.LXVII. passi sunt Sanctus Tirsus et Sanctus Sixtus Episcopus, Laurentius, Ipolitus, Christoforus sub Decio.

Era CC.LX.VIIII. passus est Ciprianus Episcopus et Sancta Eugenia sub Valeriano et Gallieno.

Era CCC.XIII. passa est Sancta Columba sub Aureliano Imperatore.

Era CCC.XX.V. passi sunt Grisantus et Daria sub Numeriano Imperatore.

Era CCC.XXVII. passi sunt Julianus, Sebastianus, Adrianus sub Diocletiano. (: Diocleciano)

Era CCC.XXX.VIII. passus est Romanus sub Diocletiano Imperatore.

Era CCC.XL.VII. passi sunt Sanctus Vincentius, Felix, Pantaleon, Cosmas et Damianus, Theodosia, Eulalia, Justus et Pastor, Agaunenses Martires, Julianus, Vincentius, Sabina, Cristetes, Eulalia, Agnes, Grisogonus, Agapitus sub Diocletiano.

Era CCCC.IIII. passus est Ciriacus Episcopus cum matre sua Anna sub Juliano Cesare. Ipse est qui crucem Domini invenit cum Helena, matre Constantini Imperatoris.

Era CCCC.XC.VII. obiit Sanctus Martinus, Turonorum Episcopus. Jheronimus transtulit Cronica Eusebii aetatis suae anno XL.V. Post. VII. vero annos in Bethleem habitare cepit, egregio ingenio et studio serviens toti ecclesiae per annos XX.V. et mortuus est aetatis suae annos LXX.VII. sub die pridie kalendas octobris.

Era DCCCC.LX.IIII. passus est Sanctus Pelagius sub Durahaman Preside.

Annus Domini DCCCC.XX.VI. quando ipse fuit natus.

Anno D.CCCC.LXX. obiit Domnus Arnulfus, Episcopus Gerundense, et Abbas huius coenobii.

Anno D.CCCC.LXX.VIII. adventus corporis Sancti Evaldi Martiris.

Anno DCCCC.LXXX.V. capta fuit Barchinona a Sarracenis.

Anno DCCCC.XC.II. obiit Borrellus, Comes Barchinonae.

Anno M.II. Oliba Comes factus est monachus, postea Abbas et Episcopus.

Anno M.III. factum est praelium in Albesa cum Sarracenis, ubi Berengarius Episcopus Elensis (Elnensis) perimitur.

Anno M.VIIII. obiit Seniofredus Abbas Ripull. cuius Oliva monacus successit.

Anno M.X. obiit Ermengaudus, Comes Urgelli apud Cordubam, et Arnulfus Episcopus, et Odo Episcopus et multi alii potentes cum eis.

Anno M.XVII. Raimundus Comes Barchinonae (sic).

Anno M.XX. obiit Bernardus Comes.

Anno M.XXX.I. obiit Rodebertus Rex.

Anno M.XXXII. dedicatio Sanctae Mariae de Ripull.

Anno M.XXXV. obiit Berengarius Comes Barchinonae et Sancius Rex Castellae.

Anno M.XXX.VII. obiit Ermengaudus, Comes Urgelli peregrinus.

Anno M.XXX.VIII. dedicatio Sancti Petri Sedis Vici et Sanctae Mariae Gerundae. 

Anno M.XL. dedicatio Sanctae Mariae Sedis Urgelli.

Anno M.LX.VII. obiit Domnus Oliba Episcopus et Abbas Rivipull (sic.)

Anno M.L.II. obiit Guillermus Comes Besellun. Crassus.

Anno M.L.IIII. Garsias Rex interfectus est.

Anno M.LVIII. adventus Sanctorum Justi et Pastoris Narbone.

Anno M.LX. obiit Enrichus Rex, et successit Philippus.

Anno M.LX.V. capta fuit civitas Barbastri.

Anno M.LX.VI. Ermengaudus Comes Urgelli interemptus est a Sarracenis. Obiit Fredelandus Rex.

Anno M.LX.VII. obiit Raimundus Comes Cerritaniae.

Anno M.LXXV. obiit Guillermus Episcopus Urgelli.

Anno M.LXXX.II. (1082) Pascha VIII. kalendas madii, Raimundus Comes occisus est.

Anno M.LXXX.V. Pascha XII. kalendas madii, Gregorius Papa obiit

Anno M.LXXX.VII. (1087) Pascha V. kalendas aprilis, Arabes venerunt in Ispania ubi multos Christianorum peremerunt, ac ipsorum plurimis peremptis reversi sunt.

Anno M.LXXX.VIIII. (1089) Pascha kalendis aprilis, captum fuit Montson VIII. kalendas julii a Petro Rege.

Anno M.XC.II. obiit Ermengaudus Comes Urgelli, et Bernardus Guillermus Episcopus, post cuius mortem duo Episcopi sunt ordinati per contentione in Sede Urgelli.

Anno M.XC.IIII. obiit Sancius Rex, et Raimundus Dalmacii Episcopus in Rota. 

Anno M.XC.V. obiit Guillermus Comes Ceritaniae, et Bertrandus Episcopus Barchinonae, et Dalmatius Archiepiscopus Narbonae. 

Anno M.XC.VI. concilium Urbani Papae.

Anno M.XC.VII. obiit Salomon Episcopus Rotae. Capta est 

civitas Oscha et civitas Jherusalem.

Anno M.XC.VIII. fuit captum Calasanz VIII. kalendas septembris.

Anno M.C. fuit capta civitas Barbastri.

Anno M.C.I. Pontius Episcopus dedicavit ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Vincentii de Barbastro.

Anno M.C.II. Ermengaudus Comes occisus est in Mulieru-ruça. (N. E. 1102, Armengol de Moyeruça; en Castilla, no en Cataluña) 

Anno M.C.IIII (1104). obiit Pontius Episcopus et Petrus Rex Aragonum. 

Anno M.C.VIII. obiit Philippus Rex.

Anno M.C.VIIII. (1109) obiit Illefonsus Imperator.

Anno M.C.X. obiit Arnaldus Episcopus Ausonae, et Bernardus Episcopus Jherunde.

Anno M.C.XI. obiit Bernardus, Comes Barchinonae.

Anno M.C.XIIII. (1114) intravit Comes Raimundus in Maioricas.

Anno M.C.XV. capta est civitas Maiorica et hoc de Martotorel (Marto-salta linea-torel).

Anno M.C.XVII. obiit Bernardus, Comes Ceritaniae.

Anno M.C.X.VIII. Caesaragusta capta est ab Illefonso Rege Aragonis. 

Anno M.C.XVIIII. obiit Gelasius Papa.

Anno M.C.XX.I. obiit Richardus Archiepiscopus Narbonae.

Anno M.C.XXII. obiit Oto, Episcopus Urgellis.

Anno M.C.XXVI. obiit Raimundus, Episcopus Rotae, et Calixtus Papa, et Bernardus Raimundus Comes Paliarensis.

Anno M.C.XXX.I. Raimundus, Comes Barchinonae de Ripull (sic). 

Anno M.C.XXX.IIII. (1134) Rex Aragonensis Illefonsus XXX. anno regni sui obiit. Arnaldus, Episcopus Oscae obiit.

Anno M.C.XXX.VIII. obiit Olegarius, Terragonensis Archiepiscopus. 

(1138, muere San Olaguer, arzobispo de Tarragona)

Anno M.C.XL.II. fuit captus Montson a Comite Bar.

Anno M.C.XL.VI. obiit Raimundus, Episcopus Sedis Vici.

Anno M.C.XL.VII. (1147) fuit capta Almaria (Almería) a Comite Barchinonae (conde de Barcelona). 

Anno M.C.XL.VIII. fuit capta Tortosa. (1148)

Anno M.C.XL.VIIII. fuit capta Ilerda et Fraga. (1149, Lérida y Fraga)

Anno M.C.L.III. fuit capta Siurana. (1153)

Anno M.C.LXII. obiit R. Berengarius, Comes Barchinon. (1162)

Anno M.C.LXX.VII. obiit Guillermus Episcopus.

Anno M.C.XC.VI. (1196) obiit Illefonsus, Rex Aragonum.

Anno M.CC.V. obiit Gombaldus, Episcopus Rotae.

Anno Domini M.LXXX. divisit episcopatum inter Garsiam Episcopum Aragonensem et Raimundum Episcopum Rotensem Santius Rex existens in coenobio Sancti Joannis Baptista de Peña (con ñ) componens concordiam inter eos, et sublata discordia.

domingo, 4 de diciembre de 2022

Tomo 13, apéndice de documentos, 41-50

XLI.

Traditio castri de Laureto facta Eccl. Gerundensi: anno MCLXXI. (Vid. pág. 148.) 

Ex autogr. in arch. eccl. Gerunden. 

Ne taciturnitate pereant, aut oblivioni tradantur quae necessitate vel utilitate posteris propalanda rogantur, idcirco nos scilicet Guilermus Capud scolae, et Berengarius de Colonico et Guilermus Sancti Stephani, et Petrus Martini, simul cum aliis cannonicis et laicis, scilicet, Gerallo Tonso et Petro de Pelafols, et Arnallo Estruch arcessiti et rogati fuimus a Bernardo de Pelafols qui graviter infirmabatur quod si necesse esset testimonium perhiberemus super his quae idem Bernardus verbis erat ordinaturus et a stipulatione traditurus, si alterum testamentum ei facere non liceret (pone lice-ceret), ita dicens: Ego Bernardus cum hoc lapillo trado Domino Deo, et Sanctae Mariae Sedis Gerundae, et tibi, Guilerme Gerundensis Episcope, ipsum castrum de Laureto sicut melius habeo et possideo pro CCCCL morabatinis avinaiariis, pro quorum ducentis Guilermus Episcopus antecessor tuus amore mei obligavit pignori ipsam dominicaturam Uliani, quos ego habui, et pro quinquaginta quos debeo pro expletis duorum annorum ipsius dominicaturae ei pro CC quos Berengarius de Lorano habet in pignore in ipso castro quos vos pro me ei reddatis. Hanc tradicionem facio tali modo quod vos et successores vestri et jam dicta ecclesia vestra habeatis et teneatis predictum castrum cum omnibus suis pertinenciis, tam in terra quam in mari, sicut ego melius habeo et possideo, et homines per me tantum ac tamdiu donec reddantur vobis predicti aurei CCCCL avinaiarii. Si vero predicti auri fuerint vobis persoluti vel successoribus vestris habeatis vos et predicta ecclesia libere et quiete omni tempore pro alodio francho quartonum ipsius castri in dominio, et castlanus (castellano : catalán, castlá o castlà) habeat per vos alterum quartonum sicut habet per me. Hoc facio salvo jure Sanctae Mariae in aliis quartonis. 

Nos testes Petrus Martini et Guilermus Sancti Stephani et Guilermus Raimundi, et Bernardus de Biannia juramus in Deum et super IIII Evangelia quia nos vidimus et audivimus, et presentes eramus, et a predicto Bernardo rogati extitimus quando ipso Bernardus detentus ab egritudine qua obiit, jacens in domo Raimundi Archidiachoni de Rogacionibus apud Gerundam, dum adhuc esset in plena memoria ac loquela ordinavit suam extremam voluntatem de castro de Laureto, sicut superius scriptum est. = Sig+num Geralli Tonsi qui hoc testimonium dedit et juravit. = Nullus hoc frangat quod est factum VI kalendas marcii anno XXXIIII regni Leovici Junioris. = Si quis hoc fregerit, anathemati subiaceat. = Sig+num Guillermi Sancti Stefani. = Petrus presbiter ss. = Guilermus Raimundi presbiter ss. = Bernardus de Bianna presbiter ss. = Berengarius de Colonico. = Petrus presbiter qui hanc ordinacionem et astipulationem, et tradicionem, et extremam voluntatem Bernardi de Pelafols scripsi die et anno + quo supra. 

XLII. 

Judicatum super Castro de Laureto: anno MCLXXIII. (1173) (Vid. pág. 148.) 

Ex autog. in arch. eccl. Gerund. 

Ego Ildefonsus Dei gratia Rex Aragonensium Comes Barchin. et Marchio Provinciae (marqués de Provenza: Alfonso II de Aragón), cognitor huius causae quae vertitur inter G. Gerunden. Episcopum, et Berengarium de Palacons, assidentibus mihi G. Dei gratia Terrachon. Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato, et Bernardo Barchin. Episcopo, et P. de Ripulleto, et A. de Castrovetulo (Castellvell, castillo viejo), et Raimundo de Montecatano (: Montechateno : Montecateno : Moncada, a veces con t, Montcada), et A. Gaufridi et Judice de palacio, et Berengario de Buxados, con dompno Berengarium de Palacons ut restituat castrum de Laureto cum omni suo iure Episcopo, et ecclesiae Gerundensi, quod iure pignoris cognovi esse Gerunden. ecclesiae obligatum pro CC quinquaginta morabatinis avinaiariis, sicuti in illo pignoris instrumento, quod inde ecclesiae Gerunden. habet, continetur; et idem Episcopus et Gerund. ecclesia persolvat uxori et filio Berengarii de Laurano ducentos morabatinos avinaiarios, quos praecepit ei reddi Bernardus de Palacons in diffinitione sive traditione, quod de jam dicto castro eccl. Gerunden. fecit, cum ageret in extremis. Praeterea pronuncio quod sicut in eadem diffinitione sive traditione continetur, solutis iam dictis quadringentis L morabatinis per Berengarium de Palacons, qui ab intestato in dicto Bernardo de Palacons se succesisse asserit, Episcopo et ecclesiae Gerundensi, idem Episcopus vel eius successor et eccl. Gerund. retineat quartonem eiusdem castri iure propietatis in perpetuum... ad se pertinentibus, tam in mari, quam in terra, et aliud quartonem possideat et teneat pro eccl. Gerunden. filius Berengarii... eiusdem castri castlanus, et uxor eius (su mujer: castellana : castlana : catalana). Alios autem duos quartones, solutis quadringentis L morabatinis... Gerundensi sicut superius dictum est, restituat eccl. Gerunden. Berengario de Palacons, servata tamen questione proprietatis eidem eccl. in ipsis quartonibus, quoniam ita continetur in ipsa diffinitione sive tradicione, quod praefatus Bernardus de Palacons eccl. Gerund. fecit, cum in infirmitate detineretur, qua obiit. Latum est hoc iudicium VII kal. julii anno MCLXXIII ab Incarnatione Dni. in civitate Barchinona. = Sig+num Ildefonsi Regis Aragoni, Comitis Barchin. et Marchioni Provinciae. = Ego Guillelmus Dei gratia Terrach. Archiep. Apostolicae Sedis Legatus ss. = Sig+num Arnalli Gaufridi. = Sig+num Petri de Rivopll. (Rivopullo, Ripoll). = Sig+num Raimundi de Montecateno (Ramón de Moncada). = Sig+num Mironis Iudicis. = Ego Bernardus Barchin. Eps. ss. = Sig+num Arbert de Castro vetulo. 


XLIII.

Donatio ecclesiae S. Martini de Caciano ad ecclesiam Gerundensem: anno MCLXXII. (Vid. pág. 149.)

Ex autogr. in arch. eccl. Gerunden. 


Laudabile semper fuit, nec sine premio retributionis aeternae reipublicae ecclesiasticae curam habere atque collegiis piis actibus deputatis opem et auxilium misericorditer impendere, quatinus necessariorum copia uberius adepta promtius ac expedicius divinis obsequiis studeant obsequndare. Ea propter ego Guillelmus Dei gratia Gerundensis Episcopus coniventia et postulatione omnium canonicorum Gerundensis ecclesiae habita etiam consideratione et intuitu pietatis dono et in perpetuum abdico canonicae Gerundensi ecclesiam Sancti Martini de Catiano cum omnibus ad eandem ecclesiam spectantibus, eamque assensu omnium praefatorum canonicorum prepositurae et servicio mensium septembris et octobris in quorum altero vinum novum et vile dabatur, ut deincepbs vinum vetus et obtimum in utroque tribuatur, et si quid preterea quod ad comunem utilitatem respiciat comuniter complacuerit adhibeatur omni tempore assigno. Tali vero modo predictam donationem et asignationem prefatae canonicae facio ut perpetuo Gerundensis conventus libere et quiete habeat et possideat supradictam ecclesiam cum omni jure suo sine aliquo impedimento mei meorumque successorum aliqua ratione interposito possessuro vel possessuris corporaliter jam dictam ecclesiam cum omni jure suo preposito vel prepositis supradictorum mensium. Si quis vero contra huiusmodi donationem et assignationem praelibatae canonicae factam venire voluerit, nil ei prosit, sed anathematis calculo percellatur, hoc dono firmo firmiter omni tempore persistente. 

Actum est hoc X kalendas novembris anno Incarnationis Dominicae 

MCLXXII, anno XXXVI, regni Leodovici Regis Junioris. = Guielmus Dei gratia Gerundensis Episcopus. = Arnallus Biusuldunensis Archilevita. = Poncius Dei dignacione Dertusensis Episcopus +. = + Raimundus Gerundensis Archilevita. = Arnallus Impuritanensis Archilevita. = Petrus de Petra incisa. = + Guillermus Gerundensis ecclesiae Sacrista. = + Guillermus Gerundensis Precentor = + Petrus de Monte acuto levita. = + Raimundus de Terrades levita. = Deusdedit levita. = + Ardallus de Far. = + Ego Petrus de Malanno rogatus testis subscribo. = Petrus de Pineto presbiter et canonicus. = Sig+num Guillermi Sancti Stefani. = Bernardus de Biannia presbiter. + Guilermus de Impuriis. = Bernardus de Monte acuto levita et canonicus. = Petrus presbiter et Sacrista. = Arnallus de Rupecurva. = Petrus presbiter. = Gaucefredus presbiter. = Arnallus de Constantinis presbiter et prepositus istius prepositurae. = Guilelmus presbiter. = Arnaldus de Darnitiis. = + Bernardus Torti Tesaurarius. = + Bertrandus de Paleria. = Guilermus Raimundi presbiter. = + Signum Arnalli statoris. = Berengarius Arnalli de Campo Maiori. = Berengarius de rudiliis. = Raimundus subdiachonus qui hoc scripsit die et anno quo supra cum literis rasis et emendatis in XI linea. 


XLIV.

De aureo numero dando cuilibet canonico euntibus ad studium ex bonis canonicae et etiam per prepositos in simul XII aureos. (Vid. pág. 149.) 

Ex Libr. virid. Capit. eccl. Gerund. fol. CVII. 


Equitatis ordo efflagitat et ratio deposcit ut qui se ipsos exhinaniunt amore scientiae et corpora sua subdunt pluribus periculis quatinus eorum necessitas in aliquo relevetur. Hinc est quod ego Guillermus Dei gratia Gerundensis Episcopus comuni conniventia ac praecibus totius Capituli mei dono atque perpetuo constituo quod quicumque ex canonicis Gerundensis ecclesiae causa discendi iter arripuerit vel arripuerint, habeat vel habeant ex bonis canonicae de unoquoque mense unum optimum aureum boni auri et recti pensi annuatim, quamdiu fuerit vel fuerint in scolis. Praepositi autem Gerundensis canonicae simul persolvant XII aureos cuilibet canonico vel quibuslibet canonicis Gerundensis ecclesiae eunti vel euntibus ad scolas in principio itineris sui. Anno vero revoluto si canonicus Gerundensis vel canonici Gerundenses moram fecerit vel fecerint in scolis, similiter XII aureos habeant a Praepositis praedictae canonicae et sic fiat per singulos annos donec redeat vel redeant. Et dentur praedicti aurei optimi nuntio vel nuntiis, mandatario vel mandatariis canonici vel canonicorum studentis vel studentium sine mora. Si vero aliquis ex canonicis studentibus infra tempus datae vel acceptae peccuniae redierit, acceptum aureum vel acceptos aureos Praeposito vel Praepositis restituat. Quod si facere contempserit, praebenda illorum mensium careat, de quibus peccuniam acceperat. Praedictam autem constitutionem ratam facimus et omni tempore eam illaesam manere volumus a nobis successoribusque nostris ac Gerundensis ecclesiae canonicis. Si quis vero quod absit contra huiusmodi constitutionem venire temptaverit, anathematis vinculo percellatur et portio sua sit cum Juda proditore et pereat anima eius de terra viventium, hac Constitutione omni tempore firma firmiter persistente. Actum est hoc VIII idus januarii anno XXXVI regni Regis Leudovici Junioris, anno MCLXX tertio ab Incarnato Dei Filio. = Guillermus Dei gratia Gerundensis Episcopus. = Pontius Dei dignatione Dertusensis Episcopus. = Sig+num Arnallus Bisuldunensis Archilevita. = Arnallus Impuritanensis Archilevita. = + Ego Petrus de Malanno rogatus testis subscribo. = + Raimundus de Terrades ss. = Berengarius Arnalli de Campo Majori. = Sig+num Guillermi Sancti Stephani. = + Guillermus Gerundensis ecclesiae Sacrista. = + Raimundus Gerundensis Archilevita. = Berengarius de Crudiliis. + = G. Raimundi ss. = + Guillermus Gerundensis precentor. = Bernardus de Bianna presbiter et prepositus. = Petrus de Monteacuto levita. = + Berengarius Abbas Sancti Foelicis. = Berengarius de Colonico. = Deusdedit levita. = + Bertrandus de Paleria. = + Signum Arnall statoris. = Gaucefredus presbiter et prepositus ss. = Petrus presbiter ss. = + Gaufredus levita de Nudiniano. = Berengarius de Monteacuto. = + Guillermus de Quarciano levita. = Guillermus de Quarciano canonicus. = Arnaldus de Villafedant presbiter et canonicus. = Ego Gauferidus (Gaufredus) de Palafols rogatus testis subscripsi. = Arnalli de Constantinis ss. = Arnallus de Rupe curva ss. = Ego magister Ricardus ss. = Petrus presbiter et sacrista ss. = + Guillermus de Impuriis. = Petrus de Petra incisa. = Bernardus de Monte acuto. = + Dalmatius de Monte marino. = + Arnallus de Far ss. = Raimundus de Pineto presbiter et canonicus ss. = Guillermus 

presbiter de Sulgusta. = Jordanis levita scripsit hoc cum litteris rasis et emendatis in II et nona linea die et anno + quo supra. 


XLV.

Donatio censualis ab Episcopo Gerundensi facta: anno MCLXXXVI. (Vid. pág. 153.)

Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerunden. fol. CCVI. b. 


Sit notum cunctis quod ego Raymundus Dei gratia Gerundensis Episcopus dono tibi Berengario Ventri, et vestris perpetuo uni videlicet post alterum omnem bajuliam tocius mei honoris culti et heremi (cultivados y yermos) quem habeo modo in terminis Santae Mariae de Uliano, et omnem sajoniam per quam baiuliam accipias in toto praephato honore canabas et linos et legumina ortorum et porros et caules et omnes milcas et omnes squinas porchorum et ipsam vinogoliam et ipsos calamos et gallinas de trescol, et ipsos omnes quartos de Turrecella et mansum quem inhabitat Pontius Revengut, et mansum quem inhabitat Guillermus Isarn, sicut melius pater tuus eos habuit et tenuit condam. Et etiam omnia alia quaecumque ad bajuliam sive ad sayoniam (sajoniam; sajones, sayones; baiulus : baile, batlle) pertinent in omnibus praedictis locis. Et dono etiam similiter vobis et vestris perpetuo illum mansum qui fuit Berengarii Icardi cum omni honore culto et heremo qui ad illum mansum pertinent ubique. Et illum mansum et mansatam (masada) qui fuit Gaufredi Bernardi cum omni honore culto et heremo qui ad illum mansum pertinent ubique et quem tu ibi modo tenes et adhuc 

aliquo modo assecuturus es. Tali quidem conditione praedicta omnia vobis et vestris perpetuo dono uni post alterum, sicut dictum est, ut ea omnia habeatis et teneatis et de praedicta bajulia donetis mihi et successoribus meis semper annuatim unam albergam per quam dabitis unum porchum canonicalem et una esminam farinae ad mensuram de Monellis et unum sextarium vini sani, et duo paria cauponum, et duos sextarios cibariae. Et dabitis tercio anno unas toalyas quae habeant quinque alnas in longitudine et sex palmis in 

latitudine. Et insuper etiam dabitis singulis annis unum porchum vel duodecim solidos Barchinonenses. Et pro illo manso et honore qui fuit Berengarii Icardi dabitis singulis annis quinque migerias frumenti pro maneda. Et de illo manso et honore qui fuit Gaufridi Bernardi dabitis annuatim ad festum Sancti Foelicis duos solidos pro porcho. Et de omnibus expletis omnium illarum terrarum quartum fideliter. Et preterea habeatis haec omnia vos et vestri perpetuo sicut praefatum est, salvo meo jure et meorum successorum in omnibus. Et propter hoc recognosco me a vobis jam recepisse trescentos solidos Barchinonae, et est certum quod in jam dicto manso Poncii Revengut accipitis annuatim duos solidos et unam squinam porchi et unam gallinam pro trescol et in alio manso jam dicti Guillermi Isarni similiter annuatim duodecim denarios et quartum et braciaticum, et mediam calcaturam ex omnibus terris quas per vos tenet. Actum est hoc VII kalendas madii anno Dominicae Incarnationis millessimo CLXXXVI. = Sig+num Raymundi per Dei gratiam Gerundensis Episcopi. = Ego Gaufredus Gerundensis ecclesiae precentor ss. = Arnaldus de Villafedant. = Arnaldus de Far. = Guilermus Raymundi ss. = Berengarius Arnaldi de Campo majori. = Ego Guillermus de Ficulneis ss. = Arnaldus Bisuldunensis Archilevita. = Berengarius de Monte acuto.= Ego Alamannus (Alaman, Alamán, Alamany, Alemany) concedo. = B. de Monte Palatio +. = Deusdedit levita ss. = Berengarius de Colonico Judex signum. = Berengarius Siffredi subdiachonus qui hoc scripsit. = Ermengaudus publicus scriptor Gerunde ss. = Ego Arnaldus de Darniciis Gerundensis sacrista ss. = Berengarius presbiter et ecclesiae Uliani canonicus. 

XLVI.

Carta donationis pro institutione canonicae Augustinianae apud S. Vincentium de Rocca prope Gerundam anno MCLXXXVII. (Vid. pág. 153.)

Ex Lib. virid. Capitul. eccl. Gerunden. fol. 205. b. 

Ad honorem eternae Deitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius Dei vivi et veri, cui soli servire regnare est, et quem laudare vivere est, et Beatissimae Dei Genitricis Mariae et omnium Sanctorum Jhesu Christi, ego Raymundus Gerundensis Archilevita consilio et voluntate Domini Raymundi per Dei gratiam Gerundensis Episcopi, et canonicorum Gerundensis ecclesiae oratorium Sancti Vincentii de Rocha quod est juxta fluvium Ticeris (río Ter) in honore mei archidiachonatus in loco qui dicitur Podium (Puig) sive Mons Sancti Juliani, in remissionem peccatorum meorum et salutem animae meae et Episcoporum Gerundensium et sociorum eiusdem ecclesiae ab omni mea juredictione exhimo et subtraho tali modo quod incolentes locum illum et qui coluerint terras cultas quasimodo ibi habent vel habebunt Deo dante consilio meo meorumque successorum et Gerundensis Episcopi libere quiete in pace sicut melius potest dici vel intelligi ad eorum utilitatem et libertatem habeant et possideant. Ita quod ego jure dominii archidiachonatus vel alio quolibet modo aliquid in omni loco dominacionis illius loci non exhigam nec exhigere possim, nec aliquis per me aliqua ratione, nec aliquis successorum meorum perpetuo. Clerici autem qui inhabitant locum illum et qui inhabitaturi sunt divinitate propitiante sint sine proprio et vivant secundum regulam beati Augustini, et sint eis omnia comunia. Et distribuant unicuique prout quidquid opus fuerit juxta facultatem et possibilitatem illius loci. In loco autem isto venerabili Gerundensis ecclesia preter reverentiam et hobedientiam et quod ad statutam Synodum fratres veniat vel unus de Collegio nichil exhigat, nisi illud quod exhigeret in aliis monasteriis suae diocesis, et hoc secundum illius loci facultatem et qualitatem, adhibita omni modo providentia et cautela propter timorem et amorem Domini nostri Jhesu Christi. Si quis autem contra huiusmodi statutum venire attemptaverit, anathematis vinculo percellatur, et portio eius sit cum Juda Scarioth, qui Dominum prodidit, et duplici contritione conterat eum Dominus Deus noster. Comorantes autem in loco predicto ad servitium Altissimi, et defendentes locum, benefatientes illi loco predicto visitet Oriens ex alto, et in presenti reddat eis centuplum, et in futuro det se ipsum in praemium qui est benedictus in saecula saeculorum. Pro illis autem qui huiusmodi statutum fecerunt et libertatem huic loco dederunt et consenserunt vel consentierint, et benefactoribus illius loci usque in finem mundi fundantur orationes apud Altissimum a fratribus existentibus et manentibus in ecclesia Sancti Vincencii de Rocha. Actum est hoc VI kalendas septembris anno Dominicae Incarnationis millessimo CLXXXVII. = Sig+num Raymundi per Dei gratiam Gerundensis Episcopi. = + Guillermus de Impuriis. = + Ego Gaufredus Gerundensis ecclesiae precentor ss. = + Raymundus Gerundensis Archilevita ss. = Arnaldus Bisuldunensis Archilevita. = Berengarius de Monte acuto +.= Guillermus Raymundi ss. = Arvasus presbiter. = Ego Gaufredus de Sancta Leocadia ss. = Deusdedit levita. = Ego Alamandus concedo. = B. de Monte palatio. = Arnaldus de Caciano presbiter ss. = Bernardus de Scala. = Sig+num Bonardelli. = Ego Cervianus de Monte acuto. = Bernardus de Monte acuto ss. = Arnaldus de Constantinis Sacrista secundus. = + Berengarius de Monte acuto. = Bernardus de Monte acuto ss. = Berengarius A. qui hoc laudo. = + Berengarius (pone Beregarius) Dei gratia Terraconae Archiepiscopus. = Sig+num Berengarii Siffredi, qui hoc scripsit die annoque prefixo. = Ermengaudus presbiter et publicus scriptor Gerundae ss. 

XLVII.

Constitutiones pacis et treguae editae Gerundae ab Ildefonso II Aragonum Rege, denuoque firmatae apud Villamfrancam Poenitentium (Villafranca del Penedés, Penades).

Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerunden. fol. 206. b. 

Cum divinarum et humanarum rerum tuitio ad neminem magis quam ad Principem pertinere dignoscatur, nichilque iam proprium debeat esse boni ac recti Principis quam injurias propulsare, bella sedare, pacem stabilire et informare, informatamque subditis conservandam tradere, ut de eo non incongruae dici et predicari possit quod a Principe Regum dictum est: Per me Reges regnant et potentes scribunt justitiam; ea propter anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVIII. idus augusti habito super hoc tractatu et deliberatione apud Gerundam cum Berengario Venerabili Terraconensi Archiepiscopo, et quibusdam suffraganeis suis, omnibus quae magnatibus sive Baronibus terrae nostrae, quibus unanimiter justum et equum visum est comuni utilitati expedire, ut in tota terra nostra a Salsis (Salses) usque ad Tortosam et Ilerdam cum finibus suis pax et treuga instituatur, et nephanda raptorum et predonum audatia exterminetur. Nos qui per gratiam Dei in regno Aragonis et comitatu Barchinonae et provintiae preesse dinoscimus, cum predictorum omnium assensu et voluntate publicae utilitati providentes et saluti animae et parentum nostrorum consulere volentes, ecclesias omnes et personas religiosas cum omnibus rebus suis nostrae protectionis praesidio vallare, ac perpetuo munire disposuimus. Inde est quod omnibus tam clericis quam laycis qui in jam dicta terra nostra degere noscuntur, treugam et pacem secundum formam infra positam et prescriptam, tenendam et inviolabiliter conservandam injungimus, nosque et ad id observandam etiam in eos qui eam violaverint animadvertendum alligamus et astringimus. In primis igitur parentum nostrorum sequentes exempla cum consilio et voluntate supradictorum virorum ecclesias omnes et earum cimiteria quia spetiali censura hominum in bonis Dei intelliguntur sub perpetua pace et securitate constituimus. Ita quod nullus cuiuslibet professionis eas vel earum cimiteria vel sacraria cuiuscumque ecclesiae in circuitu constituta invadere aut infringere praesumat, nichilque inde abstrahere attemptet, feriendis huiusmodi statuti temeratoribus pena sacrilegii eiusdem loci Episcopo inferenda et satisfactione dupli dampni quod fecerint ei qui passus est, praestanda. Ecclesias quoque incastellatas sub eadem pacis et treugue securitate constituimus. Ita tamen ne aliquis in eisdem ecclesiis praedam vel alia malefitia congreget vel guerram inde faciat. Quod si contra factum fuerit, quaerimonia ad Episcopum in cuius episcopatu comissum fuerit, et ad nos sive Baiulum nostrum deferatur, et ex tunc auctoritate nostra et Episcopi vel quod comissum fuerit emendetur vel a pace predicta ecclesia sequestretur. Dominicaturas quoque Episcoporum et canonicorum et monasteriorum et omnium clericorum sive res eorum sub eadem pacis securitate constituimus poena duplae restitutionis inminente eis qui eas invadere vel dampnum dare praesumpserint. Set et clericos, monachos, sanctimoniales et viduas eorumque res omnes sub eadem pacis defensione constituimus; ita quod nemo eos aprehendat, nichilque eis injuriae inferat, nisi in maleficiis inventi fuerint. Si quis vero in aliquem istorum violentas manus injecerit, vel eis aliquid abstulerit, ablata in duplum restituat, et de injuria nichilominus juditio Episcopi in cuius diocesi factum fuerit ille satisfatiat, et insuper sacrilegii penam Episcopo dependat. Immunitates quoque templi et hospitalis Jherosolimitani, et Dominici Sepulcri, necnon et aliorum locorum venerabilium, set et eorundem locorum venerabiles fratres cum omnibus rebus suis sub eadem pacis defensione et poenae interminatione pariter cum clericis et aliorum locorum venerabilium, set et eorumdem locorum venerabiles fratres cum omnibus rebus suis sub eadem pacis defensione et poenae interminatione pariter cum clericis et eorum rebus et ecclesiis constituimus. Villanos et villanas et omnes res eorum tam mobiles quam se moventes, videlicet, boves, asinos, asinas, equos et equas, oves et porchos, ceteraque animalia sive siu apta ad arandum sive non sub pacis et treugae securitate (pone securatate) ita constituimus, ut nullus cuiuslibet professionis eos capiat vel alias in corpore proprio vel in rebus mobilibus dampnum eis inferat, nisi in maleficiis inventi fuerint, vel in cavalcatis cum dominis suis vel cum aliis ierint, vel cum armis contra aliquem exierint. Set et tunc cum reversi fuerint de cavalcatis securitatem eis praestamus, si in ipsis cavalcatis dampnum dederint ei qui propter culpam propriam a predicta treuga fuerit exclusus. Item constituimus ne aliquis mansiones villanorum diruat vel incendat, vel alias ignem ad nocendum subponat, neque oliveta succidat, vomeres et alia instrumenta aratoria sint in eadem pace, vel ille vel illa qui cum predictis animalibus araverit vel ea gubernaverit cum omnibus quae secum portaverit vel habuerit eadem pace muniatur. Et nullus homo ea animalia aratoria pro pluvo, vel alia occasione capere vel rapere presumat; servata tamen exceptione rusticorum qui debitores vel fidejussores sunt pro aliis non dominis tamen ut inferius continetur. Si quis contra huiusmodi constitutionem venerint, liceat (parece una ll) ei infra XV dies a tempore comonitionis ab Episcopo et domini Regis vicario simpliciter malefitium restituere nulla alia poena adjecta, nisi LX solidos quos emendet pro treuga fracta, nisi fuerit tale factum quod importet aliquam poenam secundum tenorem consuetudinis scripte praestandis insuper, si fuerit. Si vero infra praefatos XV dies noluerit restituere malefitium illud, prout proxime dictum est, cogatur inferre simplum vel duplum qualitate dampni inspecta, prout tenor consuetudinis scripte se habuerit cum poena similiter LX solidorum. Quod si commonitus neutrum facere voluerit, a predicta treuga malefactor et eius coadjutores separati intelligantur, ita quod si aliquod malum propter hoc eis allatum fuerit, non requiratur pro pace et treuga fracta, servata tamen pace animalium aratoriorum et instrumentorum suorum et incendii. Set si malefactor et adjutores eius jam dicto quaerelanti ullum malum fecerint emendetur pro pace fracta. Preterea constituimus ut si forte duo vel tres aut plures homines alicuius militis vel cuiuscumque domini alicubi locorum sibi invicem rixati fuerint, quodcumque dampnum sibi inferant, vel ex quacumque alia causa controversiam habeant, lis apud dominos eorum exagitur et terminetur. Si vero diversos habuerint dominos statuimus ut justitiae plenitudinem ad invicem exhibeant et juditio eorum dominorum causa dicta debito fine terminetur. Verumptamen si infra XX dies domini eorum justitiae plenitudinem inter eos exhibere noluerint, liceat post eosdem XX dies transactos praedictis hominibus quaerimoniam suam apud Episcopum et vicarium Regis deponere, et per eos ut supra statutum est vindicta pacis et treugae sumatur. Item terras in contentione positas nullus villanus laboret, ex quo constiterit apud judicem ordinarium possessores (pone possesores) nolle stare justitiae. Si vero bis vel ter (2 o 3) comonitus eas laboraverit, et propterea dampnum susceperit, non requiratur pro pace fracta preter mortem et debilitationem personarum, et salva pace bestiarum in usum laborationis (laborar; aratione; llaurar) deditarum et incendii. Nolumus enim quod propter quaerimoniam rusticorum aratoria animalia depredentur, invadantur et disperdantur. Si quis autem debitor vel fidejussor extiterit et satisfacere creditori non curaverit, de suo proprio pignoretur, nec pro pace fracta habeatur, servata tamen pace bestiarum in usum laborationum deditarum et incendii, in eo videlicet casa ubi quis pro domino suo fidejussor extiterit. Item decernimus ne quis cuiuscumque professionis licentiam habeat pignorandi aliquem rusticorum vel bajulorum ex contractu domini sui, prout proxime supradictum est, pena fractae pacis imminente illi qui contra fecerit, nisi debitor aut fidejussor pro domino suo extiterit, exceptis illis bajulis qui militibus sicut scriptum usaticum comparantur, nisi debitor aut fidejussor pro domino suo extiterit. Item cum sit de proposito nostro unicuique jus suum servare et malignitatibus quorundam in quantum possumus occurrere qui de dampnis datis et possesionibus ab ipsis detentis a quibuslibet conventi et legitime citati in jure respondere negligunt, exclusis primo ipsis contumacibus, et separatis a treuga et securitate supradicta et excomunione Episcopi subsecuta. In hiis duobus casibus damus licentiam pignorandi ipsis actoribus et res eorum accipiendi et etiam rusticorum suorum, salvis tamen animalibus aratoriis et incendio. Conventos autem a dominis suis de traditione sive de bausia qui secundum consuetudinem scriptam innocentiam suam purgare noluerint, ab hac pace sive securitate tam eos cum hominibus et honoribus suis quam eorum coadjutores excludimus et excipimus. Salvitates quoque tocius terrae nostrae tam novas quam antiquitus constitutas sub praedicta pace et securitate ponimus et constituimus. Fures et latrones et eorum receptatores, si malum quod fecerint restituere noluerint et directum facere contempserint, a predicta pace et securitate secludimus (: excluimos). Item constituimus (pone con-tituimus) quod si malefactor amonitus ab Episcopo vel vicario domini Regis subjacens excomunicationis vinculo predicto modo satisfacere noluerit, Episcopus cum vicario domini Regis congreget exercitus totius suae diocesis in hunc modum ut unus homo de unoquoque manso sequatur exercitum, et si competens vindicta a malefactore sumatur. Quod si mansi inhabitator ad congregationem exercitus unum hominem mittere noluerit, excomunicetur ab Episcopo et tamdiu excomunicationis vinculo subjaceat, donec sit satisfactum Episcopo et vicario arbitrio eorum. Preterea constituimus quod si Episcopus neglexerint exhibere suam justitiam, et malefactoribus amore vel timore malefactorum non possit ipse Episcopus vel homines sui tamdiu in nostra curia vel in nostris vicariis invenire justitiam, quamdiu negligentiam suam non emendaverit, liceat vicario ipsum malefactorem excludere a pace supradicta. Item constituimus quod si malefactor noluerit resarcire comissum, prout superius dictum est, ab Episcopo et vicario domini Regis amonitus et propter contumatiam ejus Episcopus et vicarius cavalcadas ad sumendam vindictam super induxerint et ibi Episcopus et vicarius expensas fecerint vel alia dampna inde contraxerint, ut restituantur expensae et cetera dampna arbitrio Episcopi et vicarii. Item vias publicas sive caminos vel stratas in tali securitate pono et constituo ut nullus inde iter agentes sub pace comprehensos invadat vel in corpore proprio sive rebus suis aliquid injuriae vel molestiae inferat. Quod si quis contra fecerit, in duplum restituat et poenam LX solidorum inferat. Preterea illud constituendum esse et firmiter observandum censuimus sub eadem treuga et pace dies dominicas esse, festivitates omnium Apostolorum, Adventum Domini usque ad octavas Circumcisionis, et Quadragessimam (Cuaresma) usque ad octavas Paschae, diem quoque Ascensionis Dominicae, necnon Sanctum Penthecosten cum octavis suis, et tres festivitates Sanctae Mariae, et festivitatem Sancti Johannis Babtistae, et Sancti Michaelis, et omnium Sanctorum, et Sancti Foelicis Gerundae. Et preterea sciendum est quod predicta poena LX solidorum dividatur pariter inter nos et Episcopum cum medietate dupli. Alia medietas dupli applicetur illi qui dampnum passus est. Item volumus quod occassione huius constitutionis in nullo derogetur usatico (uso, usatge; + consuetudine : costumbre; más usado en plural, usaticos, consuetudines) scripto, scilicet, in dandis potestatibus castrorum a vassallis dominis suis, sive in restituendis vassallis vel omnibus aliis. Item statuimus quod si aliquis contra consuetudinem scriptam venire presumpserit, si dampnum sibi vel suis coadjutoribus datum fuerit, non requiratur nec emendetur pro pace fracta. Item statuimus, quod si pro pastu pecoris (pécora) oves vel boves vel alia quaelibet animalia ducta aut inclusa fuerint, non requirantur nec emendentur pro pace fracta. Item omnibus sit manifestum, quod nos promittimus quod de cetero non aliquid exhigamus occasione bovatici vel constitutae pacis ab aliquibus hominibus constitutis a Salsis usque Ilerdam et Tortosam et in suis finibus. Promittimus quod non constituamus in tota supradicta terra vicarium nisi Cathalanum

Ut autem haec omnia supradicta melius et firmius observentur, ego Ildephonsus Dei gratia Comes Rex Aragone, Comes Barchinonae, et Marchio Provintiae in Penitense apud Villamfrancham juro tactis corporaliter sacrosanctis Evangeliis omnia supradicta me bona fide observaturum, si Deus me adjuvet, et haec sacrosancta Evangelia, et observari faciam. = Signum + Ildephonsi Regis Aragonae, Comitis Barchinonae, et Marchio Provintiae


XLVIII.

Fundatio monasterii canonicorum ordinis S. Augustini in ecclesia S. Mariae de Olivis in dioecesi Gerundensi. (V. pág. 157.)

Ex transl. in arch. eccl. Gerun.

Hoc est translatum fideliter sumptum quod sic incipit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti unius Dei vivi et veri, per quem cuncta subsistunt, qui neminem vult perire, sed ad agnitionem veritatis venire, et salvat sperantes in se faciens solem suum oriri super bonos et malos, malis dando spatium poenitendi, bonis potestatem filios Dei fieri, ego Raimundus Gerundensis Archilevita, gratia Dei previa, favente Gaufrido per Dei dispositionem Gerundensi Episcopo et canonicis eiusdem ecclesiae assensum prebentibus in remissionem peccatorum meorum et salutem animae meae et omnium hoc volencium et exoptantium ecclesiam Sanctae Mariae de Olivis quae sita est in parroechia Sancti Stephani de Ecclesiis albis et eius suffraganea ab omni jure mei archidiaconatus meorumque successorum et eiusdem ecclesiae Sancti Stephani de Ecclesiis albis jurisdictione exuo et subtraho cum habitis et habendis in perpetuum, prout melius potest dici vel intelligi aut excogitari, ad utilitatem et libertatem et comodum illius loci. Tali modo quod clerici inhabitantes locum illum, et qui inhabitaverint propitiante divinitate, habeant et possideant libere et quiete quae divina dignacio dedit, et dignabitur dare; ita quod in omni loco dominacionis illius loci nichil exigat aliqua vivens persona aliquo tempore. Haec autem constitutio pro tali bono facta est quod Bernardus Nigrel qui modo illi loco preest, et est quasi fundator illius loci, omnibus die... sit illi loco, et vivat secundum regulam et professionem Beati Augustini, et eius successores amodo et usque in sempiternum, et sint ibi canonici regulares per... serviant Deo, et numerus eorum sit secundum loci possibilitatem quibus omnia sint comunia, et distribuatur unicuique, prout cuique opus fuerit ab eorum Preposito juxta loci facultatem. In ecclesia autem Sanctae Mariae de Olivis Gerundensis ecclesia preter reverentiam et obedientiam et sinodi visitationem nichil exigat, nisi quod exigeret in aliis monasteriis sui episcopatus et hoc secundum modum et tenuitatem illius loci adhibita in omnibus providencia et diligenti cautela propter timorem et amorem Domini nostri Jhesu Christi. Si quis autem contra hanc... quod Deus avertat, anathematis vinculo percellatur, et nisi resipuerit operiatur diploide confusionis; ita quod in corpore... et cui placuerit induatur stola geminae glorificationis; ita quod in utroque homine sit glorificatus. Fratres autem commorantes in predicto loco ad servitium et honorem Dei et gloriosae Virginis Mariae et omnium Sanctorum Jhesu Christi, et benefacientes illi loco, et defendentes illum locum et visitantes praedictam ecclesiam Beatissimae Virginis Mariae quae tanto attentius et affectuosius et uberius pre omnibus Sanctis Filium suum implorat, et celerius optinet quanto excellentius et gloriosius et sapientius eum adorat, et vicinius ei assidet, visitet oriens ex alto Deus omnium, Splendor paterni luminis propter nomen gloriae suae quod est magnum, et in presenti reddat eis centuplum et in futuro det se ipsum in premium, qui est benedictus in saecula. Pro illis autem qui hanc constitutionem fecerunt et consenserunt vel consenserint, et pro benefactoribus et deffensoribus jam dictae ecclesiae Virginis Mariae fundantur preces apud Altissimum usque in finem mundi a fratribus commorantibus in predicto loco venerabili.

Actum est hoc XII kalendas novembris, anno ab Incarnatione Domini MCXCVII. = Raimundus gratia Dei Terrachonensis Archiepiscopus. = + Gaufridi gratia Dei Gerundensis Episcopi. = Ego R. de Rochabertino Abbas Sancti Felicis et Terrachonensis Archidiaconus confirmo. = + Raimundus Gerundensis Archilevita. = Arnallus Bisuldunensis Archilevita. = + Arnallus precentor. = + Petrus de Curtsavino + Gerundensis Sacrista. = Ego Gaufredo de Sterria subscribo. = B. de Montepalacio (Montpalau). = Berengarius Geraldi. = Ego Egidius presbiter subscribo. = Sig+num Bonardelli presbiteri. = Petrus de Locustaria presbiter et Sacrista secundus. = G. de Villanova. = Arnallus de Fonte cooperto (: cooperta : Fontcuberta, Foncuberta, Fontcouverte del Languedoc - Rosellón) + presbiter. = Ego magister Bertrandus sacerdos et canonicus Sanctae Mariae Sedis Gerundae subscribo. = Arnallus presbiter. = Arnallus de Caciano presbiter et canonicus subscribo. = Vielmus de Quartiano. = Arnallus de Villafredant (Villafedant más arriba). = Petri de Pineto. = + B. de Monte acuto. = + Berengarius presbiter subscribo = Sig+num Berengarii de Galliners. = Ego Cervianus subscribo. = Gros Guillermus ita concedit carmina dicta. = Arnallus capellanus qui hoc rogatus scripsi die annoque prefixo. = Ermengaudus presbiter et publicus scriptor Gerundae subscribo. = Sig+num Johannis de Porchariis qui hoc nonas augusti anno Domini millesimo CC sexagessimo secundo fideliter translatavit.

XLIX.

Constitutiones pacis et treguae Dertusae conditae: anno MCCXXV (1225). (Vid. pág. 163.)

Ex. arch. eccl. Gerund.

In Christi nomine, notum sit cunctis quod cum Nos Jachobus Dei gratia Rex Aragonum, Comes Barchinonae et Dominus Montispessulani (una de las variantes de Montpellier) Crucem sumserimus ad expugnandas barbaras nationes voccatis venerabilibus Patribus S. Archiepiscopo Terraconae et Episcopis ac nobilibus civibus Cataloniae ut apud Dertusam (Tortosa) omnes pariter convenirent daretur nobis consilium et juvamen ad Crucis negocium promovendum dicti Archiepiscopus, et Vicensis, Barchinonae, Ilerdensis, Dertusensis Episcopi, Fr. Bremundus de Monte Arencho, Magister Hospitalis et B. de Campanis, Comendator Rippariae, G. de Montechatano (Montechateno : Moncada), Vicecomes Biarni, R. de Cerveria, G. de Cervilione, R. de Montecathano, G. R. Seneschalchus, B. de Portella pro se, et pro A. de Castrobono et pro R. Gaucerandi, G. de Claromonte pro se, et R. Alamanni et F. de Sancto Martino, G. de Sancto Vincentio pro se et pro G. Umberti et G. de Palafollis, P. de Montegrino pro se et pro Poncio Guillermi fratre suo, et pro D. de Rochabertino. Item de civitatibus: de Barchinona, B. Burgeti, viccarius, et P. Gruni, R. de Plicamanibus (Plegamans), B. de Salzeto, B. Barutini. De Gerunda, A. de Bisulduno, baiulus, Martinetus de Vicco. De Ilerda, R. Respositarius, R. Rotundi, P. Sancii et universi probi homines et populus Dertusensis et multi alii clerici, milites, cives et probi homines convenerunt. Et quia tempus instabat nostri exercitus faciendi et mora periculum generabat ibi de reformatione pacis et treuguae et statu terrae in melius reducendo cum ipsis tractavimus diligenter et habitis deliberatione et consilio salutari paces et treguas in Catalonia a Cincha (Cinca) usque ad Salschis (Salses) formavimus in hunc modum. In primis parentum nostrorum sequentes vestigia, catedrales, ecclesias et omnes alias et cimiteria et sacraria sub pace et tregua constituimus, ita quod nullus eas vel earum cimiteria facta vel facienda presumat invadere vel infringere, nichilque inde abstraere attemptet temeratoribus pena sacrilegii faciendas quam Episcopus diocesanus habeat dampno in duplum dampnum passo primo integriter restituto. Ecclesias quoque incastellatas sub eadem pacis et treguae deffensione constituimus: ita tamen quod si raptores vel fures in eisdem ecclesiis praedicta vel alias maleficia congregaverint quaerimonia apud Episcopum in cuius episcopatu comissum fuerit et ad nostrum viccarium defferatur, et ex tunc per nostrum judicium quod comissum fuerit emendetur, vel a parte praedictae ecclesiae sequestretur. Dominicaturas quoque Episcoporum, clericorum, canonicorum, et monasteriorum, et ecclesiarum, et dominicaturas nostras sub eadem pace et securitate constituimus. Item sub eisdem pace et tregua constituimus omnes clericos in quocumque ordine sint constituti, et res eorum mobiles et immobiles et se moventes. Item sub eadem pace constituimus omnes homines et possesiones clericorum et bona eorum mobilia et inmobilia ac se moventia. Item sub eadem pace sint venerabiles domus templi et hospitalis Jherusalem et omnia monasteria et eorum gragias, et quaelibet alia loca religiosa, et alia quaelibet hospitalia et omnes homines et possesiones eorum et omnes alias res mobiles et inmobiles et se moventes. Sub hac etiam pace sint viduae, pupilli et orfani et omnes miserabiles personae et res eorum mobiles et inmobiles et se moventes. Item sub hac pace sint castra, villae, mansi, domus et possesiones magnatum et aliorum omnium militum et alias res eorum et suorum hominum sive sint alodio sive feudae. Item sub hac pace sint cives burgenses et omnes alii castrorum et villarum Cataloniae, et villarum ecclesiasticarum et locorum religiosorum habitatores et omnes res eorum et jura, et omnes possesiones quae ab eisdem uno vel diversis locis et uno vel diversis titulis possidentur. Item sub eadem pace sint camini et stratae, et omnes homines tam domestici quam peregrini, mercatores et omnes alii per eas euntes et redeuntes cum omnibus quae secum duxerint et portaverint. Item sub hac pace sint Judei, Sarraceni qui videlicet sub fide et custodia regia in Catalonia habitant, et omnes res et possesiones eorum. Item sub hac pace sint villani et villanae sive pagenses vel rustici omnium ecclesiasticorum et clericorum et locorum religiosorum, militum burgensium et civium et omnes res eorum mobiles et inmobiles et se moventes, et animalia aratoria oves et boves, equos et equas, asinos et asinas, et omnia alia animalia grosa (:grossa) et minuta (minuda, menuda), et omnia alia bona rusticorum et rusticarum ad jus militum pertinencium sive sint de alodiis militum sive de feudis. Item sub hac pace sint omnia molendina, columbaria, pallearia, mansi, domus, oliveta, campi et vineae, et omnes arbores cuiuscumque generis sunt, triliae, orti et ortales et generaliter omnia alia quae possunt ab homine possideri, et etiam quasi possideri, et omnes homines et foeminae cuiuscumque sint conditionis et sexus, exceptis militibus et filiis eorum a XV annis et supra, qui inter se guerram habuerint cum toto suo arnisio et exceptis propriis hominibus quos dominis suis liceat in camino vel extra capere. Item sub eadem pace sint omnes homines cuiuscumque sint conditionis dignitatis vel sexus aut ordinis ad nostram curiam venientes, stantes et etiam redeuntes quousque ad propria sint reversi et postea. Item sub eadem pace sint guidatica nostra et sigilla et antecessores nostrorum et censualia et pennones atque omnia regalia nostra. Item statuimus quod nullus mercator extraneus pignoratus in villa vel extra villam, nisi debitor fuerit principalis aut pro alio fideiussor vel non fuerit inventa juris fatiga in villa unde ipse mercator fuerit manifesta, in quibus etiam casibus in villa solummodo auctoritate nostri vicarii pignorentur. Item sub hac pace statuimus quod si quis miles vel aliquis super pace et treuga fractis sive quibuslibet dampnis datis de aliquo alio conquaeratur et reus monitus a vicario noluerit ei sicut debuerat respondere vel alias satisfacere, ostendat hoc vicarius Episcopo diocesiano ut moneat eum quod satisfaciat quaerelanti. Et si amonitus haec recuperare noluerit excomunicetur ab Episcopo et a vicario, et paciarii excludantur a pace et treugua ipse et res suae et ad satisfactionem vicarius eum districte compellat; et si forte Episcopus fuerit negligens, vicarius nichilominus compellat malefactorem ad satisfactionem. Item sub hac pace statuimus quod nullus miles vel aliquis propter guerram vel aliud factum ignem mittat ad nocendum alicui. Item sub hac pace statuimus quod si aliquis nobilis aliquem militem suum reptaverit vel aliam aliquam quaerimoniam de eo habuerit, et ipse miles velit se escundire de reptamento illo secundum usaticos Barchinonae et de aliis quaerimoniis directum facere secundum quod debuerit eundem Dominum supra illum suum militem, juvare et defendere teneamur. Item sub hac pace statuimus quod nullus portet fundibulum gussiam vel gatam aut aliquod aliud ingenium contra aliquem sine spetiali nostra licentia vel mandato non trahat cum eis, nisi de hoc abeat a nobis vel antecessoribus nostris privilegium spetiale. Item sub hac pace statuimus quod nullus vicarius aut baiulus vel miles aut filius militis seu quilibet alius faciat questiam de blado nisi in suis propriis hominibus. Quicumque autem hanc pacem intra X dies ex quo ammonitus fuerit jurare noluerit ab hac pacis constitutione eum onmibus rebus suis excludantur et si forte dampnum aliquod dederit seu injuriam intulerit, his qui sub hac pace nostra fuerit per vicarium nostrum ad satisfaciendum compellatur secundum formam pacis. Malum autem quod sibi factum fuerit numquam ei emendetur pro pace et treugua. Item statuimus quod si quis contra tenorem pacis ceperit aliquem hominem in hac pace constitutum, statim teneat se de pace et treugua eiectum et omnia loca similiter receperint et in quibus captum tenuerint cum assensu vel voluntate Domini ipsius loci et quicquid damni vel mali sibi et locis illis factum fuerit nullo unquam tempore emendetur, et si antea quam malum inde sibi fiat, captum restituit, per captionem faciat et det secundum quod in usaticis continetur: pro invasione autem pacis det pro poena CXX solidos Barchinonae de duplencho locis in quibus moneta Barchinonae currat. In locis autem in quibus moneta Jaccensis curret, det LX solidos, si ceperit militem vel clericum civem vel burgensem. Pro alio vero homine similiter fiat sicut in usaticis continetur et det pro poena XL solidos Barchinonae de duplencho in locis in quibus moneta curret. In locis autem in quibus moneta Jaccensis curret, det XX de qua poena habeat ille qui captus fuerit medietatem, et alia medietas inter Episcopum et vicarium equis porcionibus dividatur, poena nichilominus sacrilegii pro clerico capto Episcopo defferenda. Item de malefactis autem huc usque datis in pace et treugua datis vel alio modo malefactores autem restituant dampna data aut faciant in manu vicarii nostri justitiae complementum cuilibet quaerelanti. Ab hac pace excludimus omnes hereticos, fautores et receptores eorum et reptatores de baudia qui se noluerint escundire secundum usaticos Barchinonae et manifestos homicidas. Item statuimus quod si homines monasteriorum vel ecclesiarum vel aliorum locorum religiosorum inter se dampnum dederint in corpore sive in rebus, et quaerimonia ista ad vicarium Regis pervenerit, remittat eum vel eos ad dominos proprios; et si ipsi infra XV dies dampnum in posse dominorum suorum ressarcire noluerint deinde vicarius Regis accipiat pignus in propriis personis et causa illa fine debito terminetur sub eius examine. Item statuimus quod si quis tenuerit pignora ab aliquo nobile vel milite et ipse nobilis vel miles paces fregerit supra dictas, pignus sit creditoribus salvum in redditibus universis. Fortitudines vero per paces et vicarium diruantur et penitus destruantur, si dictus nobilis vel miles secundum formam pacis malefficium noluerit emendare. Item quilibet vicarius juret dictas paces se observaturum et defensurum et secundum formam pacis in omnibus processurum. Violatores autem pacis teneantur satisdare et pignora mittere in manu vicarii nostri unusquisque per se, si tamen Dominus qui eos ad malefacta duxerit vel ad guerram voluerit satisdare et pignora mittere pro se et militibus et aliis hominibus qui de domo et familia sua fuerint recipiantur. Item preterea statuimus quod nullus in mansis nostris vel ecclesiarum vel religiosorum locorum vel hominum in villa habitantium quicumque teneat invitis habitatoribus procurationes, albergas, acaptos sive exactiones aliquas exigere vel facere presumat: quod qui fecerit sicut pacis violator de pena teneatur et hoc totum intelligatur bona fide et bono intellectu. Item si quis vero praescriptam pacem in aliquo vel aliquibus capitulis violare presumpserit statim apud vicarium quaerimonia deponatur qui moneat invasorem, et si intra XV postquam amonitus semel tantum fuerit, noluerit malum quod dederit emendare vel quod juri pareat in manu eiusdem vicarii satisdationem per pignora tenenda ponere, ex tunc Episcopus excomunicet eum et deinde vicarius eiciat eum a pace et treugua et cum tota pace secundum quod ei visum fuerit in ipsum malefactorem et res suas insurgat, facturus ei et manifestis fautoribus suis dampnum quod poterit excepto quod ignem non immittat quousque in duplum restituat dampnum totum et expensas quas actor et vicarius cum tota pace fecerint in simplum restituat universas, et insuper pro poena CXX solidos de duplencho Barchinonae Episcopo et vicario solvat. Si illi qui paces fregerint fuerint milites vel eorum filii vel baiuli vel homines villarum rustici vero et omnes alii homines poenam prestent Episcopo et vicario XL solidos Barchinonae de duplencho in omnibus locis in quibus moneta Barchinonae currere consuevit. In aliis vero locis in quibus Jaccenses current, praestent Episcopo et vicario pro poena LX solidos Jaccenses, si illi qui paces fregerint fuerint milites vel eorum filii vel baiuli homines villarum. Rustici vero praestent Episcopo et vicario XX solidos et isti omnes denarii de poena et medietas dupli dampni dati per medium dividantur et una medietas sit Episcopi et altera medietas sit vicarii. Reliqua vero medietas dupli dampni dati sit actoris injuriam pacientis. Item statuimus quod si quis monetam Barchinonae vel Jaccensem falsaverit vel ad fundendum alicui portaverit vel aliquam bolzonadam de Catalonia extraxerit, tamquam monetae falsarius puniatur; et si quis cum deprehenderit de omnibusque penes eum invenerit, habeat primam partem et personam cum omnibus adducat et tradat vicario vel eius procuratori. Item volumus autem tam magnates et milites quam cives et habitatores castrorum atque villarum a XIIII annis et supra supradictam pacem jurent et bona fide observent. Quod si aliquis magnus vel miles vel cives vel castri seu villae habitator huius formam pacis infra VIII dies, postquam fuerint ex parte nostra commoniti jurare noluerint, sciant se cum rebus suis ex tunc positos extra pacem, et supra ipsum agravabimus manus nostras spiritualiter et temporaliter prout videmus expedire. Dominicaturas quoque canonicorum et monasteriorum sub eadem pacis securitatem constituo pena duplae restitutionis iminente eis qui eas invadere presumpserint. Sed etiam clericos, monachos, viduas, et sanctimoniales earumque res tam moviles quam immobiles sub eadem pacis defensione nostra auctoritate nostra constitutas nemo apprehendat et nichil eis vel in rebus suis injuriae vel dampni inferat, nisi in malificiis cum armis inventi fuerint. Tunc enim injuriam vel dampni quod ibidem passi fuerint sibi imputent et pro pace fracta non requiratur. Si vero alias aliquis in aliquem ipsorum istorum violentas manus ingescerit vel eis aliquid abstulerit, ablata in duplum restituat et de injuria nichilominus judicio Episcopi in cuius diocesi factum fuerit illis satisfaciat, sacrilegii vero poenam Episcopo deprehendat. Datum Dertusae IIII kalendas may, anno dominicae Incarnationis MCCXX quinto.

L.

Jacobi I Aragonum Regis promissio super distribuenda militibus regni Maioricarum parte, quam e Maurorum ditione eripere cogitabat. (Vid. pág. 166.)

Ex trans. autent. in arch. eccl. Gerund.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam alio translato, cuius series, ut sequitur, sic se habet. Hoc est translatum fideliter factum a quodam instrumento Domini Regis per alphabetum diviso, tenor cuius talis est. In Christi nomine, manifestum sit omnibus quod Nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Comes Barchinonae et Dominus Montis pessulani promittimus vobis venerabilibus in Christo Patribus S. Dei gratia Terrachonensi Archiepiscopo, G. Vicensi, B. Barchinonae, et G. Gerundensi Episcopis, vobis quoque Fratri Bernardo de Campanes, tenenti locum Magistri et Preceptori Ripariae et Mirabeti, et vobis karissimo consanguineo nostro Nunone Sancii (Nuño Sanz), Hugoni Comiti Empuriarum, G. de Montecatano, Vicecomiti Biarne, R. de Montecatano, R. Alamanni, G. de Claramonte, et aliis omnibus qui nunc presentes estis in Terrachona, et debetis nobiscum personaliter profecisci ad insulas Mayoricas, Minoricas, Evizam et alias insulas, quae vocantur generaliter Balearas, ad expugnandas inde barbaras nationes, quod de tota terra civitatibus, villis, et castris, terris heremis et populatis, cum suis redditibus et rebus mobilibus et immobilibus, et exitibus universis, quae in hoc viatico adquirimus. Domino concedente, tam per terram quam per mare, lezdis, pedaticis, ribaticis, et aliis exitibus universis, dabimus vobis vel vestris justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum, quos vobiscum duxeritis, et nos similiter habeamus partem nostram praedictorum secundum numerum militum, et hominum armatorum, qui nobiscum fuerint, retentis nobis alcaceriis et staticis regnum in civitatibus ultra debitam porcionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente, adquiremus in hoc viatico alias insulas vel terras sarracenorum, vel res mobiles vel immobiles per terram vel per mare, eodem modo inter nos et vos pro porcionibus ligitimis dividantur. Et omnes divisiones istae fiant per cognicionem Berengarii Barchinonae Episcopi, et G. Gerundensis Episcopi, Fratris B. de Campanis, Nunonis Sancii, Hugonis Comitis Empuriarum, G. de Montecatano, Vicecomitis Biarne (a: Addendus hic inter judices designatos R. de Montecatano, ut ex fine huius cartae liquet) per quorum etiam cognicionem assignentur ecclesiis et clericiis dominicaturae et redditus competentes. Item ad eorumdem cognicionem remaneat ibi in stabilimento et in retinimento terrae illi qui partem terrae habere voluerit, vel alios per se constituant deffensores. Porciones autem vestras quas ibi habebitis, vos et vestri teneatis per nos et succesores nostros ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinonae: et detis nobis potestatem, quandocumque voluerimus, irati et paccati, et porciones quas inde habebitis possitis vendere et alienare, salva nostra fidelitate et dominio antedicto. Preterea omnes homines de terra nostra et aliunde venientes, qui hoc jurare voluerint, et venire nobiscum in viatico supradicto, habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis, non possint gerreiare inter se, dum fuerint in partibus illis, nec guerram facere de terris illis. Ad maiorem securitatem omnium predictorum Nos Jacobus Rex predictus juramus per Deum, et haec sancta Evangelia coram posita, haec fideliter servaturos, et ducturos nobiscum ducentos milites. Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septembris anno Domini MCC vicesimo nono. Postea in obsidione civitates Maioricae XIIII kalendas octobris fuerunt positi et electi de consensu Domini Regis et omnium predictorum in porcionibus faciendis loco Guillermi et R. de Montecatano, R. Alaman, et R. Bng. Dager, qui hoc jurarunt. Et cum eis similiter in porcionibus faciendis Eximinnus de Urrea, ac Petrus Cornelii qui hoc juraverunt. = Sig+num Jacobi Dei gratia Regis Aragonum, Comitis Barchinonae (pone Bachinonae) et Domini Montispessulani. = Sig+num Berengarii Barchinonae Episcopi, qui promitto in manu Domini S. Archiepiscopo Terrachonensi me iturum et ducturum usque ad C. milites, et quos potero servientes. = Sig+num Guillermi Gerundae Episcopi, qui promitto me iturum et ducturum milites quos potero et servientes. = Sig+num Fratris B. de Campanis, tenentis locum Magistri, qui promitto me iturum cum militibus, quos potero. = Sig+num Nunonis Sancii, qui juro me iturum et ducturum usque ad C. milites salvo jure meo et scuerio. = Sig+num Hugonis Comitis Empuriarum, qui juro me iturum et ducturum usque ad septuaginta milites, et servientes quos potero. = Sig+num Guillermi de Montecatano Vicecomitis Biarne qui juro me iturum et ducturum usque ad C. milites, et servientes quos potero, et juramus porciones terrarum et rerum facere, ut predictum est bona fide. = Sig+num Raymundi de Montecatano, qui juro me iturum et ducturum usque ad quinquaginta milites. = Sig+num R. Bg. de Ager, qui juro me iturum. = Sig+num B. de. Sancta Eugenia, et Gilaberti de Crusiles, qui juramus nos ituros et ducturos usque ad triginta milites. = Sig+num Raimundi Alaman, et Guillermi de Claromonte, qui juramus nos ituros et ducturos usque ad XXX milites. = Sig+num Geraldi de Cervilione. = Sig+num Ferrarii de Sancto Martino. = Sig+num Guillermi scribae qui mandato Domini Regis pro Guillermo de Sala notario suo hanc cartam scripsit loco, die et anno prefixis. = Sig+num Arnaldi Poncii notarrii testis. = Sig+num Guillermi Ferrari notarii publici Mayoricae testis.= Sig+num Petri Romei notarii publici Mayoricae testis, et Sig+num Berengarii de Rees notarii publici Mayoricae qui hoc translatum fideliter transcribi fecit, et cum originali suo fideliter de verbo ab (ad) verbum comprobavit, nichil de contingentibus pretermisso, et clausit idus februarii anno Domini MCCXL octavo. = Sig+num Andreae de Seva, notarii publici Mayoricae testis. = Sig+num Guillermi de Turri notarii publici Mayoricae testis. = Sig+num Guillermi Natalis notarii publici Mayoricae qui hoc translatum a suo originali fideliter sumptum scribi fecit, et clausit cum litteris suprapositis in XVI linea ubi dicitur R. de Montecatano, XVI kalendas aprilis, anno Domini millesimo CC octuagesimo octavo.