Mostrando las entradas para la consulta ausonensis ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta ausonensis ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas

lunes, 20 de marzo de 2023

XLIV. Donatio et designatio terminorum domus Cartusiae de Scala Dei, an. MCCIII. (1203)

XLIV. 

Donatio et designatio terminorum domus Cartusiae de Scala Dei, an. MCCIII. (1203) (Vid. pág. 157.) 

Ex arch. eiusd. domus.

Notum sit cunctis quod ego Petrus Dei gratia Rex Aragonum et Comes Barchinonae ob remedium animae domini patris mei et parentum meorum meique ipsius dono et concedo monasterio Sanctae Mariae Scale (Scalae) Dei, de ordine Cartusiensi hos terminos sicut inferius scribuntur scilicet: a parte orientali a loco qui dicitur collum de Gadafre, sicut descendit aqua usque ad mansum Raymundi de Sancto Martino, et deinde usque ad collum Sancti Marcelli, unde ascendunt per campos de Gavaldan, et inde transeunt per vineam Ermengaudi, et inde ascendendo per directum tendunt ad gradus Cornudellae, qui sunt super speluncam Montis Tornesii, et inde sicut vertex et aqua discurrens montis Sancti tendunt usque ad canalem de Cavaloca, unde descendunt, sicut aqua decurrit in gurgitem Dalvoquer; unde descendunt sicut rivus de occulo molendinorum (Ulldemolins) decurrit usque in rivum de Siurana; deinde ascendunt per medium rivum Siuranae usque ad rivum de valle Porrera, deinde ascendendo per montes sicut aquae in rivum de Siurana decurrunt usque ad praedictum collum de Godafre (Gadafre más arriba). Hos siquidem terminos cum aquis, pascuis, silvis, nemoribus, pratis, venationibus et lignis, cum ingressibus et egressibus suis omnibus dono jam dicto monasterio, ut illos habeat, teneat, possideat et expletet ad propriam et liberam hereditatem sine alicujus personae obstaculo et contradictione tempore omni. Addo etiam quod si qui homines sunt qui infra hos terminos aliquas habent hereditates vel possessiones, mando et statuo quod ipsas habeant et teneant pacifice, quousque praedictum monasterium aut aliqua persona per eum possit amicabiliter aliqua transactione reducere ad usum monasterii. Datum apud Illerdam tertia die post festum Sanctae Mariae mediati Augusti per manum Johannis de Barax, Domini Regis notarii et mandato ejus scripta sub anno Domini M.CC.III.° = Sig+num Petri Regis Aragonum et Comitis Barchin. = + Petrus, Ausonensis Sacrista. = Ego Ferrarius, notarius Domini Regis, subscribo. = Sig+num Petri Balbi. = Sig+num Stephani de Marimendo. = Sig+num Berengarii de Rubione. = Sig+num Petri de Tarrega.

jueves, 23 de febrero de 2023

XXX. Donatio Episcopi Barchinon. gerentis vicem Alfonsi II. adhuc pueri, super decimis de Azcho, ecclesiae Dertusensi adiudicatis, anno MCLXII. (1162)

XXX.

Donatio Episcopi Barchinon. gerentis vicem Alfonsi II. adhuc pueri, super decimis de Azcho, ecclesiae Dertusensi adiudicatis, anno MCLXII. (1162) (Vid. pág. 160.)

Ex arch. eccl. Dertus. 

Palam fiat universis ecclesiae Dei filiis, quoniam bonae memoriae Raimundus Berengarii, Comes illustris Barchinon., Princeps Aragonensis, ad honorem Dei et pro salute tam animae suae, quam antecessorum et successorum suorum ecclesiam Dertusensem in Sedem episcopalem, et in conventum canonicorum iuxta regulam B. Agustini inibi viventium se dictare et dotare vovit, proposuit et promisit; quod instante mortis articulo, prout disposuerat, sibi facere non licuit. Quapropter ego Guillelmus (a) Dei gratia Barchinonensis Episcopus, vices praedicti Comitis gerens, et ego Guillelmus Raimundi Senescale, saluti animae ante dicti Comitis providentes, et paupertati praedictae Sedis episcopali et canonicorum miserentes, et dispensantes, consilio Domini B. Tarrachonensis Archiepiscopi, Petri Caesaraugustani, Guillemi Gerundensis, Artalli Elenensis episcoporum, Abbatis etiam Sancti Johannis Rivipollensis, Guillermi, et Arberti de Castrovetulo, Arnalli de Lercio, et aliorum tam clericorum, quam magnatum terrae, et concedimus et laudamus ecclesiam de Azchii cum omnibus integre ad eam pertinentibus, et in processu temporis pertinendis, et cum omnibus decimis omnium reddituum de Aschii, et omnium terminorum eius, qui ad Regem pertinent, et in antea pertinebunt; decimis inquam omnium fructum terrae quam animalium et carnium et piscium, cum decimis, et de leudis, de furnis, de balneis, passaticis, ribaticis, et de omnibus usaticis, unde Regi aliquid provenire debeat, exceptis iusticiis et questiis. Haec inquam omnia, sicut melius et verius dici et intelligi potest, concedimus et laudamus supradictae Sedi episcopali Dertusensi, et eiusdem Episcopo, et canonicis inibi Deo servientibus, ut haec omnia habeant et possideant absque inquietatione aliqua, donec Ildefonsus, Rex Aragonensis, et Comes Barchinonensis miles, et extra tutelam fiat. Ex tunc, et si haec et ampliora bona ecclesiae Dertusensi provenire ab ipso speramus, ea quae a nobis laudata et concessa sunt, suo beneplacito reservanda duximus (b). Actum est hoc XIII. calendas marcii, anno ab Incarnatione Domini M.C.LX.II., regnique Ludovicis iunioris XXV. apud Barchinonam in refectorio canonicorum. = Sig+num Guillermi, Barchinonensis Episcopi. = Guillermus Dei gratia Gerundensis ecclesiae subscribo. = Petrus Dei gratia Caesaraugust. (leo Caesaugust) Episcopus subscribo. = Petrus Ausonensis Episcopus subscribo. = Sig+num Artaldi Elnensis Episcopi. = Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. = Sig+num Guillelmi de Castro Vetulo. = Sig+num Arberti fratris sui. = Sig+num Arnaldi de Lercio. Scripta libens ista Petrus confirmo Sacrista Ausonensis. = Sig+num Bertrandi de Castelet. = Poncius, Abbas Sancti Johannis. = Sig+num Geraldi de Jorba. = Sig+num Guillelmi Cervariae. = Sig+num Guillelmi de Montepessulano. = Sig+num Raymundi de Podio alto. = Sig+num Poncii, scribae Ildefonsi Regis Aragonensis, et Comitis Barchinonensis, qui hoc scripsit die et anno supra scripto.

(a) Guillelmus scilicet de Turrerubea, cuius gesta late recensuit Matheus Aymerich Nomina et acta Episcoporum Barchinon.; sed hoc factum siluit, quo nullum huic Episcopo gloriosius reperies.

(b) Praessentem concessionem nedum approbare visus est Ildefonsus, verum novis itidem redditibus Dertusensem postea ecclesiam ipse auxit, ut infra ad anno 1164 palam fit, et anno item 1178 in scriptura dedicationis ipsius ecclesiae, quae incipit: Benedictus Dominus, etc.

XXV. Raymundi Berengarii, Comitis Barchin. diploma de non occupandis bonis Episcoporum decedentium, an. M.CL. (1150)

XXV.

Raymundi Berengarii, Comitis Barchin. diploma de non occupandis bonis Episcoporum decedentium, an. M.CL. (1150) (Vid. pág. 151).

Ex arch. eccl. Barcin. Lib. 1. Antig. núm. 13.

Ad notitiam omnium fidelium volumus pervenire qualiter ego R. nutu Dei Comes Barchinonae, Princebs Aragone ac Marchio, dum olim essem in procinctu itineris Almariae divina michi inspirante clementia votum vovi Domino Deo, atque in manu Domini B. Terrachonensis Archiepiscopi, aliorumque Episcoporum, videlicet G. Barchinonae, B. Gerundensis, P. Ausonensis, qui tunc ibi aderant, donavi quod quandam nefariam consuetudinem, quae quondam extiterat in cathedralibus ecclesiis nostri regiminis extirparem et abolerem. Erat enim consuetudo, ut decedentibus Episcopis bona pontificalia, quae in palatiis et in castris et in dominicaturis ipsorum inveniebantur, a Baiulis, et Vicariis patris mei et aliorum praedecessorum meorum diriperentur et distraherentur. Quod quia cognovi alienum esse a divinis legibus et humanis, supra dictam detestabilem consuetudinem, sicut tunc verbo delevi, sic nunc praesenti scripto in perpetuum evacuo et derelinquo, sicut melius ad utilitatem et dignitatem ipsarum Sedium intelligi potest. Ita videlicet quod nec ego, nec ullus de filiis vel sucessoribus meis, nec aliquis vivens per nostram vocem in cathedralibus ecclesiis, et in eorum castris et dominicaturis hoc deinceps possit exigere, expetere vel habere; sed omnia quaecumque tam in pane quam in vino, pecoribus et pecudibus, et omnibus domorum utensilibus, omnibusque ad jus ipsorum episcopatuum pertinentibus, a decedentibus Episcopis fuerint congregata, cum omni integritate successoribus Episcopis tradantur profutura. Hanc diffinitionem et evacuationem facio propter amorem Dei et remedium animae meae, et parentum meorum, et ut Omnipotens in hoc et in futuro saeculo mihi indulgeat. Hoc decretum nostrae diffinitionis et evacuationis si quis infringere temptaverit, nisi resipuerit et satisfecerit, iram Dei Omnipotentis incurrat. Quod est actum VIII. idus augusti, anno Dominice Incarnationis M.C.L. apud Gerundam, in anno regni Ledovici Junioris XIIII. = Sig+num Raymundi Comes. = Sig+num Guillermi de Castro Vetulo. = Sig+num Bertrandi de Castelet. = Sig+num Guillermi Catalani, Vicarii Barchinonae. = Sig+num Arnalli de Lercio. = Sig+num Raymundi de Villamulorum. = + Signum Raymundi de Mulnellis. = Sig+num Arnaldi de Torroia. = Sig+num Petri de Caralt. = Sig+num Geraldi Alamanni (.) = Sig+num Bernardi, Terrachonensis Archiepiscopi.

miércoles, 22 de febrero de 2023

XXII. Donatio civitatis Tarraconensis, et eius territorii a D. Bernardo, Archiep. Raymundo, Comiti Barchinonensi, anno MCLI. (1151)

XXII.

Donatio civitatis Tarraconensis, et eius territorii a D. Bernardo, Archiep. Raymundo, Comiti Barchinonensi, anno MCLI. (1151) (Vid. pág. 148.)

Ex Cartul. eccl. Tarracon.

Ad notitiam omnium volumus pervenire, qualiter ego Bernardus, Tarraconensis Archiepiscopus ad honorem Dei, et Apostolorum Principis Petri, laudo, dono et trado assensu domini Eugeni, Romani Pontificis, et consilio suffraganeorum nostrorum, et voluntate canonicorum nostrorum, civitatem Tarraconae cum territorio suo tibi Raymundo, illustri Comiti Barchinonensi, Aragonensium Principi, Tortosae Illerdaeque Marchioni, propter ipsius civitatis restaurationem et malorum hominum illam perturbantium inquietationem, ad fidelitatem et utilitatem nostram, nostrorumque successorum, et ecclesiae Sanctae Theclae, sicut beato Oldegario et ecclesiae Sanctae Theclae donata est a venerabili patre tuo Raymundo, Barchinonensium, Bisuldunensium et Provintiae Comite (a: Anno 1117). Donamus inquam tibi et successoribus tuis, quos, Deo annuente, de uxore habueris, ut per nos et ecclesiam nostram habeas Tarraconam cum omnibus terminis et pertinentiis suis terrae et maris, et ipsum senyoratum super omnes milites et alios homines, ut sint tibi solidi et haeredum tuorum, quos ex uxore tua habueris, et faciant exercitus et cavalcatas, et quidquid facere debent sub senyori. Termini vero praefatae civitatis et territorii a parte orientis sunt in termino de Tamarito et de Monte Olivo, sicut descenditur ad mare, et extenditur per aquam de Gayano usque ad montes, et transit a septentrionali plaga per calcem montium usque ad ipsum Engolador de Cabra, et pervenit usque ad ipsum Embotum, et ascendit per ipsa cacumina montium de Carbonaria, sicut ipsae aquae incipiunt vergere ad austrum; et ab occidentali parte transeunt ipsi fines per montem Rubeum, et per collem Balagarii usque ad mare, quod commune est omnibus terrae habitatoribus ad utendum et expiscandum. Quidquid autem his terminationibus concluditur, dono tibi jam dicto Raymundo, Comiti et omnibus successoribus tuis quos ex uxore habueris, ut per nos et successores nostros et ecclesiam nostram habeas, et ad nostram fidelitatem sine omni enganno. Concedimus etiam tibi ut habeas ibi unum furnum et unum casale molendinorum ad dominicaturam tuam. In omnibus autem quaecumque amodo in Tarracone, vel infra praenotatos ejus terminos, tam per te quam per nos et ecclesiam nostram, aut per voces tuas et nostras, emptione, cambiatione, commutatione vel aliquo modo adquirere vel habere potueris, medietatem inde habeas, nos vero et ecclesia nostra alteram medietatem, sine omni missione et gravamine. De his autem omnibus quaecumque nos, vel ecclesia nostra in Tarracona vel intra praefatos terminos conquirere vel habere poterimus, medietatem vobis concedimus, exceptis hiis quae ad propria jura ecclesiae expectare videntur, et exceptis hiis quae habitatores Tarraconae et ejus territorii pro remedio animae suae, sive in vita, sive in morte dare vel relinquere Ecclesiae Dei voluerint. De mercatis et feriis, sive nundinis, de leudis, pedaticis, teloneis, ribaticis, quarteriis, balneis, cavalcatis, tam terrae quam maris, de placitis, justitiis et de omnibus consuetudinibus et usaticis, sive redditibus universis terrae et maris, sicut melius dici potest, medietatem fideliter habeas. Nos et ecclesia nostra alteram medietatem omni integritate. Baiulus vero vester, sive Vicarius vel successorum vestrorum accipiant omnes stacamentos ipsius civitatis et territoriis, et judicet placita, praesente Archiepiscopo, vel Baiulo suo, et quod inde exierit inter vos et Archiepiscopum per medium dividatur. Neque erit vobis licitum in Tarracona vel ejus territorio ponere Vicarium sine nostro consilio; et si aliquis de habitatoribus Tarraconae et ejus territorii fori fecerit Archiepiscopo vel suis, firmet directum in manu Archiepiscopi, vel Baiuli ejus, et presente Baiulo Comitis, quod inde per justitiam exierit, Archiepiscopus et Comes habeant per medium. Praeterea si in molendinis, balneis, furnis, tendis, alfundagiis (tiendas, alfóndigas : alhóndigas) vel aliis augmentationibus, de quibus Archiepiscopus et ecclesia medietatem habuerint, expensae fuerint necessariae, ab utroque fiant communiter, commune consilio utriusque. Retinemus vero ad dominicaturam nostram et portionem omnes ecclesias et ecclesiastica jura et ecclesiasticas personas et familias nostras et clericorum sive monachorum et qui ecclesiastica praedia incoluerint et ibi habitaverint, ut in his omnibus nullus Princeps, vel inferior persona layca praesumat aliquid judicare, vel distinguere (f. distringere), seu disponere ullo umquam tempore, absque nostro jussu. Retinemus etiam decimas et primitias omnium fructuum terrae, et animalium, et piscium, et salinarum, et quarteriae, et molendinorum. Retinemus etiam omnes dominicaturas nostras, villam videlicet Constantinam, cum terminis suis, et stagnum de Lavit, cum omni dominicatura, quae ibi adjacet, sicut eam retinuit Beatus Oldegarius, et dominicaturam de Francolino, et alias omnes dominicaturas quas habemus vel in antea, Deo annuente, habebimus. Retinemus iterum quod omnes milites et coeteri habitatores Tarraconae et totius territorii jurent nobis et successoribus nostris et ecclesiae nostrae fidelitatem de honore et corpore nostro, et si villa mutabitur, faciemus ibi prius unum furnum et unum casale molendinorum ad dominium nostrum et ecclesiae nostrae in eo loco quem elegerimus, et postmodum vos unum furnum et unum casale molendinorum, quae in Domino vobis concessimus, ubi volueritis, faciatis coeteros vero furnos, et molendina ubicumque fient, per medium habeamus, praeter illa, quae nobis et successoribus nostris et ecclesiae nostrae fideliter retinemus. Reliqua omnia, sicut superius determinata sunt, sine nostro et vestro enganno, vobis et successoribus vestris, quos, Deo annuente, de uxore habebitis, ad honorem Dei et utilitatem et fidelitatem nostram nostrorumque successorum et ecclesiae nostrae concedimus, donamus et laudamus, ut si (quod absit) te, praefate Comes, aut aliquem ex heredibus tuis absque filio, vel filia de conjuge mori contigerit, omnia quae praesenti scripto tibi concedimus vel donamus, cum omnibus meliorationibus a te, vel a tuis heredibus factis, libere et integre in potestatem et jus et dominium nostrum et successorum nostrorum et ecclesiae nostrae revertantur omni tempore permansura. Filius autem de uxore, cui hunc honorem post te habendum dimisseris, juret nobis et successoribus nostris et ecclesiae nostrae fidelitatem de corpore nostro et de civitate Tarraconae cum omnibus pertinentiis, et similiter alii omnes successores vestri legitimi eamdem fidelitatem nobis nostrisque successoribus et ecclesiae nostrae jurent. 

Et ne hujusmodi pactum vel convenientia possit transgredi, diferri, vel rumpi, quando tu, venerabilis Comes, Deo vocante, viam universae carnis abieris, statim in potestate Archiepiscopi et clericorum et ecclesiae Tarraconae omnia castra et fortitudines Tarraconae et omnium terminorum ejus cum omnibus, quae tibi donamus et concedimus, redigantur, quae Archiepiscopus et ecclesia tamdiu teneant, quousque filius tuus legitimus, cui hunc honorem dimisseris, praedictam fidelitatem Archiepiscopo Tarraconae et ecclesiae propria manu faciat; quo facto honorem suum habeat; eodemque modo inter Comites et Archiepiscopos successores et ecclesiam de progenie in progeniem inviolabiliter fiat. Quando vero Archiepiscopum mori contigerit, nulli Comiti, vel alicui laycae subjectae sibi personae aliquid honoris vel rerum episcopalium emparari, vel tangere, vel auferre, seu minuere liceat, sed omnia integre in potestatem clericorum Tarraconensis ecclesiae illibata permaneant, quousque Tarraconensis ecclesia alterum habeat Archiepiscopum. Propter haec omnia superius comprehensa et determinata ego Raymundus Comes Barcinonae, Princeps Tarraconae et Aragonum, Tortosae Illerdaeque Marchio, promitto, atque convenio Deo et ecclesiae Tarraconae et vobis, domine Bernarde Archiepiscope, ut ab hac die et antea sim vobis fidelis de civitate Tarracona et ejus territorio, et nominatim de his, quae in dono quod mihi facitis, retinetis, et de omnibus ecclesiasticis justitiis et directis et redditibus, quae ad vos et ecclesiam vestram pertinent vel pertinere debent, et quod intendam sine enganno aedificare et deffendere Tarraconam et ejus territorium contra omnes homines et foeminas, qui justitias et jura civitatis ipsius et territorii vobis et ecclesiae vestrae tollere vel minuere tentaverint, et observare justitiam vestram et ecclesiae vestrae, sicut superius determinatum est. Si qua vero in posterum ecclesiastica, saecularisve persona contra hunc tenorem pagina ire tentaverit, non valeat, sed iram Dei tamdiu incurrat, donec satisfaciat. Facta charta mense augusti apud Tarraconam in ecclesia Sanctae Theclae, anno ab Incarnatione Domini millessimo centessimo quinquagessimo primo. = Sig+num Bernardi Tarraconensis, Archiepiscopi. = Petrus Dei gratia Ausonensis Episcopus. = Sig+num Raymundi, Comitis. = Sig+num Guillermi Raymundi, Dapiferi. = Sig+num Guillermi de Castro vetulo. = Sig+num Alberti fratris ejus. = Sig+num Raymundi de Pujalt. = Sig+num Berengarii de Torroja. = Sig+num Geraldi de Jorba. = Sig+num Guillermi de Cervera. = Sig+num Bertrandi de Belloch. = Sig+num Petri de Queralt. = Sig+num Pontii, qui hoc scripsit mense et anno quo supra.

domingo, 19 de febrero de 2023

III. Litterae Sancti Ollegarii, Archiepiscopi Tarraconensis de dono civitatis Tarraconae facto Comiti Roberto, an. MCXXVIII

III.

Litterae Sancti Ollegarii, Archiepiscopi Tarraconensis de dono civitatis Tarraconae facto Comiti Roberto, an. MCXXVIII (1128) (a: Hanc cartam denuo post Floresium in lucem proferimus, tum quod maximi momenti sit, tum potissium quod mendis scateat apud illum scriptorem plurimis, eamque ad autographi fidem et puritatem restituendi occasionem habuimus.)

(Vid. pág. 75.)

Ex autogr. in archiv. ejusdem ecclesiae.

Ollegarius Dei dignatione Tarraconensis metropolis dispensator omnibus in Christo fidelibus. Notitiae cunctorum innotescere desideramus qualiter illustris Comes et Marchio Barchinonensium et Provintiae Raymundus ob amorem Dei dedit, et tradidit per scripturam suae libertatis Deo et Ecclesiae Tarraconensi, quae caput est ecclesiarum totius citerioris Hispaniae, et nobis et successoribus nostris civitatem Tarraconensem ad restaurandum, et libere habendum, et possidendum, et disponendum in beneplacito nostro, sicut in scriptura, quam inde nobis fecit, plenius cognosci potest. Piae quoque memoriae Gelasius et Calixtus, Romani Pontifices benignitate sua metropolitanam dignitatem nobis concedendo, eandem Comitis concessionem suis nihilominus scriptis confirmarunt. Ea propter nos divina clementia confisi, ipsius civitatis restaurationi operam dando, ad honorem Dei et Ecclesiae ejus, consilio et favore praedicti Raymundi Comitis et suffraganeorum Episcoporum et nobilium terrae, et instantia praecipue Domni Raymundi, Ausonensis Episcopi, te, venerabilem virum, et strenuum militem ipsius ecclesiae et nostrum hominio, et sacramento fidelem, carissime Rodberte, ipsius civitatis Principem constituimus. Te nimirum et tua omnia ad hoc exposuisti, ut Deo et Ecclesiae ejus semper ibi servias, et tuam in defensionem christianitatis militiam exerceas. Unde ad honorem Dei et Terraconensis Ecclesiae, et nostram nostrorumque successorum fidelitatem, donamus et tradimus tibi ipsam civitatem cum territorio suo, sicut in carta praefati Comitis terminatur, ad restaurandum, habendum et possidendum, tuisque successoribus, ut disponas et regas et judices homines, qui illuc convenerint, cum timore Dei et justitia, secundum leges et bonas consuetudines, quas ibi communi consilio constituerimus. Donamus etiam tibi tolonea et ledas (led-das) et usaticos, quae ad Principem pertinent, tam de terra, quam de mari. Tibi autem et successoribus tuis, quibus post te hunc honorem habendum concesserimus, nulla erit licentia alicui extraneae potestati donare, vel alienare haec, neque alicui, nisi illi, qui ita sit fidelis et solidus homo noster et nostrae ecclesiae, sicut tu. Retinemus vero ad portionem nostram et dominicaturam nostram omnes ecclesias, et ecclesiastica jura, et ecclesiasticas personas, et familias nostras et clericorum, sive monachorum, et omnes qui ecclesiastica praedia incoluerint, et omnes qui in domibus vel possessionibus ecclesiasticis habitaverint; ita ut in his omnibus nullus Princeps, vel inferior persona layca praesumat aliquid judicare, exigere vel distringere, seu disponere ullo umquam in tempore absque nostro jussu. In omnibus quoque quae tibi Principi concedimus, retinemus, omnes decimas tam de terra quam de mari, domorum videlicet et villarum, castrorum et forticiarum, quae ibi sunt, aut erunt, coeterarumque possessionum: decimas quoque fructum terrae, et animalium, et piscium, et de praedis et cavalcatis de omnibus proventibus, quae ad te Principem per nostram donationem ipsius principatus accesserint. Propter haec omnia beneficia, quae mihi concedit liberalitas vestra, ego quoque Rodbertus, vester fidelis homo, convenio Deo et ecclesiae Tarraconensi et vobis Dompne Ollegari, Archiepiscope, ut ab hac die et deincebs sim vester fidelis homo sine aliquo dolo de corpore vestro et de omni honore quem hodie habet ipsa ecclesia, et vos habere debetis, et nominatim de his, quae in dono, quod mihi fecistis, retinetis, et de omnibus ecclesiasticis justitiis et directis, quae ad vos pertinent vel pertinere debent. Convenio quoque vobis ut secundum meum posse et sensum contendam restaurare ipsam civitatem, et defendere illam, et omnem vestrum honorem, et guerreiare omnes homines, qui justitias et jura ecclesiae et vestra et ipsius civitatis tollere, vel minuere tentaverit, et observare justitiam, sicut superius constituistis. Si qua igitur in crastinum persona ecclesiastica vel saecularis contra hanc nostrae donationis et vestrae convenientiae paginam venire praesumpserit, componat alteri parti cui injuriam inferre tentaverit, libras auri triginta, et postmodum haec pagina perenniter robur suum obtineat. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini M.C.XXVIII. pridie idus martii. = Ollegarius Dei gratia Tarraconensis Archiepiscopus. = Sig+num Roberti Principis. = + Raimundus Dei gratia Ausonensis Episcopus. = Sig+num Arnalli sacerdotis, atque Decani. = Juro ego Rodbertus Tarraconensis Princeps tibi Domino meo Ollegario ejusdem civitatis Archiepiscopo, quod ab hac die, et deincebs fidelis homo et solidus ero tibi et ecclesiae tuae, et faciam et attendam tibi omnes convenientias, quas tibi conveni, sicut scriptae sunt inter me et te, per fidem sine enganno. Et si forte, quod absit, in his per incuriam delinquero, infra triginta dies, ex quo ammonitus fuero, vobis satisfaciam per Deum et haec sancta quatuor Evangelia.

domingo, 12 de febrero de 2023

VII. Confirmatio praecedentis venditionis.

VII. 

Confirmatio praecedentis venditionis. (Vid. pág. 138.)

Ex cod. arch.

(N. E. 1199; Pedro II de Aragón)

Notum sit cunctis quod ego Petrus Dei gratia Rex Aragonum et Comes Barchinonae propter multa servitia quae Domino Patri nostro illustrissimo Regi foelicis memoria contulisti, et mihi cotidie confers, dono tibi Guillermo Durforti et tuis meas duas partes de ipsis balneis et curtalibus cum eorum pertinentiis cum introhitibus (h : introitibus) et exitibus eorum, sicut melius habeo et habere debeo per vocem genitorum meorum, in burgo Barchinonae ad ipsum castrum novum. Et laudo et concedo tibi et tuis illam tertiam partem quam de praefatis balneis emisti de filiis Benestruchi Alfaguimi (alfaquí Bonastruch). Terminantur autem praefata balnea universa cum eorum curtalibus ab oriente et meridie in callibus publicis, ab occidente in tenedone Arnaldi Ferrer, a cirtio (: circio) in domibus quae fuerunt Guillermi de Vico. Sicut ab istis terminis concluduntur et terminantur haec omnia praenominata cum eorum eximentis dono et concedo tibi et tuis ut melius dici vel intelligi potest ad tuum tuorumque salvamentum de meo jure in tuum trado dominium et potestatem ad tuum proprium plenissimum liberum et franchum alodium ad quidquid inde vel exinde facere volueris ad tuam voluntatem, sine vinculo ullius hominis vel foemina, et sine ullo retentu. Si quis tamen hoc disrumpere voluerit, nil valeat, sed supra dicta in duplo componat, et insuper haec mea donationis et concessionis carta omni tempore maneat firma. Datum Barchinonae per manum Joannis de Berix, Domini Regis notarii, et mandato ejus scripta anno Domini millessimo centessimo nonagessimo nono mense junii. = Signum + Petri Regis Aragonum et Comitis Barchinonae. = S+num Artalli Dalagon. = S+num Assalicus de Gudal. = S+num Michaelis de Lusia. = S+num Petri Castan. = Sig+num Bernardi de Portella. = Sig+num Dalmacii de Crexel. = Sig+num Arnaldi de Fuxano. = + Petrus Ausonensis Sacrista. = Signum + Joannis Baxerusis, Domini Regis notarii. (: N. E. Joannis de Berix, ut supra)

jueves, 2 de febrero de 2023

L. Charta consecrationis ecclesiae Sancti Juliani de Alfoz, an. MCXLII. (1142)

L.

Charta consecrationis ecclesiae Sancti Juliani de Alfoz, an. MCXLII. (1142) (Vid. pág. 188.)

Ex arch. eccl. Vicens. in scrin. 31. Thesaur. núm. I.

Anno Dominice Incorporationis M.C.XLII. kalendas decembris comuni utilitati providentes, venerabilis Arnallus Dei nutu Barchinonensis Episcopus et Raymundus Episcopus Ausonensis et canonicorum conventus inferius annotatus cum non parvo populorum concurso sollempniter convenerunt ad consecrandum domum Dei in honore S. Juliani Martiris in comitatu Barchinone in loco nuncupatu Alfoz. Die siquidem consecrationis confirmaverunt predictae ecclesiae quicquid possessionum habebat vel habere debebat ubique locorum, terras videlicet et vineas cum domibus et arboribus, decimas et primitias vel oblationes fidelium que sui juris sunt atque cimiterium ipsi ecclesiae undique XXX. ecclesiasticorum passuum confirmaverunt et quicquid in eodem spatio continet, quod Petrus Raymundi et Raymundus fratris ibidem habebant, sub ecclesiastica defensione posuerunt, scilicet quod eorum est vel esse debet, pro quo persolvent annuatim ipsi vel sui in festivitate S. Juliani clerico eandem ecclesia cantanti par unum gallinarum, atque temerarie inde aliquid auferentem vel invadentem ut reum sacrilegii omnino condempnavere donec canonice satisfaceret. Constituerunt quoque ut ipsa ecclesia a Barchinonensi Sede crisma acciperet, eidemque Sedi per censum annualiter inter duas sinodos XXXIIII. denarios monetae curribilis persolveret. Habet namque affrontationes jam dicta ecclesia unde accipit decimas et primitias, ab oriente in termino ville Maioriset in podio Trueri et descendit per cumbam vallium et in Serra ante Fersas et ad ilicem rotundam pergens ac podium Calvum et descendens per podium Coscollarie usque ad Fontanellas et per media serra de Bellovidere usque ad Bocherons. A meridie ab ipsis Bocherons vadit ad ipsam turrem, et ad cavos Ermesenne. Ab occidente ab ipsa Ermesenna vadit per fevum de Bello loco ad torrentem Sicus, et in termino Caritituli ultra stagnum, et venit ad gurgitem Sabatelli, et in prato Caritituli, et tendit per viam que vadit Mulnels subtus Fuimas, et in rego de cumba Mulnels usque ad ipsas planas, et in termino de Mulnels usque ad petram foradatam. A circio a petra foratata usque ad Torrezolam et in capite de vallo prati de Brugeriis et ad Petras Tonnentes. Alodia autem sepe dicte ecclesiae hec sunt petia una alodii que est juxta ecclesiam ubi sunt domus clerici cum sua decima et primitia in qua vicarius nichil penitus habet, et ad podium Triteri pecie due proprie cum X. et primitia, et ad gurgitem Gabatelli (Sabatelli más arriba) unam longam petiam alodie que vadit ultra viam que vadit ad merchatum et ven de Villamaiori, et peciola una alodii ad Carumtitulum prope domum Guillelmi Arnalli. Item prelibatus Petrus Raymundi et Raymundus fratres ob remedium animarum suarum et parentum suorum donant et offerunt eidem ecclesiae peciam unam alodii subtus silvam seminatam in parroechia Caritituli que terminatur in alodio Bernardi Senioli ab oriente, et meridie in via que venit de Alfoz et vadit ad Carumtitulum, ab occidente in strata publica, a circi in via que venit de Alfoz et vadit ad Mulnes. Quantum infra prescriptos terminos Barchinonensis ecclesia et canonici eiusdem et cenobia vel cesere ecclesiae habent vel habere debent nec damus nec consignamus, sed ad opus nostrum et illorum quorum sunt, retinemus. Ut autem prescripta ecclesia libertate plena gauderet, constituerunt ut libere que sui iuris sunt vel erunt possideret. Et ut nulla ecclesiastica secularisve persona eam suis rebus expoliare vel invadere presumat sub anathematis interpositione prohibuerunt cunctisque ei iuxta servantibus et benefacientibus absolutionem pecatorum per Dei gratiam promiserunt. Actum est hoc die et anno prefixo. = Arnallus Dei gratia Barchinonensis Episcopus. + = 

+ Raymundus Dei gratia Ausonensis Episcopus. = Sig+num Bernardi. = Sig+num Mironi presbiteri. = Sig+num Raymundi Alfoci (como Alfoz). = Guillelmus, Prior ecclesiae Stagni. + = Sig+num Guillelmi Rodlandi. = Sig+num Petri Raymundi Alfoz. = Sig+num Ermengaudi de Rifano. = Sig+num Guillelmi Arnalli Torrentis. = Sig+num Udalgerii. = Sig+num Ermengaudi de Fronte. = Sig+num Raymundi Mironi. = Sig+num Bruno. = Sig+num Petri Guadalli. = Sig+num Johanni Enolfi. = Sig+num Petlauno. = Sig+num Ferrario. = Sig+num Arnallus presbiter. = Sig+num Guillelmi de Sancto Christoforo. = Sig+num Geralle uxoris eius nos qui mittimus domos nostras quas habemus in ipsa sacraria S. Juliani de Alfoz sub jure et defensione eiusdem sacrarie et cimiterii predictae ecclesiae et nos et nostri successores reddamus censum annuatim gallinam I. presbiteris eiusdem ecclesiae in festo S. Juliani. = Petrus levita scripsit hec cum litteris suppositis in linea VIII. die et anno + quo supra.

//

Lahoz

XLIX. Decretum electionis D. Arnalli Ermengaudi in Episcopum Barcinonensem. MCXXXIX. 1139.

XLIX.

Decretum electionis D. Arnalli Ermengaudi in Episcopum Barcinonensem: an. MCXXXIX. (1139) (Vid. pág. 187.)
Ex arch. eccl. Barcin. cubic. III. titul. privileg. Pontif. scrin. 2, núm. 3.

Reverendissimo W. Arelatensis ecclesiae Archiepiscopo ac Sanctae Romanae ecclesiae Legato clerus et populus Barcinonensis ecclesiae obedientiam et subjectionem. Credimus non latere auctoritatis vestrae excellentiam, quod nostra ecclesia sit viduata suo Pastore, ac propter hoc solatio proprii sit destituta Rectoris. Quapropter ne Pastore absente grex dominicus perfidorum luporum morsibus pateret, et ne improbi raptoris fieret praeda, communi voto atque consensu elegimus nobis in Pontificem Arnallum, praesbiterum nostrae ecclesiae, virum utique prudentem, hospitalem, ornatum moribus, castum, sobrium et mansuetum, Domino et hominibus per omnia placentem, quem ad vestrae benignitatis reverentiam mittere curamus unanimiter postulantes, et obsecrantes a vestra maiestate nobis illum ordinari Pontificem, quatenus auctore Domino nobis velut idoneus Pastor praeesse valeat et prodesse, nosque eius sub sacro regimine Domino semper militare possimus. Ut autem omnium nostrum vota in hanc electionem convenire noscatis, huic canonico decreto propriis manibus roborando subscripssimus (subscripsimus) huius electionis decreto canonice celebrato XIII kalendas decembris, anno ab Incarnatione Domini M.C.XXXVIIII (1139) (a: Nota hanc epistolam longe post Arnalli electionem datam fuisse, qui iam 2 kal. julii, ann. I. Regis Ludovici Junioris (1138) electus Barcinonensis dicitur in donatione quadam a Raimundo, Comite Barcinonensi, ipsi facta. Vacabat certe Tarraconensis ecclesia post mortem S. Ollegarii; unde usque ad adventum W. Arelatensis Archiepiscopi et Apostolicae Sedis Legati praedictae electionis confirmatio differri debuit.) 

= Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus. = Sig+num Petri Archidiaconi. = Sig+num Petri Primi clerici (f. Primicherii). = Sig+num Petri subdiachoni. = Sig+num Guillermi Rodlandi. = Sig+num Arnalli subdiachoni. = Sig+num Geraldi. = Sig+num Petri Bernardi sacerdotis. = Sig+num Ugonis subdiachoni. = Sig+num Guillermi subdiachoni. = Sig+num Bernardi subdiachoni. = Sig+num Arnalli levitae. = Sig+num Raymundi Bernardi subdiachoni. = Sig+num Berengarii presbyteri. = Sig+num Petri Redorcensis. = Sig+num Bertrandi subdiachoni. = Sig+num Berengarii subdiachoni. = Sig+num Guillermi praesbyteri. = Sig+num Bernardi. = Sig+num Ermengaudi sacerdotis. = Sig+num Berengarii levitae. = Sig+num Ermengaudi. = Sig+num (se lee Rig+num) Guillermi sacerdotis ac Judicis. = Sig+num Berengarii levitae. = Sig+num Arberti subdiachoni. = Sig+num Doctoris illius Bartholomei. = Sig+num Alamagnus (Alamany) presbyter. = Sig+num Petri levitae. = Sig+num Ademari presbyteri. = Sig+num Miro praesbyter. = Sig+num Petri Arnalli sacerdotis. = Sig+num Arnalli praesbytery. = Sig+num Baucefredus (f. Gaucefredus) Gerundensis Archilevita. = Sig+num Arnalli levitae. = Sig+num Petri Rivissici subdiachoni. = Sig+num Petri presbyteri. = Ego Guillelmus Arelatensis ecclesiae servus, et Apostolicae Sedis Legatus, hanc electionem confirmo. = Sig+num Raymundi Dei gratia Ausonensis Episcopi. = Sig+num Arberti Castri Vetuli. (Albert Castellvell) = Sig+num Berengarii Raymundi Vicarii. = Sig+num Gaucefredi de Fare. = Sig+num Martini Petiti. = Sig+num Martini Uruciae. = Sig+num Raymundi Petri Gererde. = Sig+num Arnalli Petri. = Sig+num Petri Gron. = Sig+num Berengarii 
Bernardi. = Pontius subdiachonus scripsit hoc die et anno + quo supra.

lunes, 23 de enero de 2023

XXV. Acta concordiae inter ecclesiam Illerdensem, et monasterium canonicorum S. Ruphi: an. MCLXXIV. (1174)

XXV.

Acta concordiae inter ecclesiam Illerdensem, et monasterium canonicorum S. Ruphi: an. MCLXXIV. (1174) (Vid. pág. 116.)

Ex Libr. virid. eccl. Illerden. fol. LXII.

Publice interest quod inter homines aguntur fidei scripturarum comittere, ne temporum diuturnitate modum excedant memoriae. Ea propter ad cunctorum perveniat notitiam non modicam fuisse controversiam inter Guillermum, Ilerdensem Episcopum et Gaufredum, Priorem monasterii Sancti Ruphi quod situm est apud Ilerdam, super decimis possesionum eiusdem monasterii quas idem Episcopus jure ecclesiae suae vendicabat, necnon super sepultura mortuorum quae cum jure parrochiae ad Ilerdensem ecclesiam pertineret, apud ipsum monasterium sepeliri eligebant. Tandem post multas altercationes eo decursum est quod pro huiusmodi controversiis transactione sive amicabili composicione sopiendis ipse Prior monasterii cum voluntate Abbatis Sancti Ruphi et eiusdem conventus et jam dictus Episcopus Ilerdensis cum canonicis suis subjecerunt se arbitrio Domini Guillermi, Terrachonensis Archiepiscopi, Apostolicae Sedis Legati ut quamcumque composicionem super memoratis controversiis inter eos dictaret, ipsi ratam et firmam habentes exequerentur. Suscepto itaque compromissio et stipulatoria compromissione utriusque partis solidato, idem Episcopus de conscientia et assensu partium amicabili decisione ita inter eos composuit. Videlicet quod memoratum monasterium Sancti Ruphi habeat in perpetuum liberas et absolutas a praestatione decimarum et primitiarum omnes illas possesiones quae fuerunt Petri Bertrandi quas scilicet Raimundus, Comes Barchinonae inclitae recordationis intuitu pietatis eidem monasterio contulit. Vineam quoque quam ipsi canonici plantaverunt cum orto veteri et orto novo quae noviter juxta novam ecclesiam Sancti Ruphi fecerunt, similiter sine honore decimationis et primitiarum in perpetuum habeat, et possideat. Sed et de alodio quod Berengarius de Turre rubea eidem monasterio contulit tantum sine honore praestandae decimae et primitiarum idem monasterium habeat, quantum sufficiat ad duo juga boum pro arbitrio eiusdem Episcopi et bonorum virorum. Sane de vinea quam Berengarius de Turre rubea memorato monasterio contulit in compensionem decimae, duodecim somatas uvarum quae fuerint ex ipsa vinea, canonici Sancti Ruphi in eadem vinea Episcopo et canonicis Ilerdensi ecclesiae singulis annis sine contradictione praestent. Haec autem omnia quae superius sunt nominata jam demum prefatum monasterium Sancti Ruphi sine honore decimationis et primitiarum habeat, si propriis sumptibus ea excoluerit; alioquin si aliis colenda tradiderint, in solidum Ilerdensi ecclesiae decima et primicia tribuantur. Similiter de aliis possesionibus quas nec ipsum monasterium habet vel in futurum habuerit sive per se sive per alios illas excolunt decimas et primitias integre et cum fidelitate ecclesiae Ilerdensi praestent. De nutrimentis vero animalium non praestent decimam neque primicias. Nempe de relictis eorum qui cum sint parrochiani Ilerdensis ecclesiae vel qui fuerint aliunde venientes et in parrochia Ilerdensi morientes in praelibato monasterio sepulturam elegerint ita statuimus, ut dimidiam relictorum mobilium sive immobilium quacumque occasione sepulturae eidem monasterio sive inter vivos sive in ultima voluntate obvenerint, canonici Sancti Ruphi Episcopo Ilerdensi et successoribus suis et canonicis Ilerdensis ecclesiae perhenniter tribuant, nisi ipse et ecclesia Ilerdensis tantum sibi relicta habeat quantum ad dimidiam eius quod Sancto Rupho relictum erat sufficiat. Alioquin si nichil habuerint dimidiam eius quod Sancto Rupho occasione sepulturae obvenerit, sicut dictum est, habeant, aut si minus dimidia Episcopo et ecclesiae Ilerdensi relictum fuerit de eo quod monasterio Santi Ruphi relictum fuerit suppleatur eis usque ad dimidiam. Si aliquis vero in canonicum vel conversum vel si aliqua in conversam sepe dicto monasterio Sancti Ruphi vel canonicis eiusdem loci tradiderit, si habitu jam suscepto ad monasterium Sancti Ruphi vel equitando vel pedibus ambulando se transtulerit, quod bona fide et sine enganno intelligatur, tunc totum quod ab eis collatum fuerit, in pace habeant et possideant. Prior quoque ipsius monasterii salva obedientia sui Abbatis Episcopo Ilerdensi obedientiam promittat, quamdiu Prior illius loci extiterit, et semper ad sinodum veniat. Et quandoqumque ecclesia Ilerdensis interdicta fuerit, canonici Sancti Ruphi clausis januis, submissa voce et non pulsatis signis, exclusis laycis, sibi et familiae suae divinum celebrent officium, et nullo tempore excomunicatos vel interdictos recipere praesumant. Data apud Ilerdam XIII. kalendas november anno ab Incarnatione Domini MCLXXIIII. = + Ego Guillermus, Terraconensis ecclesiae Archiepiscopus, Apostolicae Sedis Legatus ss. = Sig+num Guillermi Ilerdensis Episcopi. = Signum + Arnaldi Prioris. = Signum + Guillermi Ilerdensis Archidiaconi. = Petrus Ausonensis Episcopus ss. = Non est indignum Ricardum ponere signum +. = Sig+num magistri Opizonis. = Sig+num Gombaldi, Ilerdensis Archidiaconi. = Sig+num Guillermi Praepositi Sancti Andreae. = Sig+num Guillermi Praepositi Reposterii. = Signum + Petri Sagarre. = Guillermus, Ausonensis Archidiaconus +.=Signum magistri Renaldi. = Sig+num Martini, Ilerdensis ecclesiae Sacristae. =  Sig+num magistri Opizonis. = Sig+num Berengarii de Boxados. = Signum Petri Aure. = Sig+num Petri Capellani. = Sig+num Petri Helemosinarii. = Sig+num Arnaldi de Çaguda. = Sig+num Boneti Praepositi. = Sig+num Petri de Talladel.  Sig+num Olivarii Praepositi. = Sig+num Guillermi Reposterii Praepositi. = Sig+num Petri de Gallinario. = Sig+num Petri Ferrarii. = Sig+num Petri de Cubels. = Ego Gaufredus ecclesiae Sancti Ruphi Prior ss. = Sig+num Poncii canonici Sancti Ruphi. = Sig+num Bernardi canonici Sancti Ruphi. =  Sig+num Girardi canonici Sancti Ruphi. = Sig+num Raimundi Despolacenç. = Sig+num Guillermi de Segarra. = Sig+num Raimundi subdiachoni qui hoc scripsit + die et anno quo supra.

sábado, 21 de enero de 2023

XII. Carta dotationis ecclesiae Ilerdensis, an. MCXLVIIII.

XII.

Carta dotationis ecclesiae Ilerdensis, an. MCXLVIIII. (Vid. pág. 60.) 

Ex autogr. in archiv. ecclesiae Ilerden.

In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Ego Raymundus Berengarii Dei gratia Comes Barchinonensis, Princebs Aragonensis, atque Hylerde ac Dertose Marchio (marqués de Lérida y Tortosa) libenti animo et spontanea voluntate facio hanc donationem et dotem de restauranda Hylerdensi Sede, et ad Dei servitium restituenda. Gloria in altissimis Omnipotenti Deo, qui secundum voluntatem suam tranfert regna et mutat imperia. Qui post multa annorum spacia Hylerdensem ecclesiam Paganorum perfidie subditam pietate sua nostris temporibus in pristinum christiane religionis restituere dignatus est gradum.

Anno igitur ab Incarnatione Domini M.C.XL.VIIII (1149) superna clementia tradidit in manus nostras civitatem Hylerdam, et nos inspiratione divina atque consilio illustrium ac religiosorum virorum, venerabilis scilicet Bernardi Terrachonensis Archiepiscopi, et Petri Ausonensis, atque Guillermi Barchinonensis, necnon et Bernardi Urgellensis ac Bernardi Cesaragustani Episcoporum, multorumque Barchinonen. atque Aragonen. assistentium procerum, concedimus et donamus prenominate Ilerdensi civitatis Sedi, et illustri ac venerabili Guillermo jam dicte Sedis Episcopo, eiusque successoribus in perpetuum, omnes decimas et primitias Illerdensis urbis, et totius territorii eius simul cum ipsis decimis de molendinis, de leudis et de passaticis (pasajes; passatges) prefate civitatis. Dono etiam jam dicte Sedi in hac die consecrationis eius, que celebrata est III. kalendas novembris, omnes ecclesias que sunt in Illerdensi civitate, que hucusque a Mauris vocabantur mezchite, et in omni termino vel territorio eius, cum prediis et alodiis omnibus ubique sibi pertinentibus, sicut melius habuerunt in tempore Sarracenorum. Insuper dono, atque confirmo predicte Illerdensi Sedi, et Guillermo Episcopo et successoribus eius omnes ecclesias, que sunt in villis vel castellis tocius Hyllerdensis episcopatus, quas Deus michi dedit vel adhuc dabit cum omnibus decimis et primitiis et omnibus suis pertinenciis, ad ordinandum et stabiliendum secundum voluntatem suam ad servitium Dei. = Sig+num Raymundi Comes. = Sig+num Illdefonsi Regis Aragonensis, Comitis Barchinone et Marchionis Provincie (Alfonso II de Aragón, hijo de la reina Petronila y del conde Ramón Berenguer IV.). = Facta est hec consecratio et donatio atque confirmacio III. kalendas novembris anno Dominice Incarnationis M.C.XLVIIII (1149) dominante sive regnante Raymundo suprascripto Comite in Barchinona et in Aragone et in Superarbe et in Ripacorza et in Cesaragusta et in Illerda et in Fraga atque Tortosa quas divina virtute idem ipse superavit et cepit. = Sig+num Bernardi Terrachonensis Archiepiscopi. = Sig+num Guillermi Barchinonensis Episcopi. = Sig+num Poncii de Cervera Vicecomitis de Bass. = Sig+num Raymundi de Podio alto. = Sig+num Guillermi Umberti. = Sig+num Arnaldi Mironi Comitis Paliarensis. = Sig+num Guillermi Raymundi Dapiferi. = Sig+num Berengarii Tarroia (Torroga, Torroja). = Sig+num Gaucerandi de Pinos. = Sig+num Guillermi de Cervera. = Sig+num Geraldi de Jorba. = Sig+num Arnaldi Berengarii Danglerola. = Sig+num Berengarii Arnaldi. = Sig+num Bernardi de Bel loq (Bello loco, Belloch). Sig+num Arnaldi de Ponts. = Sig+num Guillermi de Castelvel (: Castellvell, Castroveteri, Castro veteri). = Sig+num Guillermi Ibilot. = Sig+num Poncii, notarii Comitis supra scripti qui hoc scripsit mandato illius die annoque prefixo.

sábado, 24 de diciembre de 2022

XLIII. Charta consecrationis ecclesiae S. Mariae de Tolva: an. MCXXX. (1130)

XLIII. 

Charta consecrationis ecclesiae S. Mariae de Tolva: an. MCXXX. (1130) (Vid. pág. 128). 

Ego Petrus Dei gratia Barbastrensis et Rotensis ecclesiae Episcopus cum consilio clericorum meorum Jhesu annuente ecclesiam Sanctae Mariae Tolbensis dedicavi, ad quam dedicationem Dompnum Ollegarium, Terraconensem Archiepiscopum invitavi, qui peticionibus nostris obaudiens, libenter advenit, et nobis cum Deo gratias praedictam dedicationem honorifice peregit. Qua dedicatione peracta cum praefato Archiepiscopo et Raimundo, Ausonensi Episcopo qui in eadem dedicatione adiutor et consecrator similiter fuit, atque Archidiachonibus ac Sancti Vincencii canonicis de dignitate et statu ipsius Sanctae Mariae ecclesiae tractare convenienter disposui, ut sicut ceterae ecclesiae in die dedicationis suae secundum statuta sacrorum canonum cimiterio et baptisterio honorantur ac legitime corroborantur, haec pari modo a nobis corroboraretur et dote, cimiterio, hac baptisterio honoraretur. Decimas quoque sui juris vel quorumcumque aliorum quas usque in diem dedicationis accipere consueverat vel illarum possesionum quae a quibuslibet fidelibus personis presenti consecracionis vel subsequenti altera die pro dote praedictae Tolbensi ecclesiae concessae vel donatae fuerint, liberas et ingenuas habeat, et deinceps ecclesiastico jure possideat et accipiat. Si quid vero deinde ampliare quocumque modo in termino de Falcibus vel adquirere potuerit, decimam Beati Justi ecclesia habeat. Quod verbum Archiepiscopus et Ausonensis Episcopus dignum esse laudaverunt, et ut fieret annuerunt, cum quibus ego annuens praecibus Archidiachonorum et canonicorum hoc sponte laudavi, et ut ita facerem coram omnibus mandavi. Postea vero cum Dompno Arnaldo, Oscensi Episcopo, karissimo nostro, veniens Rotam de hac re cum eo provide consilium habui, qui ut superius praetitulatum est, laudavit et utile et valde bonum esse praefixit. Igitur auctoritate Dei et nostra et Oscensis Episcopi in Rotensi Capitulo coram fratribus nostris ecclesiam Tolbensem, veluti praenotatum est, cimiterio ac baptisterio ampliavi, et hoc tale moderamine ut qui illius ecclesiae Tolbensis hereditario jure homines sunt, in praefata ecclesia Tolbensi semper baptizentur ac sepeliantur. Alii vero homines nostri episcopatus sive nobiles seu ignobiles habeant licentiam sepeliendi in ecclesia Tolbensi si voluerint, facta primitus donatione rerum suarum parrochialibus ecclesiis suis, et sicut Domnus Ildefonsus Rex ecclesiam Tolbensem cum omnibus quae in praesenti habebat, et in futuro ubicumque juste adquirere posset, liberam et ingenuam per scripturam fecit et proprio signo firmavit, ita ego ipsam eandem libertatem ex parte Dei Omnipotentis et nostra corroboro et laudo. Insuper dono totum quartum et quicquid est juris Episcopi Falcensis ecclesia, excepta coena et praecaria, Deo et eius Genitrici et Beato Vincencio Rotensi, et canonicis ibidem Deo servientibus pro meorum remissione delictorum, el perpetuo firmo, ita quod nulli Episcoporum liceat hanc donacionem irrumpere, sed semper firma valeat permanere. Facta carta kalendis marcii anno Incarnacionis Domini M.C.XXX. era M.C.LX.VIII. = Sig+num Arnaldi Oscensis Episcopi. = Sig+num Guillermi Bonifilii, Rotensis Prioris. = Sig+num Fortonis Prioris. = Sig+num Petri Archidiachoni. = Sig+num Guillermi Petri. = Sig+num Guillermi Sacristae. Sig+num Garsiae Camerarii. = Sig+num Stephani. = Sig+num Garsiae Barbastri. = Sig+num Raimundi Ennechonis. = Sig+num Garsiae Castellazoli. = Sig+num Martini Galindonis. = Sig+num Bertrandi Capellani. = Sig+num Ennechonis Helemosinarii. = Sig+num Ramon Oriol Archidiachoni. = Coeteri fratres visores et auditores fuerunt. = Ego Petrus, Barbastrensis Episcopus laudo et confirmo hanc cartam et hoc + facio. = Ollegarius Archiepiscopus confirmo. = Ego Nicholaus, Rotensis ecclesiae diachonus et canonicus per iussionem Domini Petri Episcopi hanc cartam scripsi et hoc signum + feci. 

viernes, 23 de diciembre de 2022

XXVIII. Carta franquitatis Willielmi Comitis Bisuldunensis pro monasterio S. Petri, an. MXXIX. (1029)

XXVIII.

Carta franquitatis Willielmi Comitis Bisuldunensis pro monasterio S. Petri, an. MXXIX. (1029) (Vid. pág. 98).

Ex autogr. in arch. monast. S. Petri Bisuldunen. 

In nomine sanctae et individuae Trinitatis: ego Wilelmus gratia Dei Comes considerans me peccatorem in omnibus volo aliquit facere quod Deo sit placitum, ut in necessitatibus meis merear illum habere propitium. Concedo itaque et constituo ad domum Sancti Petri Apostoli cuius coenobium constructum est juxta castrum Bisuldunum ut de isto die in antea aut ego aut ullus homo per me in jam dicto coenobio vel in omni terra quam hodie habet vel in antea juste adquisierit, non accipiamus ullum receptum, neque ullam paratam, neque aliquis post me in perpetuum, nisi forte Abbas ipsius loci me rogaverit et invitaverit, sicut ei placuerit. Destruo quoque perversum usum quod ego constitui, ut in hoste mea vel successorum meorum non faciant ullum servicium neque traginam, neque aliquod praestitum neque de cavallis, neque de mulis, neque de asinis, neque de villare, neque mihi, neque ad aliquem post me in aeternum. Accepi autem propter hoc a Tassione ipsius loci Abbate CCC. et eo amplius modios calcis (cal; calç)  propter edificationem palacii mei. Si quis ergo hanc constitutionem voluerit disrumpere, aut ego, aut aliquis homo, si non digne satisfecerimus Deo et Sancto Petro Apostolo, ex tunc de parte Dei Omnipotentis et omnium Sanctorum permaneamus excomunicati per excomunionem omnium Episcoporum quorum nomina in hac carta fuerint scripta. Facta carta concessionis nonis novembris, anno XXXIIII. regnante Rothberto Rege. = + Ego Johannes Sanctae Catholicae et Apostolicae Romanae ecclesiae Praesul. = Oliva Episcopus + ss. (Ausonensis). = Wilielmus comes gratia Dei qui hanc cartam concessionis feci, firmavi et firmare rogavi. = + Petrus quem dicunt Episcopum Sanctae Rufinae. = + Petrus Episcopus + (Gerundensis). = + Wifredus gratia Dei Episcopus + (Bisuldunensis). = Adalaizis Comitissa +. = Sig+num Wilielmus Vices-Comes. = Sig+num Odgario Saione. = Amelius Episcopus. = + Wadaldus ac si indignus gratia Dei Episcopus ss. (=) Bernardus Comes Bisullunensis, proles Wilielmi Comitis +. = Miro ss. = Eneas. = Sig+num Ademar mandatarius Sancti Petri. = Sig+num Bernardus Arnallo. = Sig+num Raimundus Ademar. = Sig+num Raimundus Adalberto. = + Johannes presbiter et monachus qui hanc cartam concessionis scripsi cum literas rasas in V. et VI. versu, et superpositas in VII, versu, et subscripsi die et anno quod supra.

sábado, 3 de diciembre de 2022

Tomo 13, apéndice de documentos, 31-40

XXXI.

Carta donationis Episcopi Gerundensis Berengarii ad cenobium S. Petri de Rodas: anno MCXIII (Vid. pág. 125.)

Ex autogr. et ex Cartor. S. Petri Roden. fol. 18.

In nomine Domini sit notum cunctis praesentibus atque futuris quoniam ego Berengarius gratia Dei Sanctae Jerundensis ecclesiae Episcopus cum consensu atque consilio clericorum meorum Archidiaconorum, scilicet, et coeterorum dono et laudo atque concedo caenobio Sancti Petri Rodensis et dompno Abbati Begimundo presenti, et monachis praesentibus atque futuris eiusdem loci ecclesiam Sanctae Crucis videlicet cum decimis et primitiis et oblationibus fidelium vivorum et mortuorum, et cum alodis (alodiis) ubicumque sint, et cum omnibus ad se pertinentibus tali tenore et ordine, ut nec ego nec ullus Episcopus Jherundensis ecclesiae in jam dicta aecclesia Sanctae Crucis capellanum intromittamus, neque constituimus nec ego nec aliquis successorum meorum, nec quisquam canonicorum Jerundensis aecclesiae presentium vel futurorum, neque aliquis Abbas, neque Comes, neque aliqua persona magna vel parva, sed sit semper in dominio praefati caenobii eandem Ecclesiam superius nominatam cum universis ad se pertinentibus, et permaneat in elemosina videlicet pauperum, et presbiter qui eam cantaverit per manum Abbatis habeat ab Episcopo Gerundensi cura animarum et eat ad sinodum eius et accipiat xrismam ab illo. Si quis vero contra hanc donationem vel concessionem quam propter remedium animae meae facio, venire temptaverit, subito vinculo anathematis feriatur, et insuper iram eterni Judicis incurrat, et in inferno sepultus maneat, et haec concessio vel largitio nostra firma maneat nunc et in perpetuum. Amen. Facta ista carta VIII idus marci, inditione VI era MCLII anno ab Incarnatione Domini MCXIII, anno IIII regnante Lodovico Rege. = Berengarius Dei gratia Gerundensis Episcopus. = Udalgerius Gerundensis canonicus. = Gaufredus tandem causam confirmat eandem.= + Berengerius Bisullunensis Archilevita. = + Petrus Sacrista. = Sig+num Ugo Comitis. = Sig+num Poncii filius eius. = Sig+num Dalmacii Berengarii. = Sig+num Gauzbert de Petralata. = Sig+num Bernardi Poncii de Villanova. = Sig+num Bernardi Gauzfredi de Molis. = Sig+num Poncii Willermi de Vallegarnaria. = Sig+num Raimundi Rainardi de Olivas. = Sig+num Petro Raimundi de Pedred. = Sig+num Umberti de Baselia. = Sig+num Raiambaldi de Baselia. = Sig+num Bernardi Adalberti de Castellioni. = Sig+num Raimundi Berengarii de Castilioni. = Sig+num Berengarii Rainardi. = Sig+num Dalmacii Bernardi. = Sig+num Willem Poncii de Petralada = Sig+num Poncio de Villanova. = Sig+num Gillem Raimundi de Pau. = Sig+num Calvet scrita dies et annos ut supra.


XXXII.

Dedicatio ecclesiae S. Martini de Biert in diocesi Gerundensi: anno MCXVI. (Vid. pág. 127.)

Ex autog. in arch. eccl. Gerunden.

Anno MCXVI Dominicae Incarnationis, Era MCL indictione IIII veniens domnus Berengarius Sancte Gerundensis ecclesiae Episcopus ad consecrandam ecclesiam in honore Sancti ac Beatissimi Martini, confessoris Christi cuius basilica sita est in pago Girundensi apud locum scilicet quem nuncupant Biert supra rivulum qui dicitur Rio David, concessit et dedit ecclesiae prefatae Sancti Martini in dedicatione eius decimas et primicias et oblationes fidelium de villaribus et villarunculis inferius scriptis, sicut Oto antecessor eius Girundensis Sedis Episcopus firma stabilique donatione donavit et tradidit in dedicatione eiusdem Sancti Martini ecclesiae. Nescitur enim utrum peccatis exigentibus inhabitantium hominum, utrum imperitia aut negligentia magistrorum hoc evenisset fracta ecclesia scilicet a fundamentis semel et bis cecidit. Sed pia devotione Dei fideles ipsius ecclesiae operibus insudantes reedificaverunt et noviter construxerunt eam. Villares quippe et villarunculi ex quibus decimas et primicias ego jam dictus Berengarius prenominatae Sedis Episcopus et oblationes fidelium praelibatae ecclesiae in dedicatione eius dono atque concedo, sicut longo tempore secure et quiete possedit et tenuit. Ita nominantur: in primis villa Colubred cum finibus et terminis vel adjacentiis suis: villa Cabanes cum finibus et terminis vel adiacentiis suis: villa Petra cum finibus et terminis vel adiacentiis suis: villa Serra pelada cum finibus et terminis vel adiacentiis suis: villa Lored cum finibus et terminis vel adiacentiis suis: villa For... cum finibus et terminis vel adiacentiis suis: villa Biertil cum finibus et terminis, vel adiacentiis suis: villa Toron cum finibus et terminis, vel adiacentiis suis: villa Collis cum finibus et terminis, vel adiacentiis suis: villa Sarradinals cum finibus et terminis, vel adiacentiis suis. Terminantur etiam prenominatae villae et villares sive villarunculi (pone vilarunculi) cum illorum... a parte orientis in Puio bacallario (puyo, puig, pueyo, pui, puy: de podium + bachiller) vel ad ipsam guargam, de meridie ad ipsam petram vel ad ipsam ledellam, de occiduo in Tornavels vel in Curertigo, de circio... vel ad ipsam roketam vel in ramo de Segario. Prefatarum villarum et villarium sive villaruncularum decimas et primicias et oblationes fidelium ego jam dictus Berengarius prefatae Sedis Episcopus ipsi ecclesiae de Biert dono atque concedo in die consecrationis eius cum XXX ecclesiasticis passibus in circuitu eiusdem ecclesiae (pone ecclessiae) continentibus. Constituo etiam ut amodo et usque in perpetuum nullus audeat infra XXX ecclesiasticos passus in circuitu ecclesiae quiquid diripere, violare, infringere aut inquietare, sed omnia quae inibi sunt aut fuerint secura nostro munimine firma et inconvulsa consistant cum ipso dotis titulo et cum omnibus supradictis donationibus prefatae ecclesiae datis et traditis. Redditus prefatae ecclesiae est per singulos annos media libra cerae. Preterea subdidit predictus Presul prefatam ecclesiam taliter ditioni Sedis Girundensis ut in omni anno chrisma inde accipiat et in omnibus eius institutis, et preceptionibus pareat, et bis in anno ad sinodum in prelibatam Sedem veniat. Scripta haec dos VI kalendas januarii anno et tempore prefixo. = Berengarius Dei gratia Girundensis ecclesiae Episcopus. = Berengarius Caput scolae. = Arnallus Johannis presbiter ss. = Johannes presbiter qui hoc scripsi die et anno quod supra.

XXXIII.

Dedicatio ecclesiae S. Andreae de Socarrats in dioecesi Gerundensi: anno MCXVII. (Vid. pág. 127.)

Ex autogr. in archiv. eccl. Gerunden.

Anno Dominicae Incarnationis millesimo CXVII venit domnus Berengarius Dei gratia Sanctae Sedis Girundensis Episcopus ad consecrandam ecclesiam in honore Sancti Andreae constructam in comitatu Bisullunensi in loco qui dicitur Soccarrads, in qua die consecrationis dedit jam dictus Praesul prefatae ecclesiae decimas et primicias et oblationes fidelium tam vivorum quam etiam defunctorum, et insuper ex omni parte cymiterium habetis XXX legitimos passus quod sub tali deffensione et quietudine constituit ut aliquis homo cuiuscumque ordinis, honoris vel aetatis ibi aliquam violentiam quocumque tempore non inferat, sed ob honorem et reverentiam ecclesiae salvo munimine consistat. Terminus autem parroechiae prefatae aecclesiae ita se habet: ab oriente terminatur in parrochia Sancti Stephani de Olot, et in illa de Bagudan, de meridie in illa Sancti Andreae de Collo, ab occiduo in illa Sanctae Margaritae de Bianna, a parte vero circii in illa Sancti Martini de Cuil sec. Redditus vero huius ecclesiae est per singulos annos libra I. cerae. Preterea subdidit Presul prefatam ecclesiam taliter ditioni Sedis Girundensis, ut omni anno xrisma inde accipiat, et in omnibus eius institutis et preceptionibus pareat, et bis in anno ad synodum in prelibatam Sedem veniat. Scripta haec dos idus januarii anno VIIII regnante Ludovico Rege. = Berengarius Dei gratia Girundensis Ecclesiae Episcopus. = Gaucefredus Bisullunensis Archilevita. = Berengarius Caput scolae. = Arnallus Johannis presbiter qui hanc dotem scripsi et subscripsi prenotato die et anno.

XXXIV.

Dedicatio ecclesiae S. Stephani de Ull in dioecesi Gerundensi: anno MCXIX. (Vid. pág. 128.)

Ex autogr. in arch. eccle. Gerunden.

Anno Dominicae Incarnacionis millesimo CXVIIII era MCXL (a: Certe MCLX et rectius MCLVII.) venit domnus Berengarius Sanctae Sedis Gerundensis Episcopus ad consecrandam aecclesiam in honore Sancti Stefani Proto Martiris, et Sancti Salvatoris constructam in comitatu, scilicet Bisullunensi, in loco qui dicitur ad Occulum (Ull: ojo). In qua die consecrationis dedit jam dictus Presul prefatae ecclesiae decimas et primicias et oblaciones fidelium tam vivorum, quam etiam defunctorum, et insuper ex omni parte cymiterium habens XXX legitimos passus. Quod sub tali defensione et quietudine constituit, ut aliquis homo cuiuscumque ordinis, honoris, vel etatis ibi aliquam violenciam quocumque tempore non inferat, sed ob honorem et reverentiam aecclesie salvo munimine consistat. Terminus autem parroechie huius prefatae ecclesiae ita se habet: ab orientale (pone oriental,) parte terminatur in collo qui dicitur de Basso, et de Terrucio (pone Terrucio-de) de meridie in Petra Lavant, ab occidentali parte in strata Sancti Quintini, a parte vero circii in fonte de Bulidura. Confirmavit etiam eadem die prefatus Presul jam dictae ecclesiae omnia alodia quae sibi collata erant, et adhuc, Deo annuente, habitura erat, et sub prefata quietudine posuit atque constituit. Redditus vero huius aecclesiae est per singulos annos modium I frumenti, et alium ordei. Preterea subdidit predictus Presul prefatam ecclesiam taliter dicioni Sedis Gerundensis, ut omni anno xrisma inde accipiat, et in omnibus eius institutis et precepcionibus pareat, et bis in anno ad sinodum in prelibatam Sedem veniat. Scripta haec dos IIII kalendas februarii anno XI regnante Ludovico Rege. = Berengarius Dei gratia Girundensis ecclesiae Episcopus. = Gaucefredus Bisullunensis Archilevita. = Berengarius Girundensis Archidiaconus. = Arnallus Johannis presbiter qui hanc dotem scripsi, et ss. prenotato die et anno.

XXXV.

Dedicatio ecclesiae S. Aciscli in comitatu Emporitano: anno MCXXIII. (Vid. pág. 129.)

Ex arch. S. Petri Roden.

Anno Incarnationis Dominicae CXXIII post millesimum, era millesima CLXI... venit domnus Berengarius Episcopus Santae Gerundensis Sedis ad consecrandam ecclesiam in honore Sancti Aciscli constructam in comitatu Impuritanensi in loco qui vocatur Sanctus Acisclus. In qua die consecrationis dedit jam dictus Praesul praedictae ecclesiae decimas et primitias ac oblationes fidelium tam vivorum quam etiam defunctorum. Et insuper ex omni parte cimiterium habens XXX. legitimos passus. Quod sub tali defensione et quietudine constituit ut aliquis... cuiuscumque ordinis, honoris vel etatis ibi aliquam violentiam quocumque tempore non inferat, set ob honorem et reverentiam ecclesiae salvo munimine consistat. Ideoque nos Poncius Guillermi, et Bernardus Mironis, et Raimundus Mironis et Eichulina, necnon et Petrus Ermengaudi, et Arbertus Ermengaudi, et Guillermus Ermengaudi, et Guisla donamus et concedimus praefatae ecclesiae ob amorem Dei et remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum totum illud alodium quod habemus intra XXX praenominatos passus scilicet ecclesiasticos nos et homines per nos, eo tenore ut teneamus nos et posteritas nostra jam dictum alodium per vocem huius ecclesiae Sancti Aciscli, et solvamus inde per unumquemque annum praefatae ecclesiae duas libras cerae. Ex quibus ego Poncius Guillermi et posteritas mea dabimus unam, coeterique donatores et illorum posteritas alteram, quae dabuntur annuatim Jerundensi Sedi per sinodum in festivitate Sancti Aciscli. Terminus autem prefatae ecclesiae ita se abet: ab orientali parte terminatur in finibus parroechiae de Serra, scilicet in flumine Adaronis et Caneti vel in ipsa guardiola, de meridie in flumine Adaronis et in terminio Sancti Christofori de Fonoleres, ab occidentali vero parte concluditur a finibus parroechiarum, scilicet Palatii Ravani et... mortui, a parte vero circii terminatur in finibus Sanctae Columbae de Matella. Preterea subdidit jam dictus Praesul praenominata ecclesia taliter dicioni Sedis Gerundensis, ut omni anno xrisma inde accipiat, et in omnibus eius institutionibus et praeceptionibus pareat, et bis in anno ad synodum in praelibatam Sedem veniat. Scripta haec dos XVII kalendas... anno et tempore praefixo. Quod si utriusque sexus omo contra hanc donationem venerit, ad inrumpendum non hoc valeat vindicare quod requisierit, sed componat praedictam donationem (con n final) jam dicto Sancto Acisclo, et postmodum haec donatio firma maneat homni (omni) tempore.

XXXVI.

Binae cartae sponsionis factae a Poncio Comite Empuriarum super restituendis juribus ecclesiae Gerundensi: anno MCXXVIII. (1128) (Vid. pág. 132.)

Ex Lib. virid. Cap. eccl. Gerun. fol. 174 b.

Hoc est translatum fideliter sumptum a duobus instrumentis sive scripturis publicis inventis registratis a quodam libro magno pergameno in archivo palacii Barchinonae Illustrissimi ac Magnifici Principis et domini Domini Petri Dei gratia Regis Aragonum recondito, quarum tenores seriatim sequuntur in hiis verbis: = Haec pacificationis et concordiae scriptura quae est facta inter Raymundum Comitem Barchinonensem et filium eius Raymundum et Poncium Ugonis, Comitem Impuritanensem. Convenit namque predictus Poncius Comes jam dicto Raymundo Comiti et filio eius quod honorem quem Gerundensis Ecclesia habet in parrochia Sanctae Mariae de Castilione et jam dictus Poncius aufert Gerundensi Sedi reddat et confirmet ac quiete dimittat prefatae Sedi et eius canonicis sicut in scripturis resonat... (quae) factae fuerunt inter jam dictum Comitem Poncium et patrem eius Ugonem Comitem et Gerundensem Episcopum et eius canonicos. Deinde convenit predictus Poncius Comes jam dicto Raymundo Comiti et filio eius quod vallos de Casteion et fortitudinem novam quam ibi fecit postquam fuit homo eius, totum destruat, repleat et vallos in Casteion de caetero non faciat aut fortitudinem novam, et in toto honore sui comitatus fortitudinem novam non faciat, preterquam ibi habuit Ugo pater eius, et predictos vallos repleat per laudamentum Petri et Bernardi de Belloch et G. de Pinos et B. de Lucan. Et convenit predictus Poncius jam dicto Comiti et filio ejus quod recuperet feuda quae dedit comitoribus Bisullenensis comitatus, scilicet Arnallo de Lercio et B. Adalberti de Navata, et R. Adalberti de Avinione, et solvat eis hominium et juramentum, et sacramentalia eis reddat, et eos contra jam dictum Comitem et filium eius non manuteneat, et in hominio et juramento unquam eos recipiat vel habeat, et homines Bisullunensis comitatus et Gerundensis non manuteneat, et caminos non frangat per mare vel per terram, nec aliqua persona per eum et habitatoribus Barchinonae nichil consuetudinis requirat, et aliis iterantibus debitam consuetudinem requirat. Quod jam dictus Poncius Comes convenit prefato Comiti et filio eius quod placitum firmiter teneat quod fecit cum Comite de Rosseion et de treua quam ei dedit quod inde fregit, si recognoverit jam dictus Poncius emendet Comiti de Roseion (una s), et si non recognoverit eam fregisse expiet se per unum militem de terra sua ad alterum militem Comitis de Rosseion, et de hac treua jam dictus Poncius Comes mittat jam dicto Comiti aut filio eius R. Renardi, B. de Valle Guarnera, P. Raymundi de Padret, B. Petri de Trebais, B. Saguer, B. Sendreti, B. Jacoberti de hiis VII militibus mittat tres obsides per III milia solidor. Comiti et filio eius quod quando exierit de captione jam dictus Poncius jam dictam treuam modo prescripto emendet aut spiet (expíe), et hoc faciat Poncius quando Comes vel filius eius ei mandaverit. Quod predictus Poncius donet Berengario Renardi honorem suum, sicut pater eius per eum habuit et Berengarius (pone Barengarius) faciat conveniencias Poncio Comiti quas Pater suus ei fecerat et jam dictus Berengarius non donet potestatem de castellis quae per eum habet Poncio Comiti jam dicto hinc ad V annos et predictus Poncius non requirat ei inde potestatem, et praedictus Poncius Comes jam dicto Berengario non tollat nec tollere faciat prefatta castella nec homo vel foemina per suum stabilimentum vel consilium, et convenit predictus Poncius Comes prefato Comiti et filio suo quod non vetet suos homines ire ad merchad de Perallada et die sabbati mercatum de Casteion non faciat cum Umberto et Riemballo in laudamento de amicis eorum placitum faciat, et si facere non potuit in laudamento Comitis inde stet. Et si navigium maris venerit, eat in hostem jam dictus Poncius Comes cum prefato Comite Barchinonensi et stet cum eo et inde non revertatur sine eo aut sine suo mandamento. Et quando predictus Poncius Comes exierit de capcione, donet Comiti tres cavallos minatos et tres cifos argenti minatos et V milia solid. in cavallos et mulos et V milia solid. ad unum mensem quo ipse exierit de captione in cavallos et in mulos ad praetium G. de Pinos, A. Berengarii de Anglerola, et Umberti, et G. Gaufredi, et B. Dapiferi, et Petri Bertrandi II de istis vel tres mitant precium jam dictis cavallis et mulis, et mittat Comiti Poncius jam dictus per X milia solid. ensem cum toto suo garnimento, et Comes comendet ipsam espadam cum isto garnimento T. Raymundi de Villademan qui eam teneat ab hoc Pascha usque ad aliud. Et si interim predictus Poncius vel quandocumque usque ad prefatum terminum redimere eam voluerit, si dat Comiti decem milla solidorum in cavallos et in mulos ad praetium de predictis militibus, reddat eam T. de Villademan predicto Poncio Comiti: si de cavallis et mulis non se convenerint, donet jam dictus Pontius Comiti VIII milia solidorum Malguriensis recte monetae recipientes et praedictus T. reddat praedicto Poncio prescriptam spadam. Et si ad prefatum terminum Poncius eam non redimerit, T. jam dictus de Villademan reddat spadam cum toto suo garnimento Comiti Barchinonensi, et Comes convenit praedicto Poncio Comiti Ugonis, ut quando ipse Poncius potuerit redimere ipse vel homo per eum Comes Barchinonensis recipiat predictos VIII milia solidos et reddat spadam predicto Poncio. Et si predictus Poncius mortuus fuerit, reddat Comiti Barchinonensi VIII milla solidos ille cui Poncius spadam dimiserit verbis vel testamento de debito hoc persoluto, Comes Barchinonensis reddat ei praedictam spadam, et pro securitate huius placiti et prescriptae (pone perscriptae) convenientiae B. Renardi per preceptum domini sui jam dicti Poncii Comitis Impuritanensis convenit Raymundo Comiti Barchinonensi et filio suo Raymundo quod si de scriptis convenienciis aliquid Poncius eis infregerit, vel homo per eum et infra LX dies quibus inde admonitus fuerit per eos vel per eorum nuncium emendare noluerit, sit eis adjutor per fidem sine engan cum omni honore quem per predictum Poncium tenet donec quod infrigerit eis emendet et taliter dum vixerit actendat: et predictus Poncius Comes non vetet se inde videri nec comoveri, et nuncius Comitis Barchinonensis quando ierit ad praefatum Comitem Poncium, sit securus in eundo et redeundo, B. Bernardus de Monte Squiu (Montesquieu) faciat Comiti et filio suo similem convenientiam ut Bernardus de Ultraria hoc eis cum fratre suo similiter convenit et Vicecomes de Tetzon similiter, Umbertus de Taiada similiter, Petrus de Torredella similiter, Guilermus Seniofredi cum filiis suis similiter, Raymundus Ademar similiter, Petrus Raimundi de Pedret similiter, Guillermus Raymundi de Pedret similiter, Raymundus Renardi similiter, B. Guillermi de Vallegarnera similiter, Dalmacius de Petra Tayada similiter, P. de Villademan sit inde adjutor Comiti et filio suo per fidem sine engan, si hoc fregerit prefatus Poncius et hoc eum honore et potencia quam habet praefatus P. G. de Rupiano et R. Dalmacii de Midiamano cum fratre Artallo: omnes isti conveniunt Comiti Barchinonensi et filio eius quod si praefatus Poncius Ugonis hoc placitum infregerit eis fideles adjutores sunt Comiti et filio suo per fidem sine engan et cum honore et potencia quam habent adjuvent eos. Praedictas autem convenientias facit prefatus Impuritanensis Comes et praedictam peccuniam donat prefato Comiti Barchinonensi et filio suo, quia non potuit emendare hoc Comiti nec voluit pro quo se ipsum miserat in manu sua. Ego iterum prenominatus Poncius Ugonis Comes Impuritanensis convenio tibi Raimundo Comiti Barchinonensi filioque tuo Raymundo quod omnia superius scripta propter hominium quod vobis feci spontanea voluntate fideliter vobis attendam et tenebo sicut bonis senioribus meis quamdiu vixero sine engan. Actum hoc XV kalendas septembris anno Dominicae Incarnationis CXXVIII post millessimum, anno XX regni Ludovici Regis. = Petrus Martini diachonus hoc rogatus scripsi die annoque praefixo.

Pateat hanc legentibus et audientibus scripturam, quoniam ego Poncius Ugonis Impuritanensis Comes profiteor et recognosco qualiter Ugo bonae memoriae pater meus de honore quem Gerundensis ecclesia habet in parrochia Sanctae Mariae de Castilione vel habere debet, multo tempore litigavit cum Berengario Guifredi Gerundensi Episcopo et eius canonicis tandem de plurimis malefactis et violenciis quas praefatus pater ibi faciebat injuste virorum nobilium curiae suae consilio Poncii Guillermi et Raymundi Guillermi, Petri Poncii et Raymundi Ademarii ac Gaucefredi Gastonis et aliorum multorum quorum nomina longum esset enarrare, per difinitionis scripturam universa quae auferebat usurpando ob remissionem peccatorum meorum et propter XL uncias auri Valentiae quam inde accepit prefato Episcopo et eius canonicis presentibus ac futuris perpetuo possidenda dimisit. Post jam dicti vero patris mei discessum ego jam dictus Poncius Comes in illius honore succedens difinitionis scripturam violenter transgrediens et alia mala quam plurima perpetrans in excomunicationis crimen deveni de quo per Dei gratiam ab Gerundensi Episcopo Berengario Dalmacii et eius canonicis absolutus sum, quia per laudamentum Poncii Guillermi de Turredella, et Guillermi Seniofredi ac filii eius Berengarii et Raymundi Renardi in Ecclesia Sanctae Mariae de Castilione coram omni populo praelibatam diffinitionis scripturam laudavi et manu propria signo presenti firmavi. Quae omnia ego prenominatus Poncius Comes licet sub sigillo bonae fidei tenere ac servare promissisem, inverecunda fronte irracionabiliter fregi ac violavi. Sed quia vim vi repellere leges et jura concedunt Raymundus dominus meus Barchinonensis Comes cui ego totum suum honorem per manus proprie juramentum jurando firmaveram propterea fecit mihi guerram quia tandiu Gerundensi ecclesiae suam justitiam denegaveram. Unde quia justitiae quis quamdiu resistere non potest in potestatem prefati Raymundi Comitis domini mei deveni atque per illius preceptum et multorum fidelium hominum meorum consilium scripturae diffinitionis et evacuationis scripturam quam pater meus fecerat et ego firmando laudaveram, iterum reformando corroborare procuro. Diffinio namque et evacuo ob remissionem delictorum meorum eidem gloriossisimae Dei Genitrici Mariae, eiusque canonicae in perpetuum omnes forcias et toltas et malas personas et omnes malos usaticos quos pater meus Ugo et Poncius avus meus bonae memoriae Comites habuerunt vel tenuere in decimis ecclesiae Sanctae Mariae Castilionis et in omni alodio quod Gerundensis canonica quocumque modo habet vel habere debet in omni villa Castilionis vel in omni terminio parrochiae eiusdem ecclesiae scilicet in domibus vel etiam in coeteris rebus usui hominum congruentibus non solum haec superius scripta diffinio et derelinquo sed in omnia illa quae post mortem eorum quocumque modo male usurpavi vel adempravi in decimis eiusdem ecclesiae et in omni alodio Gerundensis (pone Gerudensis) canonicae quod habetur in eadem parrochia, scilicet ipsam albergam quam ego et mei faciebamus in dominica domo Gerundensis canonicae et ipsam domum quam construebam in cimiterio Sanctae Mariae supra ipsum Agar et ipsos IIII sextarios quos accipiebam in decimis Sanctae Mariae, et ipsam messereriam quam accipiebam ex hominibus Sanctae Mariae, et ipsum receptum quem bajulus meus accipiebat ex bajulo Sanctae Mariae non accipiat nisi se tercio et sine cibaria quae propter hoc faciat fideliter donari Sanctae Mariae omnes decimas ex toto alodio Comitis. Haec omnia predicta diffinio et dimitto, evacuo atque derelinquo vel etiam hoc diffiniendo addo sive promitto atque convenio quod non vetabo vel vetare non faciam prepositis vel clericis Gerundensibus vendere quandocumque vel ubicumque voluerint omne ipsum expletum, quod Gerundensis canonica habebit in villa Castilionis tam vinum quam etiam aliud cuiuslibet annonae genus vel ferre vel transmutare alicubi si voluerint vel dare alicui si elegerint vel facere omnem eorum voluntatem. Sed ita solide et libere Gerundensis canonica habeat et teneat omnes decimas et omnia alodia quae habet in villa Castilionis vel in futuro habebit, sient privilegia regalia continent in quibus eadem collata sunt Dei Genitrici Mariae Virgini Beatae, scilicet quod nullius servitutis vel subjectionis vinculo subdantur vel nullum placitum ibi celebretur nisi a Praeposito Gerundensis Sedis vel nulla violencia, in alodio eiusdem canonicae hominibus ibi manentibus ab aliquo ingeratur, sed omnia maneant solida et libera in potestatem eiusdem canonicae in eternum et ultra. Quam diffinicionem facio eidem canonicae propter quadraginta uncias auri Valentiae quas pater meus Ugo accepit a clericis Gerundensis (pone Gerundensi-sis) ex rebus eiusdem canonicae et propter diversas et multas violencias atque injurias propter plurima etiam sacrilegia et opprobria quae ego nimis incaute in ecclesiis, in clericis, in honoribus ecclesiasticis sepe intuli Deo et ecclesiae Gerundensi: quam ita volo esse firmam ut neque ego, neque aliquis meae posteritatis, nec aliquis quislibet meus succesor in hiis quae diffinio valeam vel valeant aliquid requirere vel expetere, neque per meam vocem aut successionem quicquam obtinere, sed sit haec diffinitio stabilis et inconvulsa omni tempore. Quam siquidem diffinitionem ego prefatus Comes Poncius facio Domino Deo et canonicae Sanctae Gerundensis ecclesiae et domino Berengario Gerundensi Episcopo et omnibus canonicis suis et cunctis eorum successoribus in perpetuum. Si quis vero quod absit hanc irrumpere temptaverit sacrilegii summam componat et insuper anathematis vinculis subjaceat et postmodum haec scriptura diffinitionis firma maneat et stabilis omni tempore. Acta scriptura huius diffinitionis XVI kalendas septembris anno XX regni Ledovici Regis, Dominicae Incarnationis anno CXXVIII post millessimum. = Sig+num Poncii Ugonis Comitis qui hanc diffinitionem et evacuationem feci, firmavi, firmarique rogavi. = Sig+num Berengarii Renardi Vicecomitis. = Sig+num Bernardi Guillermi de Monte Squivo. = Sig+num Bernardi de Ultraria. = Sig+num Guillermi fratris eius. = Sig+num Dalmacii de Petra insisa. (incisa) = Sig+num Bernardi Berengarii Vicecomes de Redzon. = Sig+num Umberti de Tayada. = Sig+num Guillermi Raymundi de Pavo (Pau; pago). = Sig+num Petri de Torredella. = Sig+num Guillermi de Rupiano. = Sig+num Berengarii de Ipsa Garriga (Çagarriga). = Sig+num Guillermi fratris eius. = Sig+num Raymundi Renardi. = Sig+num Petri Raymundi de Pedret. = Sig+num Petri Raymundi de Villademan. = Sig+num Raymundi Dalmacii de Medianno. = Petrus Guillermi presbiter qui hoc rogatus scripsi die annoque prefixo. = Sig+num mei Bonanati Egidii auctoritate regia notarii publici testis. = Sig+num Petri Guitardes auctoritate illustrissimi domini Regis Aragonum notarii publici testis. = Sig+num Petri Bartholomei scriptoris dicti domini Regis eiusque auctoritate notarii publici per totam terram et dominationem suam ac tenentis claves dicti sui archivi qui hoc translatum a dicto libro de mandato venerabilis Petri Çacosta consiliarii ipsius domini Regis et baiuli Cathaloniae generalis sumptum et cum eo de verbo ad verbum fideliter comprobatum, nichil in eo addito, nichilque remoto, scribi fecit in civitate Barchinonae die XXII marcii anno a nativitate Domini MCCCLXX nono (1379) et clausit.

XXXVII.

Dedicatio ecclesiae S. Mametis de Rivis mortuis, in dioecesi Gerundensi: anno MCL. (Vid. pág. 140.)

Ex Cartor. S. Petri Roden. fol. 40 b.

Anno ab Incarnatione Domini CL post mill. XV kalendas novembris in sollempnitate Sancti Luchae Evangelistae venit (pone venti) Berengarius Sedis Gerundensis Episcopus ad dedicandam ecclesiam Sancti Mametis de Rivis mortuis quae est jus ipsius Sedis cum Archilevitis et clericis suis. Dedicavit autem praedictam ecclesiam coram multitudine populi ipsius terrae, deditque ei in dote ad fines atque terminos suos. Ab oriente autem dedit ei non minimam partem ex terminis ecclesiae Sancti Juliani de Fortiano quae est juris et dominationis Rodensis caenobii, quod est alodium Sanctae Romanae Ecclesiae. Et hoc resistente ac contradicente auctoritate Domini Papae, Abbate Raimundo, caeterisque fratribus, qui ibi aderant, scilicet Petro de Novis, cellarario et Gauzberto, chamerario, et Petro de Baiuls, Praeposito, et Petro de Valle atque Mirone et Petro de Palaciolo, resistentibusque militibus hac conclamantibus parroechianis hac capellano praedictae ecclesiae de Furtiano, necnon et Poncio baiulo, et hoc in conspectu omnium qui ibi aderant. In crastinum autem reversus Abbas cum supradictis fratribus et capellano et parroechiani jam dictae ecclesiae Sancti Juliani ante Episcopum monuerunt eum auctoritate domini Papae ut ab hac invasione cessaret, hostendentes ei quomodo ecclesia Sancti Petri Rodensis praephatam ecclesiam Sancti Juliani cum terminis et adiacentiis suis quos ipse violenter minuerat, appellatione Romani Pontificis contempta possesione centum annorum habuerat, hac vicaria comutatione Gerundensis Sedis cui memoratus Episcopus praeerat, necnon et auctoritate privilegiorum Romanorum Pontificum. Qui postpositis omnibus quae ad jus nostrae ecclesiae spectabant quod erat juris nostrae ecclesiae hac proprietatis, suae proprietati assignavere. Unde ad posteros presentia scripta mandamus, ut eis pateat tantam violentiam et invasionem die annoque praefixo reclamatione Romani Pontificis in continenti a nobis esse interrumptam sub cuius patrocinio ecclesia nostra cum omnibus sibi pertinentibus esse dinoscitur. Facta est haec karta recordationis XVII kalendas februarii anno XIII, regnante Ludovico Rege juniore. Haec omnia superius scripta possidet plenarie ecclesia Sancti Petri Rodensis usque in presentem diem. = Sig+num Petri de Novis, cellararii. = Sig+num Gauzberti chamerarii. = Sig+num Petri de Baniuls Praepositi. = Sig+num Petri de Valle. = Sig+num Mironis monachi. = Sig+num Guillermi chapellani de Fortiano. = Sig+num Pontii baiuli. = Sig+num Berengarii Geraldi. = Sig+num Raimundi Arnalli. = Sig+num Pontii militis. = Sig+num Petri Mironis clerici. = Sig+num Berengarii clerici de Fortiano. = Sig+num Guillermi Bernardi de Seigar. = Sig+num Raimundi clerici fratris eius. = Sig+num Petri testoris. = Sig+num Pontii de Fortianello. = Sig+num Pontii Guarner. = Sig+num Berengarii Mironis. = Sig+num Petri Burdi. = Sig+num Bernardi Petri. = Sig+num Guillermi Pages. = Sig+num Stephani Ferrarii. = Berengarius monachus et levita qui hanc cartam recordationis rogatus scripsi die et anno quo + supra.

XXXVIII.

Judicium pro ecclesia Gerundensi latum in Guilabertum de Crudiliis (Gilabert de Cruilles, Cruylles): anno MCLX (1160), (Vid. pág. 143.)

Ex autogr. in arch. eccl. Gerund.

Ad cunctorum noticiam pervenire volumus quod dato iudicio et in scriptis redacto de controversia que versabatur in praesentia bone memorie Berengarii Gerundensis ecclesiae Episcopi nuper defuncti inter canonicam Gerunden. et Guilabertum de Crudiliis de quibusdam malefactis et exactionibus, quas praeditus Guilabertus faciebat in honore Gerundensis canonicae de Malueto ab Arnallo de Lercio et Borrello Judice, et Dalmacio de Petraincisa scriptum iudicium iam dictus Episcopus tradidit Guilaberto, quod accepit, et acceptum proiecit, et executioni quod ei iuste adiudicatum fuerat mandare noluit, nec diem in qua exequeretur accipere. Sed quia iustum est, ut qui contumaciter sententiam iuste latam subterfugere nititur, ab eis quae ab eo repetuntur ille spolietur, et in adversarii potestatem deducantur; canonici Gerundenses hac freti iustitia, quod a Guilaberto repedabant imparaverunt; et ne ea ulterius raperet, pro posse inhibuerunt. Super qua imparatione Guilabertus suam ante Borrellum Judicem exponens querimoniam, negans supradictum iudicium ab Episcopo non accepisse, nec proiecisse, nec diem accipere remisse, canonicis in contrarium afirmantibus: iudicavit praephatus Judex quod canonici testibus verum esse monstrarent quod Guilaberto obiciebant. Ad quod comprobandum Guielmus in Gerundensem Episcopum tunc electus cum canonicis Gerundensibus protulit testes Guillelmum Villaebertrandi sacristam, et Guillelmum de Sancto Stephano Gerundensis Ecclesiae presbiterum; qui manibus sacrosanctis evangeliis appositis testificati sunt quod ipsi viderunt et audierunt quando Berengarius praefatus Episcopus tradidit Guilaberto praedictum iuditium in palatio suo Gerundensi; et quod ibi iuste adiudicatum fuerat Guilabertus executioni mandare renuit, iudicium contumeliose proiciendo. Ideoque iudicavit supradictus Judex, quod ea quae praedicti clerici Guilaberto imparaverant, et diu acclamaverant, in potestate eorum deberent esse; et si ulterius vellet ea Guilabertus repetere, ipsi starent ei iustitiae.

Acta sunt in praesentia praedicti electi, Borrelli Judicis, Dalmacii de Petra incisa, Arnalli de Palaciolo, Arnalli de Navata, anno XXIIII, regnante Leudovico Rege (a).

Sig+num Dalmacii de Petra incisa. = Sig+num Arnalli de Palaciolo. = Sig+num Guillelmi Sancti Stephani. = + Petrus Borrelli sacrista et Judex. = + Arnallus de Navata. = + -Bermundus pbr. = Arnaldus de Darmicibus, qui praedictum iudicium scriptis mandavi.

(a) Seniore, scilicet, nam si ad Ludovicum Crassum (Luis el Craso) illius patrem referatur haec carta, Episcoporum series haud modicum perturbatur; cum nullus Guillelmus anno XXIV huius Regis (1131) appareat; quin potius continuata serie Berengarius Dalmatius ab anno 1113 ad 1139 fere Gerundensi ecclesiae praefuisse ex indubitatis testimoniis compertum sit.

XXXIX.

Guillelmi de Peratallada Episcopi Gerundensis donatio ad monasterium Rivipollense: anno MCLXVII. (Vid. pág. 143.)

Ax (Ex) arch. Rivipulli.

Sanctissimis antiquorum Patrum instruimur auctoritatibus et monemur congregationibus fidelium pastorali solicitudine providere, ne divino postposito officio secularibus causa necessitatis in tempore oporteat vacare. Hac igitur de causa divina miseratione compulsus ob amorem Sanctissimae Virginis Genitricis Dei Mariae, et propter remedium simul animae meae, ac bonae memoriae domni Berengarii Gerundensis Episcopi avunculi mei ego Willelmus gratia Dei Gerundensis ecclesiae Episcopus favore atque consensu domni Poncii Dertosensis Episcopi concanonici nostri, et Arnalli de Rogationibus, ac Willelmi de Munels, Archidiaconorum, et Petri Berengarii, Ausonensis Sacristae et canonici nostri, ac voluntate clericorum nostrorum votive et potentialiter offero, laudo, dono Domino Deo et praelibatae Genitrici Dei Mariae et coenobio Rivipullensi, ac Gaufredo eiusdem monasterii Abbati, eiusque successoribus et monachis praesentibus atque futuris inibi habitantibus vel habitaturis ecclesiam Sanctae Leocadiae de Orto Madrone cum ecclesia Kastri de Palaciolo sufraganea sua, et cum decimis ac primiciis, alodiis, atque oblationibus fidelium tam vivorum quam defunctorum cunctisque suis pertinentiis, quae juris earundem ecclesiarum esse dignoscuntur vel fuerint Deo donatae, ob remedium ut dictum est animae meae et avunculi mei ac parentum meorum, et ut mei memoria solemnis atque assidua in orationibus illic permanentium fratrum perhenniter habeant. Hoc modo itaque dono ut sit in obsequio atque regimine, necnon et donatione prefatae ecclesiae Rivipullensis per saecula, salva tamen obedientia ac reverentia Gerundensis ecclesiae in curiis sinodalibus ab vetitis eius observandis, et ut solito modo Episcopus, Archidiaconi et clerici Gerundensis ecclesiae hospitia et justitias atque servitia clericorum illic existentium habeant et inveniant. Si quis contra hanc nostram donationem ad irrumpendum venerit non hoc valeat vendicare quod temerarie requisierit, sed tamdiu anathematis vinculo subiaceat et Judae traditoris particeps fiat, donec digne satisfaciat, et haec carta sic stabilis atque inconvulsa omni tempore permaneat.
Berengarius Sancti Foelicis Abbas Tarrachon. electus subscribo. + Ego Hugo Sanctae Tarrachon. ecclesiae Archiepiscopus ss.

Facta carta donationis III nonas novembris anno Dominicae Incarnationis millesimo CLXVII regni vero Ludovici Junioris XXXI. = Guillermus Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus ss. = Poncius Dei dignatione Dertosensis Episcopus ss. = Bisullunensis probat hoc levita Guielmus atque sacerdos. = Arnallus Gerundensis Archidiaconus. = Bertrandus de Paleria Impuritanensis Archidiaconus. = Ego Guillermus de Ficulneis sub+scribo. = Petrus Curtfavino Gerundensis Sacrista. = Petrus Ausonensis Episcopus ss. = + Petrus de Monte acuto levita. = Berengarius de Colonico Judex. = + Ego Petrus de Melanno subscribo. = Scripta libens ista Petrus confirmo Sacrista. = Ego Goufredus Gerundensis ecclesiae Precentor subscribo. = Sig+num Raimundi per Dei gratiam Gerundensis Episcopi. = Ego... Rocabuna (Rocabruna) Abbas Sancti Foelicis confirmo. = Sig+num B. de Albuciano... = + Raimundus Gerundensis Archilevita. = Scripta manu Arnalli presbiteri et monachi die et anno + quo supra.

XL.

Testamentum Guillermi Episcopi Gerundensis: anno MCLXIX. (Vid. pág. 146.)

Ex autogr. in arch. eccl. Gerund.

Quia nullus in carne positus mortem evadere potest, idcirco ego Guillelmus Gerundensis Episcopus in extremis laborans et timens ne repentina mors mihi superveniat, facio meum testamentum et eligo manumissores meos, videlicet Arnallum Archilevitam de Rogationibus, et Berengarium Abbatem Sancti Felicis, et Guillermum Archidiachonum de Munnels, et Arnallum Archidiachonum de Navata, et Guillermum Precentorem, et Guillermum de Terrades et Arnallum de Villamulorum, et Berengarium de Petra incisa, et Bernardum de Palafols ut distribuant omnes res meas sicut hic inferius iniuncxero. In primis dimitto alodium meum quod habeo ad ipsum Monnel, et illud quod habeo in Rechesen, et illud quod habeo in Villasacra, et illud quod habeo in Villa de Petra incisa, Deo et canonicae Sanctae Mariae Sedis Gerundae; et dimitto omnes res meas ad persolvendum debita mea scilicet, frumentum (forment), ordeum (ordi, ordeo), vinum et quodcumque mobile habeo in meo honore, excepto hoc quod hic testatus fuero; scilicet equam I quam dimitto hospitali de Jherusalem, et alteram Bernardo de Juiano, et dimitto ad hoc idem Sarracenos meos (mis moros) et omne meum argentum; et si hoc totum non poterit sufficere ad persolvendum debita mea, persolvantur de omnibus laboracionibus meis quos feci in omni honore meo; et si adhuc haec omnia sufficere non poterint, quia hoc totum expendi in utilitate ecclesiae Gerundensis, volo quod ille qui post me successerit hoc totum persolvat. Ei dimitto omnes meas vineas successori meo sic quod semper illas habeat Gerundensis Episcopus excepta illa vinea quae est cuiusdam mulieris quae voccatur (con dos c) Saurina, quam dimitto Guillermo de Terrades, et det huic mulieri victum et vestitum, et veniant omnes res meae in potestate Berengarii Abbatis Sancti Foelicis et Arnalli Archilevitae de Rogacionibus, et Arnalli de Villamulorum, et Guillermi de Terrades, sicut superius precepi, distribuant omnes res meas cum consilio aliorum manumissorum. Et excomunico, anathematizo ne aliquis umquam sit ausus frangere nec irrumpere hoc meum testamentum in aliquo nec in aliquibus. Factum fuit hoc testamentum XIII kalendas aprilis anno XXXII regni Ludovici regis Junioris. = Sig+num Guillermi Gerundensis Episcopi qui hoc testamentum facio et pre nimio langore propria manu scribere non possum. = Arnallus Gerundensis Archidiaconus. = Arnallus Impuritanensis Archilevita. = Sig+num Guillermi de Terrades. = + Berengarius Abbas Sancti Foelicis. = Sig+num Arnalli de Villamulorum. = Sig+num Berengarii de Petra incisa. = Sig+num Bernardi de Palafols. = Bernardus levita qui hoc testamentum scripsi die annoque prefixo.